lia procedere possint, et condemnare, adaptantes casus occurrentes determinatis prout melius adaptari poterunt, et ubi similitudo
non reperiretur, iuxta formam iuris communis , vel eorum arbitrio,
iuxta iormam statuti de poenis arbitrarijs loquentis. Quae omnia,
ut supra, narrata ambo simul Capitanei praedicti facore, etexequi
valeant, et quilibet etiam eorum per se coniunctim,etdivisim., et
quod per unum caeptum fuerit, per alterum prosequi, et finiri
possit. Et si contingat aliquem ipsorum Dominorum Capitaneorum eorum officio durante decedere, vel aliqua de causa, ut puta
gravissimae infirmitatis , vel morbi , impeditum esse aliquo impedimento personali^ adeo ut ad dictum officium exercendum interesse non possit, ad alterius Consiliarij subrogationem in locum
ejus deveniatur juxta formam praedictam, illaque omnino observentur, quae in electione Capitaneorum observari debere supra
sancitum est, quo ad nominationem, assistentiam, et suffragia, adeo ut in uno tantum Capitaneo observetur, quod in duobus supra
observari debere est statutum. Neque ad Capitaneatus officium servato debito ordine electo, et praesenti possit, aut debeat de cetero
concedi licentiam se applicandi ad servitia cujuscumque Princjpis,,
aut se absentandi a Terra, et jurisdictione Sancti Marini pro majori spatio temporis , quam octo vel quindecim dierum durante dicto tempore Capitaneatus sub poena perpetuae infamiae,etlibrarum
centum cuilibet contrafacienti, attentanti, et proponenti infligenda.
Possint etianf Domini Capitanei praedicti, et quilibet eorum justis
causis suadentibus pro ipsorum obedientia, et eorum officij dignitate praecipere, et mulctare, et etiam de facto, et absque ulla juris solemnitate poenas, et mulctas indictas exigere usque ad quantitate meorum arbitrio indicendam inspecta negotij, loci, et personarum qualitate, dummodo non excedat summam,etquantitatem
scutorum trecentorum. Habeant autem Domini Capitanei praedicti, et eorum quilibet a Communi praedicto pro quolibet eorum,
et quolibet mense sui regiminis, et officij antedicti salarium solitum, et consuetum. Immunesque ab omnibus oneribus personalibus cum tota eorum familia existant. Et ipsi Domini Capitanei durante eorum officio omnes Officiales , et ceteros quoscumque tum
in sedendo , tum in ambulando, ac in quibusvis alijs actibus,
tamquam caput Reipublicae nostrae representantes , semper , et
ubique praecedant.
De ingressu, et juramento Dominorum Capitaneorum.
Rub. XIV.
Statuimus, et ordinamus quod Domini Capitanei qui ad hunc Magistratum in populari, ac libero hoc statu nostro primarium extracti fuerint, in prima die eorum officij summo mane domo egrediantur, et juxta morem comitantibus civibus vadant ad Palatium communis, ubi aderunt Capitanei quoque sex mensium praecedentium , et inde omnes simul , pri-