Jump to content

Pagina:Logonomia anglica qua gentis sermo facilius addiscitur.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina emendata est
18
Chap. 6.

kembrik: nec edunt käpn caponem, ſed këpn, & ferè kïpn: nec vnquam liguriunt bucherz mët, butchers meate i. carnem á lanijs. ſed biccherz mït. Et quum ſint omnes ᵹintlimin, non ᵹentlwimen .i. matronæ nobiles; ancillas non vocant maidz ſed mëdz. Quod autem dixi de a, recanto; nam ſi quando ô graviſtrepum audiretur, locum concedunt ipſi a, ſic enim aliquoties ad me pippiunt; I pre ya gï yar skalerz lï𝑣 ta plë; pro I prai you gi𝑣 yür skolars lëv tu plai. Quæso concede tuis diſcipulis veniam ludendi.

At inter omnes dialectos, nulla cum Occidentali æquam ſapit, barbariem; et maximè ſi ruſticos audias in agro Somerſettenſi: dubitare enim quis facilè poßit vtrum Anglicè loquantur, an peregrinũ aliquod idioma. Quædam, enim antiquata etiamnum retinent; vt ſax pro cultro, nem aut nim accipe; quadam ſua pro Anglicis vocabulis intrudunt, vt lax pro parte; toit pro ſedili; & alia. Sed & legitima corrumpunt, quadam vſu, quadam pronũciatu: vt wïz wai pro freno; wïtpot pro farcimine, ha 𝑣angd tu mi at ðe 𝑣ant .i. in baptiſterio pro me ſuſcepit: zit am. i. ſede; zadrauħ pro aſſay ðerof guſta; hj iz gön a-𝑣isht, pro a fiſhing abijt piſcatum. Sic etiam protollant throttïn, pro thirtin 13. narger, pro naröuer anguſtior: zorger pro mör soröuful triſtior. Præponunt etiam i, participijs præteritis à conſonanti incipientibus; vt ifrör aut i𝑣rör, pro frözn gelu concretus; ha𝑣 yi idü, pro dun; perfeciſti? Hoc etiam peculiare habent, vt nomina anomala utriuſque numeri in z, per numerum vtrumque varient: vt höz hoſe ſing: & plur: caliga vel caligæ; apud illos ſingulariter manet höz, et pluraliter fit hözn:

ſic