Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/22

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
5
LIB. I.


Quod nullus Consiliarius cum aliquo pertractare possit pro officijs , dignitatibus , gratijs, iustitia vel alia quacumque re obtinenda. Rubrica IX.

Nulli licebit cum aliquo Consiliario Reipublicae quomodolibet pertractare pro offieio , dignitate , gratia , iustitia , vel alia quacumque re a Consilio nostro generali sexaginta virorum, vel a Consilio duodecim pro se vel pro alijs obtinenda , sub poena tam petentibus, quam promittentibus suffragia, sive fuerint Consiliarij , sive non , privationis perpetuae Consilij , et inhabilitatis ad omnes alias dignitates^ et officia publica, et insuper scutorum viginti quinque, Camerae nostrae applicandorum.

De ijs, quae per suffragia obtineri possunt , et de modo obtinendiin Consilio generali. Rubrica X.


Staruinrus et ordinamus quod in nostro magno, et generali Consilio sexaginta virorum non possit aliquid per suffragia, et balluctas pertractari , si in eo numerus saltem quadraginta Consiliariorum non intervenerit , ut etiam supra dictum fuit. Et si in eodem Consilio in sufficienti numer6 congregato, tractaretur de gratijs indulgendis, impensis im|)onendis, vel de proventibus Gommunis Terrae nostrae pr33dictae in quacumque summa, et pro quacumque occasione erogandis, (quodad praefatum generale Consilium tantum spectare volumus) nihil agatur, nisi quod propositum fuerit per suffragia, et balluctas duarum partium ex tribus illorum Consiliariorum , qui in Consilio praedicto praesentes erunt, obtineatur.

In ceteris autem in dicto Consilio pertractandis , id obtentum esse volumus , quod per maiorem partem suffragiorum, ©fc balluctarum illorum Consiliariorum , qui in Consilio adfueriiifc. obtinebitur, et in casu aequalitatis semper ad eadem suffragia* et balluctas recurratur. Et quidquid contra formam praediqtam propositum, actumve fuerit, aut determinatum, vel resolutum, inane sit, et nullius roboris, vel momenti, et pro infecto habeatur.