Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/86

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
37

LIBER SECUNDUS

CIVILIUM CAUSARUM

De Iurisdictione , et Officio Dominorum Capitaneorum
in civilibus. Rubrica. I.


Statuimus, et ordinamus, quod Domini Capitanei Terrae Sancti Marini, qui pro tempore dictum officium exercebunt, sint, et esse intelligantur Iudices ordinarij primarum causarum quarumcunque civilium , quae quomodocumque , et qualitercumque, et quacumque ratione, vel causa verterentur, et essent, tam inter singulares personas, quam Communitates, universitates , vel collegia, sive vicissim inter eos, sive etiam inter forenses , et incolas, ac abitatores dictae Terrae, et eius Territorij, Comitatus, et districtus, qui quomodocumque a forensibus convenirentur, ac etiam inter forenses, qui in dicta Terra, et eius Territorio, Comitatu, et districtu contraxerint vel quasi . Quorum omnium contrahentium, seu quasi, ratione quorum in ipsa Terra, et eius Territorio, Comitatu, et districtu agere, seu conveniri contigerit, Iudices ordinarij, ut supra, Domini Capitanei existant: cum auctoritate cognoscendi, terminandi, et sententiandi, sententiasque ipsas debitae executioni demandandi , tam per eos latas, quam per eorum in officio praecessorum, quam etiam