Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/97

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Quod si infra dictum terminum non opposuerit, et opposita non probaverit, ad solutionem tunc huiusmodi debiti, et rei petitae, praedictus debitor realiter, et personaliter ad voluntatem creditoris constringatur , donec ipsi creditori fuerit plene satisfactum de quantitate petita , et de expensis legitime factis. Et praedicta sibi locum vindicent , sive petat ille cui facta est promissio, vel obbligatio, quae continetur in instrumento ipso, sive eius heredes, vel universales successores, sive et iura cessa habens ab eo, et sive petat contra promissorem, et obligatum in instrumento , sive contra eius heredem , vel universalem successorem, vel particularem in quota pro rata. Et si ipse creditor maluerit pro contumacia debitoris tenutam sibi dari, sive alio modo, et causa uti, quam via personalis capturae, tunc ostenso publico instrumento debiti, in ipsa tenuta danda, et vendenda, et retinenda procedatur , et servetur forma statuti loquentis de modo procedendi in causis civilibus contra contumaces, et de tenutis dandis, et observandis. Quae omnia in praesenti statuto contenta non vindicent sibi locum in contractibus mutui, vel depositi Iudaeorum, vel usurariorum manifestorum , et qui sint manifesti usurarij per publicam famam per quatuor testes comprobandam edoceri sufiiciat. Volumus insuper, et ordinamus, quod praedictus modus procedendi observetur, et sibi locum vindicet, etiam quando petitur executio sententiae , vel laudi , si hoc voluerit creditor, et etiam quando per heredem, vel fideicommissarium , vel institutum, vel substitutum, vel eorum heredem aliquid ex testamento , vel alia ultima voluntate petitur, de qua , seu quo publicum testamentum per instrumentum appareat. Et si per agentem dubitaretur pro quota , et quanta parte quis esset heres, possit per ipsum super hoc interrogatio fieri, cui per conventum debeat responderi , et per agentem probari, sine libello, litis contestatione , et iuramento calumniae, vel alia iuris solemnitate. Per hoc tamen non negamus, quin heres scriptus uti possit beneficio 1. fin. C. de edict. Divi Adri. Toll., quo si uti voluerit, tunc iura communia observari volumus.

De praeceptis in confessos fiendis.

Rubrica. VIII.

Statuimus, et ordinamus, quod si quis in iudicio coram Capitaneis ad petitionem sui creditoris, vel Procuratoris eiusdem confessus fuerit debitum, quod ab eo petitur, Domini Capitanei teneantur, et debeant incontinenti eidem confesso praeceptum facere, quod, infra terminum eorum arbitrio ei assignandum, personarum conditione, et debiti quantitate, ac qualitate