Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/87

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


sententias , sive arbitria , ae arbitramenta , et lauda quaecunque arbitratorum , et arbitramentorum. Nec non etiam mulctandi, et puniendi omnes, et singulos eis non obtemperantes in ijs, quae ad eorum spectant officiuni;, et quae ad cognitionem, et expeditionem causarum civilium fuerint opportuna.

De recusatione , et suspicione Dominorum Capitaneorum.

Rubrica. II.

Quia autem quandoque diversis causis Capitanei praedicti tanquam Iudices , ut supra , constituti uti suspecti recusantur, licet divisim, et insolidum, eis iurisdictio competat, statuimus , et ordinamus , quod coram Dominis Capitaneis comparentes quicunque sive actoris sive rei partes substineant, non valeant ambo Capitaneos, ut suspectos, recusare, ex quacunque causa recusationis , etiam iure communi approbata, sed uno legitime recusato, coram altero causam sive civilem, sive criminalem cuiuscumque generis, et qualitatis prosequi teneantur., nisi in quolibet Dominorum Capitaneorum cadat maxima quaedam , et quasi notoria suspicio , de qua tunc stari volumus declarationi Consilij duodecim virorum Terrae Sancti Marini.

Qui Consiliarij omnes, vel maior pars ipsorum pro eorum libito , et voluntate dictas suspiciones , recusationes , et exceptiones declinatorias iurisdictionis reijcere possint, si eis aequum visum fuerit , alias ad eorum libitum , et voluntatem possint adiungere , eligere , et deputare unum adiunctum , qui una cum ambobus Capitaneis, vel secundum declarationem ipsorum Dominorum Consiliariorum de dicta suspicione declarantium una cum Capitaneo minus suspecto, altero magis suspecto penitus remoto, causam ipsam cognoscat, terminet, et decidat.

De quibus suspicionibus , recusationibus , et declinatione iurisdictionis stetur, ut dictum est, Consilio duodecim praedicto, quacumque appellatione etiam iusta , et non frivola, et alio recursu penitus remotis, etc.