Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/10

E Wikisource
Haec pagina emendata est

sunt super potentiam faciendi. iam per modos operandi declarantur. vnde non est eadem vtrobique materia. Octauum de modo quo homines in bestiales formas transmutant. Nonum de modo quo demones intra corpora sine lesione existunt quando prestigiosas operantur transmutationes. Decimum de modo quo demones substantialiter per maleficarum operationes homines inhabitant. Undecimum de modo quo omne genus infirmitatis inferre possunt. hoc tamen in generali tractatur. In speciali vero sequenti duodecimo capitulo quo grauiores infirmitates inferunt. Terciumdecimum super modum quo malefice obstetrices pre omnibus alijs maiora damna inferunt infantes aut interimendo. aut demonibus offerendo. Quartumdecimum super modum quo iumentis varia nocumenta inferunt. Quintumdecimum super modum quo grandines & tempestates concitare ac fulgura fulminare solent. Sedecimum super tres modos quo viri reperiuntur maleficijs infecti & non mulieres. Et primo de maleficis sagittarijs. Secundo de incantatoribus qui per carmina sacrilega arma lesiua contra quecunque nocumenta incantare sciunt & hoc per verba. Tercio qui per breuia scripta.

SEd quo ad remedia maleficia amouentia. quod est secundum principale huius secunde partis. Primo ponitur questio Utrum sit licitum maleficia per alia maleficia aut per illicita tollere. Et habet capitula nouem. Primum super remedium ecclesiasticum contra incubos & succubos demones. Secundum super remedia contra vim generatiuam maleficiatam. Tercium super remedia contra maleficiatos super amorem vel odium inordinatum. Quartum super remedia vbi prestigiosa arte membra virilia auferuntur. & vbi homines in bestiales formas transmutantur. Quintum super remedia contra obsessos ex maleficio. Sextum super remedia contra quascunque infirmitates a maleficis illatas. & hoc per licitos exorcismos. Septimum super remedia contra grandines & fulmina. ac etiam super iumenta maleficiata. Octauum super remedia quedam occulta contra quasdam occultas demonum infestationes. Nonum super remedia pro illis qui se demonibus intuitu alicuius commodi temporalis totaliter deuouissent.

TErcia pars operis super remedia vltima non tam contra earum opera quam personas maleficarum super ipsorum exterminium continet tres partes principales. scilicet modum inchoandi. processum iudicij. & modum continuandi. & modum sententiandi puniendi & plectendi questiones. Et prima pars continet questiones quinque. Secunda duodecim. Tercia viginti. Et prima & omnium sequentium questionum introductoria est. Utrum malefice & earum fautores receptatores & defensores ita subijciuntur tam ecclesiastico quam ciuili iudicio. quod ab earum inquisitione valeant heretice prauitatis inquisitores esse exonerati. Demum super modum inchoandi processum. Prima questio. Quis sit modus competens iudici ad inchoandum processum fidei contra maleficas. Secunda questio de numero testium. Tercia quotiens possint examinari. Quarta de conditione testium. Quinta an inimici capitales ad testificandum admittuntur. Super secundam partem. qualiter processus talis est continuandus est questio sexta. Et primo qualiter testes sunt citandi & interrogandi. Secundo qualiter interrogatoria generalia pro primo actu maleficis proponuntur. Tercio qualiter interrogatoria particularia. Questione septima varia dubia super responsiones negatiuas maleficarum declarantur. & quando potest incarcerari quando etiam pro manifeste deprehensa in heresi maleficarum sit habenda. & est actus secundus. Questio octaua quomodo sit capienda & incarceranda. erit actus tercius. Nona questio. An deponentium nomina sint ei post captionem manifestanda. actus quartus. Decima. qualiter defensiones sunt concedende cum deputatione aduocati. actus quintus. Undecima quid faciet aduocatus cum sibi testium nomina non publicantur. actus sextus. Duodecima magis declaratiua quomodo sit capitalis inimicitia inter delatam & testes inuestiganda. & est actus septimus iudicis. Tredecima quid faciet iudex vbi delatus vult eum recusare. actus octauus. Quartadecima de his que iudex habet aduertere ante locum carceris & torture. & quod non sit facilis ad exponendum maleficam tormentis propter maleficium taciturnitatis actus nonus. Quintadecima de modo sententiandi delatam ad questiones. & qualiter prima die sit questionanda. Sedecima quomodo questiones sunt continuande. Et de signis ex quibus malefica cognoscitur. & quomodo sunt abradende. Et de varijs cautelis super maleficium taciturnitatis. & est actus vndecimus iudicis. Decimaseptima de tempore & de secundo modo interrogandi. & de cautelis extremis a iudice obseruandis.

SUper modos vero sententiandi viginti in numero est prima questio. an super examen & iudicium candentis ferri vbi ad illud appellant possint sententiari. Secunda de his que generaliter iudex debet obseruare tam circa sententias in=