Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/28

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
8
LIB. I.

Quod Capitanei nullas capiant, habeantve pecunias ad Communitatem spectantes. Rubrica XV.

Capitanei pro tempore existentes nullas possint aliquo modo, nec quovis quaesito colore, velpraetextu ( etiam ex cippo Communis ) capere pecunias, quae ad communitatem spectarent, nec illas penes se ipsos detinere , sed omnino illae ad Camerariam Communis dirigantur per bullectam, alioquin totidem ex eorum proprijs bonis , et scuta insuper duo in poenam Communi praedicto solvere teneantur pro qualibet quantitate, quam accepisse constabit.

Quod Capitanei in causis criminalibus ad eorum attinentes spectantibus se se intromittere non possint. Rubrica XVI.

Non possint Capitanei se quoquo modo in causis criminalibus intromittere , in quibus de aliquorum eorum attinentium, consanguineorum , vel affinium, usque ad tertium gradum inclusive secundum jus canonicum computandum , interesse ageretur, nisi in ijs, quae dilationem aliquam non paterentur, et in quibus dilatio damnum , et praejudicium Camerae nostrae afferret. Teneantur autem , omni adhibita diligentia , et solicitudine curare, quod Consilium generale provideat, ut alteri Judici cognitio illius causae demandetur poena nullitatis omnium actorum , et duorum praeterea scutorum pro qualibet vice , qua extiterit contrafactum.

Quod Capitanei justitiam impedire non possint.

Rubrica XVII.

Minus possint Capitanei directe, vel indirecte impedire, vel tardare debitum justitiae cursum. Immo teneantur, et obligati sint praesto esse , et favere omnibus, et singulis Officialibus, permittendo, quod ipsi, tam in causis civilibus, quam criminalibus indifferenter contra quoscumque exequi possint. Nec yaleant Capitanei ipsi in judicio, vel extra pro alio quocumque intervenire, etiam sub praetextu justitiae, vel ipsius expeditione . Sed haec omnia per rescriptum tantum , et per commissionem fieri possint, et dum ad eorum tribunal eos