Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina emendata est

intelligatur solummodo a deo auctoritate & ad correctionem seu etiam punitionem. sepius tamen ista ministerio demonum exercentur. Et sicut de primo dicitur. dominus percutit & ipse medetur. & ego occidam & ego viuere faciam. Ita de secundo dicitur immissionem per angelos malos vt supra tactum est. In prefato denique ca. nec mirum. inspiciantur verba augusti. que dicuntur malefici & cuiusmodi eorum operationes quando hominibus interdum non solum infirmitates sed etiam mortem inferunt. Tercium etiam sane intelligere expedit cum moderni malefici sepius opere demonum transformantur in lupos & alias bestias. Sed canon loquitur de reali transformatione & essentiali. & non de prestigiosa que sepius fit. de qua etiam augus. xviij. de ci. dei. c. xvij. multa refert vt de famosissima maga circe. & de socijs dyomedis & de patre prestancij. De qua materia in capitulis secunde partis patebit. Et an semper sunt presentes vel absentes malefici & an illam formam diabolus assumat vel ipse homo per se videatur talis. capitulo. vi. & vij.

SEd quia secunda pars questionis dicit quod his oppositum asserere pertinaciter sit hereticum. Queritur. an tales debeant haberi tanquam manifeste deprehensi in heretica prauitate. vel solum vt de heresi vehementer suspecti. Et videtur quod primo modo. nam Bern. in glo. ordinaria in. c. ad abolendam. §. presenti. &. ver. deprehensi. extra de here. Presenti nihilominus ordinatione sancimus vt quicunque manifeste fuerint in heresi deprehensi &c. declarat quod tribus modis quis censetur manifeste deprehensus. facti videlicet euidentia. puta quia publice predicat heresim vel legitima probatione per testes. vel ex sua confessione. Et quia tales publice predicant seu temere contra prefata omnia se opponunt asserentes maleficas non esse. aut quod nullo modo valeant hominibus nocere. ideo tanquam manifeste deprehensi in tali prauitate sub hac distinctione continentur. Ad eundem etiam sensum est eiusdem Bern. glo. in. c. excommunicamus. secundo super verbo deprehensi publice. Ad idem etiam facit. c. super quibusdam. extra de ver. sig. Inspiciat ibidem lector c. & reperiet veritatem. Sed contra. quia hoc nimis durum videtur. tum propter penam annexam que notatur in. c. ad abolendam. §. presenti. extra de here. vbi in clerico ponitur degradatio. & quod secularis relinquatur arbitrio potestatis secularis animaduersione debita puniendus. tum etiam propter ignorantiam & multitudinem eorum que culpabilis in tali errore cernitur. Et ex multitudine tali rigor iusticie est temperandus. dis. xl. vt constitueretur. Responsio. Cum nostra sit intentio potius a vicio heresis huiusmodi predicatores pro posse excusare quam incusare cum vt dicitur extra de presump. c. litteras. §. quo circa. mandamus quatenus cum propter solam suspitionem quamuis vehementem nolumus illum de tam graui crimine condemnari &c. vbi glo. super ver. condemnari. Procedi potest contra talem sic vehementer suspectum sed non debet propterea condemnari. nisi assit vt ibidem declaratur violenta suspitio. attamen quia suspitionem excludere non possumus. & hoc propter friuolas eorum assertiones contra fidei veritatem. Et cum hoc triplex sit suspitio. leuis. vehemens. & violenta. de quibus in ca. accusatus. &. ca. cum contumacia. lib. vi. de here. & per notata per Archidiaconum & Jo. andree. super ca. accusatus & verbo vehemens. & de presump. ca. litteras. De violenta etiam loquitur canon. distin. xxxiiij. quorundam. Ideo querendum cuiusmodi suspitioni talis predicans subiacet. Et quidem cum talia dogmatizantes non equaliter se ad huiusmodi errores habere noscuntur. eo quod aliqui ex simplici ignorantia iuris diuini. aliqui etiam sufficienter informati adhuc fluctuant vacillando & plene assentire nolunt. & cum error in mente hereticum non faciat nisi assit pertinacia voluntatis. oportet etiam dicere quod ad suspitionem super crimen heresis non se equaliter habeant. Attamen quia per ignorantiam putant se posse euadere. Aduertant paululum quam grauiter peccant qui ex huiusmodi ignorantia delinquunt. Nam licet multiplex sit ignorantia. tamen in rectoribus animarum ignorantia quecunque sit non potest dici ignorantia inuincibilis seu ignorantia particularis secundum philosophos que a iuristis & theologis dicitur facti. Sed censetur in eis ignorantia vniuersalis que est ignorantia iuris diuini. quia est eorum que quis de iure ex lege diuina scire tenetur. distin. xliij. Nicolaus papa. Dispensatio celestis seminis nobis iniuncta est. Ve si non asperserimus. Ve si tacuerimus. Tenentur enim habere scientiam sacre scripture di. xxxvi. per totum. Et ad hoc ad subditorum animas informandas eadem disti. ca. ij. §. ecce. &. §. si quis vult. licet secundum Ray. Hostien. Tho. non requiratur quod habeat scientiam eminentem. sed quod habeat competentem id est sufficientem ad suum officium exequendum. Attamen pro eorum aliquali consolatione dummodo damna precedentia lucris sequentibus deinceps recompensant est eis aduertendum. Quod hec ignorantia iuris licet dicatur interdum affectata crassa & supina. Dicitur tamen affectata id est voluntaria dupliciter. Quia interdum cum scientia intentionis. Interdum cum ignorantia intentionis. Prima licet in nullo excusat sed damnat. De qua Psal. noluit intelligere vt bene ageret. Secunda tamen diminuit voluntarium ita & peccatum. Quia fit quando quis tenetur aliquid scire sed nescit quod teneatur. Que etiam