Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est


SUper bullam ergo Innocentij octaui aduersus heresim maleficarum nouissime emanatam questiones quadragintaocto discutiende. tria principaliter habent declarare. Primo originem. secundo progressum. tercio finale remedium. Originem quo ad multiplicationem. finale remedium quo ad illius heresis exterminium. Prima pars super tria que ad maleficialem effectum concurrunt. vt sunt demon. maleficus & diuina permissio. continet in numero questiones decem & octo. quarum quatuor super potentiam demonis relique super eorum opera. Est autem prima & totius operis introductoria. An asserere maleficas esse ita censetur catholicum quod eius oppositum pertinaciter defendere omnino sit hereticum. Secunda an catholicum sit asserere. quod ad effectum maleficialem. semper habeat demon cum malefico concurrere. vel quod alterum sine adminiculo alterius talem effectum possit producere. Tercia an catholicum sit asserere. quod huiusmodi effectus per incubos & succubos demones sic procurantur. quod etiam veri homines in multiplicationem & originem maleficorum per tales demones procreantur. Quarta questio. an catholicum sit asserere quod actus incuborum & succuborum demonum tantummodo infimis spiritibus conueniat. Quinta an quoquo modo possit catholice censeri. quod origo & multiplicatio maleficorum operum ex influentijs procedat corporum celestium. absque adminiculo demonum. Seu a substantijs separatis vt sunt motores orbium celestium. Seu etiam a malicia hominum concurrente ad voces & verba quacunque virtute stellarum. Sexta quo ad maleficos cum demonibus concurrentes. Cur mulieres amplius inueniuntur hac heresi infecte quam viri. Cuiusmodi etiam mulieres pre ceteris sunt inuolute declaratur per quinque sequentes questiones. Septima an malefice virtute demonum mentes hominum ad odium vel amorem inordinatum incitare valeant. & de modo proponendi huiusmodi materiam in sermonibus ad populum. Octaua an generatiuam potentiam seu actum venereum impedire & maleficiare possunt. cum quadam incidentali questione. cur interdum actus ille impeditur respectu vnius & non respectu alterius persone. Nona an prestigiosa illusione membra virilia quasi sint a corporibus euulsa auferre solent. cum certis alijs annexis difficultatibus. Decima an homines in bestiales formas possint transmutare. cum incidentali alia difficultate. Undecima de obstetricibus maleficis conceptus in vtero & extra diuersi mode interimentes. Duodecima super permissionem diuinam que ad demonem & maleficam habet concurrere. An diuinam permissionem in his operibus maleficarum commendare ita sit catholicum quod eius oppositum. scilicet illam redarguere omnino sit hereticum. Tredecima etiam incidentalis super duas diuinas permissiones. circa casum diaboli & primorum parentum. ex quibus cuncta maleficorum opera iuste permittuntur. Quartadecima an premissis non obstantibus peccata maleficorum grauiora sint peccatis malorum angelorum & priorum parentum. & est tota materia predicabilis. cum declaratione quod grauissimas mererentur penas etiam in presenti vltra omnes flagitiosos mundi. Quintadecima an propter peccata maleficorum innoxij sepe maleficiantur. Sextadecima. an heresis maleficarum omnes alias superstitionis species excedat. Decimaseptima est declaratiua quartadecime grauitatem criminis in maleficis ad peccata quecunque demonum comparando. Decimaoctaua contra quinque argumenta laicorum quod deus non permittat tantam potestatem diabolo & maleficis & in hac materia coniungitur finis suo principio. dum hec vltima questio annectitur prime.

SEcunda pars operis continet sedecim capitula sub duabus questionibus quarum vna in principio & altera in fine ponitur. & prima super remedia preseruatiua. altera super remedia maleficia ammouentia. capitula autem intermedia modum procedendi maleficorum in maleficijs inferendis pertractant. Prima questio. An quis possit per bonos angelos ita beneficiari quod a maleficis & demonibus non possit maleficiari. Capitulum primum de diuersis medijs quibus demones ad augmentum illius perfidie alliciunt per maleficas innoxios & honestas puellas. Secundum capitulum de modo sacrilege professionis earum cum declaratione omagij prestandi diabolo. Tercium super modum quo de loco ad locum corporaliter transferuntur. Quartum de modo quo se incubis demonibus subijciunt. in quo etiam tractatur qualiter ex his multiplicantur. & an semper cum decisione seminis incubus maleficam aggreditur. & an potius vno tempore quam altero & similiter de loco. & an visibiliter illas spurcitias agitant. cum maiori vel minori venerea delectatione. & an incubi tantummodo mulieres ex earum spurcitijs procreatas aggrediuntur. Quintum capitulum de modo generali quo per sacramenta ecclesie sua maleficia exercent. & de sex modis quibus omnibus creaturis corporalibus. demptis corporibus celestibus veras infirmitates licet non veras sanitates virtute naturali inferre possunt. Sextum de modo quo vim generatiuam impedire solent. Septimum de modo quo membra virilia auferre solent. quia ea que in prima parte tacta