Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/207

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

STATUTORUM


suo loco reponatur , et vice illorum , vel illius , alteri , vel alter , ut praedicitur , extrahatur. Idem etiam observando in casu , quod extracti praedicti , vel alter eorum in eodem gradu attinerent , vel attineret alicui ex litem habentibus , aut de aliquo delicto vexato , aut Capitaneis quorum officium, et iurisdictio expiraverit, et eorum sententia, seu pronuncia per appellationem penderet, in illis tamen causis tantum , in quibus attinerent, ut supra. Firma remanente eorum ordinaria iurisdictione , officio, et auctoritate , in ceteris quibuscumque causis appellationum , et ut infra in sequenti Rubrica. Et ad obviandum fraudibus, facta dictorum viginti virorum electione praedicta in Consilio generali, ut supra, antequam brevia in loco praedicto reponantur, debeant nomina eorumdem sigillatim per Cancellarium Communis in libro solito registrari cum diei, mensis, et anni adnptatione, exprimendo, quod illa sunt nomina illorum , qui pro futuro tempore in Iudices causarum appellationum extrahentur de semestre in semestrem , donec eorum aliquis supererit. Et postea alij eligentur, ut supra semper observando. Brevia autem praedicta apud praefectum archivij publici permanere debeant, et per eum in publico Archivio diligenter sub duabus diversis clavibus custodiri , quarum una penes Dominos Capitaneos pro tempore existentes , et altera penes praefectum praedictum remanebit. Et insuper locus in quo brevia ipsa reposita fuerint sigillo Communis muniri debeat, ne brevia videri possint, nisi tempore extractionis praedictae in publico Consilio, ut supra. Poena cuiuscumque praedictis^ vel alicui praedictorum contrafacienti privationis officij^ quod gereret, et scutorum decem pro dimidia Camerae Communis applicandorum , pro quarta accusatori, et pro alia quarta parte executori: .w. Declarantes quod in proeedendo unus eorum Iudicum praedictorum absque altero procedere possit , in sententiando autem ambo simul intervenire debeant.