Pagina:Lex Salica (1906).pdf/52

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
50
LEX SALICA.


XXXVIII. De furtis caballorum vel equorum[a][b].

§ 1. Si quis caballum carrucaricium[c] involaverit, cui fuerit adprobatum, excepto capitale et dilatura MDCCC dinarios[d] qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 2[e]. Si quis admissario374[f][g] furaverit, cui fuerit adprobatum, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 1[h]. Si quis caballo spado[i]375 furaverit, solidos XXX cul­pabilis iudicetur excepto capitale et dilatura.

Add. 2[k]. Si vero uuaranionem regis furaverit, sol. XC[l]376 cul­pabilis iudicetur excepto capitale et delatura.

§ 3[m]. Si quis admissario cum gregem suam, hoc est XII equas[n]377, involaverit, praeter capitalem et dilaturam MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[o] culpabilis iudicetur.

§ 4[p]. Si vero grex minor378 fuerit usque ad septem[q] capita cum admissarium[r] excepto capitale et dilatura, solidos LXIII[s] culpabilis iudicetur[t].