Pagina:Lex Salica (1906).pdf/95

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
93
LEX SALICA.


LXIV. De herburgium.

§ 1. Si quis alterum herburgium660 clamaverit, hoc est strioporcium aut illum[a] qui hineo portare dicitur[b] ubi strias coccinant[c], MMD dinarios[d] qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 2[e]. Si quis mulierem ingenuam stria[f] clamaverit et[g] probare non potuerit[g], MMD dinarios[h]662 qui faciunt in triplum solidos LXXXIX[i] culpabilis iudicetur.

Add. 1[k]663. Si stria hominem commederit, et ei fuerit adprobatum, denarios VIII M. qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

LXV[l]. De caballo mortuo[m] extra consilium domini sui[m][n] decotato[o]630.

§ 1. Si quis caballum alicuius[p][q] extra consilium domini sui[r] decotaverit[s] et[t] interrogatus confessus665 fuerit, caballum in capite[u] reddat.