Jump to content

Pagina:Logonomia anglica qua gentis sermo facilius addiscitur.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est
19
Chap. 6.

ſic pez, communiter piſum vel piſa, cum illis fit pluraliter pëzn piſa.

Communis dialectus aliquando eſt ambigua. Audies enim inuf, et inuħ inough, ſatis: ðai, aut ðei they, illi; tu flït, aut tu flöt floate aquæ innatare; hâlberd, halberd, aut hölberd bipennis, ſic toil, tüil; ſoil, ſüil; bjld bild, bvld, vt ante dictum.

Dialecti poetis ſolis ex ſcriptoribus conceſſæ; quibus tamen, exceptâ communi, abstinent; niſi quod rythmi, aut iucunditatis causâ ſapiuſculè vtuntur Boreali; quia ſuavißima, quia antiquißima, quia puriſſima, vtpote quæ maiorum nosſtrorũ ſermoni proxima. Sed quia dialectum ſuam Metaplaſmi ſolâ licentiâ defendunt, de eà ſatis dicetur vbi ad proſodiam peruenerimus.

Et quod hic de dialectis loquor, ad ruſticos tantùm pertinere velim intelligas: nam mitioribus ingenijs & cultiùs enutritis, unus eſt ubique ſermo & ſono, & ſignificatu. De venenato illo & putidiſſimo ulcere noſtræ reipub. pudet dicere. Habet enim & fæx illa ſpurciſſima erronum mendicantium non proptiam tangùm dialectum; ſed & cantum ſive loquelam, quam nulla unquam legum vindicta coercebit, donec edicto publico cogantur Iuſtitiarii eius auctores in crucem tollere ſed quia tota hæc dialectus, unà cum nocentiſſimis huius amurcæ ſordibus, peculiari libro deſcripta eſt; quia exteris hominibus nil commodi allatura; ex oratione meâ circumſcribam.

Cap. VII.

De ſyllabâ.

Vvlgatas Grammaticorũ notiones de ſyllabis mitto: in noſtris vnicum illub obſeruandũ eſt, aliquas ſolis conſtare conſonis; quod in nullâ aliâ quam ſcio linguã fit. In ſyllabis autem iſtiuſmodi, neceſſe eſt ex liquidis ali-

quam
C 2