Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/27

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM

mo Capitanei Magistratu exeuntes, et prope eos Capitanei novi subsequentibus civibus ad Plebem accedant, Templum Divo Marino dicatum, et iri Terra nostra primarium, et ibidem ad Altare majus Missam Spiritus Sancti audiant, qua audita, et porrectisde more Deo, Divoque Marino Numini nostro tutelari precibus,et decantato a Clero cantico Te Deum laudamus etc, ad Palatium eodem ordine revertantur, etibidemeisdem primis Capitaneis ad solitum eorum Tribunal cum eorum Cancellario sedentibus, novis vero Capitaneis, et prope eos Doctoribus, ceterisque civibus, et oppidanis suo ordine gradatim in sala magna circumcirca astantibus, indictoque omnibus silentio, egregius ludi litterarij, et juventutis nostrae Moderator, vel unus ex suis primae classis scolasticis, ad animos eorum qui magistratum ineuntincitandos,latinam orationem habeat. Post haec, quia verisimile non est, quod illi, quibus Reipublicae regimen creditur, fiant salutis aeternae immemores, sed quod eorum, quae juramento firmaverint, zelo religionis fideles futuri sint observatores, statuimus, eisdem officium ingredientibus de mandato praedecessorum per Cancellarium juramentum deferri sufr hac formula videlicet:

Ad laudem, et reverentiam Dei Optimi Maximi ac Beatissimae Mariae semper Virginis beatique Marini Patroni, ac defensoris Communis, et Populi dictae Terrae ejusquecuriaeDistrictus, etComitatus, Vos Domini Capitanei nuper vocati, et electi ad Reipublicae regimen pro sex mensibus futuris hodie Dei gratia inchoandis,et ut sequitur feliciter finiendis, jurabitis ad sancta Dei Evangelia, manu tactis scripturis, quod semper Rempublicam ejusque imperium, libertatem, dignitatem, privileeia, exemptiones, et quaevis jura conservari curabitis, et hucoculos,animum,cogitationes, ac studia vestra convertetis, et quod mente vestra praeter bonum publicum nihil spectabitis. Paci, et concordiae civium, qua nil in libero Oppido salubrius, pro viribus intentieritis,circaeustodiam dictae Terrae diu noctuque vos vigilantissimos praestabitis, statuta, reformationes, decreta dictae Terrae tam facta, quam fienda,et eis deficientibus bonas, ac laudabiles Populi consuetudines observabitis, ac observari curabitis. Eritis favorabiles, acbenignidefensores Viduarum, Orfanorum, Pupillorum, miserabiliumque personarum, Ecclesiarum quoque, Hospitalium, ac aliorum venerabilium locorum, ac bonorum, et jurium eorumdem. Et continuo debitis temporibus , et hora solita durante vestro officio ad solitum tribunal ad jus cuilibet aequo libramine reddendum sedebitis, et tandem quaevis alia semper facietis, quae ad Reipublicae ac hominum ejusdem commodum cedere posse existimabitis. Ethocpraestito, ijdem Capitanei consignatis sibi per praedecessores vexillo, ac sigillis Reipublicae una cum clavibusportarum, et fortitiorum dictae Terrae , tribunal Deo auspice ingrediantur , et eorum officium adipiscantur.