Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/73

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Clāmōrēs eōrum mē excitāvērunt. Undique circumspectāvi sed nūlla signa vidr. Nalla castra, nūlli hostēs, nūllus dux erat prope. "Ubi sumus?” rogāv. Mārcus quoque excitātus est. Eī omnia nārrāvī. Tum epistulam vīdimus. Tempus erat currere quod necesse erat epistulam finitimō ante noctem dare. Vidistine fortem Horātium?” rogāvit Mārcus. “Ōlim Rōma virtūte Horātī servāta est. Dei auxilium suum dedērunt. Virtūs huius Rōmānī per multās terrās nōta est.” "Hoc sciō,” respondi, “quod hert fābulam dē proelis quae inter Etrūscōs Rōmānōsque pugnāta sunt lēgī.” Mox erat finis itineris et ubi epistulam finitimus accēperat, domum Ivimus.