Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
42
LIB. II.


aureorum, et nisi prius actor iureiurando coram Iudice affirmaverit habere debitorem pro tali , necnon quod in loco sui fori non possideat bona libera usque ad sui crediti quantitatem. Facta autem retentione , ubi reus fideiussionem praestiterit de stando iuri, et solvendo iudicatum, statim relaxari debeat.

Sin autem fideiussionem praestare non potuerit, terminus actori assignetur quinque dierum utilium ad probatum habendum creditum suum, et ad habendum iustificatas causas, quas proposuit suspicionum ad capturam obtinendam. Quo termino apso, Iudex sententiam ferre debeat, et ubi invenerit capturam esse factam (licet iuramento vallatis) teneatur eam declarare nullam. licet constaret , et actorem condemnare ad reficitndum parti expensas, damna, ac interesse.

Quod praemissae omnes provisiones observari debeant in causis pendentibus in ijs sane terminis, qui qualitati causarum convenient. Quod termini ab huiusmodi decretis praescripti cuilibet actui inviolabiliter observentur, nisi breviores speciali dispositione statutorum nostrorum fuissent praefixi. In quibus casibus pro celeri causarum expeditione eadem statuta volumus observari, etc.

De modo procedendi quando de debito apparet publicum instrumentum, aut testamentum, aut alia ultimavoluntas.

Rubrica. VII.

Pacta, et conventiones praecipue in publicam formam redacta servari debere naturalia , et civilia iura exclamant , studioseque agendum est, ut ea, quae promissa sunt, operae compleantur. Idcirco praesenti statuto firmamus , et ordinamus quod si quis coram Dominis Capitaneis debitorem suum quemcunque convenerit, et ab eo aliquam quantitatem, vel rem certam ex [quacunque causa legitima petierit, et instrumentum publicum produxerit non abolitum, non cancellatum , neque in aliqua sui parte vitiatum, continens promissionem , vel ipsius quantitatis , seu rei petitae obligationem , Domini Capitanei copiam petitionis , et instrumenti reo convento decernant, et ei terminum statuant quinque dierum utilium a die datae, vel oblatae copiae computandorum ad opponendum, et probandum contra dictum instrumentum , et ipsum creditorem omnes exceptiones sibi quomodolibet competentes, vel quae aliquo modo competere possint contra ipsum instrumentum productum, et creditorem antedictum.