Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/16

E Wikisource
Haec pagina emendata est

fuit in paulo. i. thi. i. Misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate. Quia tamen dicitur affectata indirecte. quia propter alias occupationes negligit addiscere ea que scire tenetur. nec vult laborare in studio ad sciendum illa & excusat non a toto sed a tanto. Et etiam iuxta Ambrosium super illud Roma. ij. An ignoras quod benignitas dei ad penitentiam te adducit. dicit Grauissime peccas si ignoras grauissime. id est valde periculose. Ideo presertim iam in temporibus ad succurrendum animarum periculis omnem ignorantiam repellamus & durissimum iudicium quod nobis imminet super districtam rationem & talentum nobis creditum semper pre oculis habeamus ne ipsa ignorantia etiam in nobis notetur crassa vel supina per methaphoram hominis crassi vel supini qui non videt etiam ea que coram ipso sunt. Dicit enim cancellarius in floribus regularum moralium. & in secunda regula. quod culpabilis ignorantia iuris diuini non cadit in facientem quod in se est. Ratio est. Quia spiritussanctus talem hominem de necessarijs ad salutem que vires eius excedunt docere immediate paratus est. Ad primum argumentum solutio patet per sanum intellectum canonis. Ad secundum dicit Petrus de tharantasia. perimeret vtique ex magna sua inuidia qua aduersus hominem agitatur. si a deo permitteretur. Quod autem deus permittit sibi aliqua & aliqua non. hoc cedit in maiorem ipsius diaboli contumeliam & displicentiam. quod deus in omnibus vtitur eo contra suam voluntatem ad manifestationem glorie sue. Ad tercium dicitur quod alterationem egritudinis aut alterius effectus maleficialis semper precedit aliquis motus localis inquantum demon per maleficam colligit determinata actiua que videlicet ledere possunt & apponit determinatis passiuis ad inferendum dolorem vel nocumentum aut actum aliquem spurcissimum. Et si queritur an motus ille rerum a demone localis reducatur in motum celestem. Dicendum est quod non. Quia non mouentur ex virtute naturali sed mouentur ex obedientia naturali qua subijciuntur virtuti demonis qui habet hoc ex virtute nature sue quod potest supra corpora. Potest dico non quod possit influere rebus materialibus aliquam formam vel substantialem vel accidentalem absque amminiculo alterius rei naturalis. Sed quia potest deo permittente res localiter mouere & ex rebus coniunctis dolorem vel aliquam qualitatem producere Unde effectus maleficialis non subijcitur motui celi sicut nec ipse demon licet res ille & instrumenta subijciantur. Ad quartum dicendum. Opus dei potest opere diaboli viciari prout ad presens loquimur de effectu maleficiali. Sed quia hoc non potest nisi diuina permissione. ideo non sequitur quod diabolus sit deo fortior. demum quia non viciat opera dei per violentiam cum sic etiam destruere posset. Ad quintum simpliciter notum est quod corpora celestia non habent virtutem imprimendi in demones cum nihil agant vltra suam virtutem. sed quod a magis aduocati sub certa constellatione veniunt. duplici ex causa hoc facere videntur. Primo quia sciunt virtutem illius constellationis iuuare ad effectum quem magi optant. Secundo faciunt vt homines inducant ad venerandum aliquod numen in stellis. ex qua veneratione etiam ante tempora ritus ydolatrie processit. Ad vltimum quantum ad terminos argumenti super aurum alchimicum. dicendum secundum sanctum tho. in. ij. dis. vij. in solutione vnius argumenti. vbi declarat de virtute demonum in operando. Quod licet quedam forme substantiales per artem induci possint virtute naturalis agentis vt quando forma ignis inducitur per artem in lignum hoc tamen non potest fieri vniuersaliter eo quod ars non potest inuenire semper seu coniungere propria actiua proprijs passiuis potest tamen facere aliquid simile & sic alchimiste faciunt aliquid simile auro quantum ad accidentia exteriora sed tamen non faciunt verum aurum. quia forma substantialis auri non est per calorem ignis quo vtuntur alchimiste sed per calorem solis in loco determinato vbi viget virtus mineralis. & ideo tale aurum non habet operationem consequentem speciem & simile est de alijs eorum operationibus. Ad propositum. Demones operantur per artem circa effectus maleficiales & ideo absque amminiculo alterius agentis nullam formam substantialem vel accidentalem inducere possunt & quia non dicimus quod maleficia inferant partem absque amminiculo alterius agentis. ideo etiam cum tali amminiculo potest veras qualitates egritudinis aut alterius passionis inducere. sed qualiter hec amminicula seu amministrationes instrumentorum habent ad effectum maleficialem cum demonibus concurrere vel non patebit per sequentia.


Secunda questio.

AN catholicum sit asserere quod ad effectum maleficialem semper habeat demon cum malefico concurrere vel quod vnus sine altero vt demon sine malefico vel econuerso talem effectum possit producere. Et arguitur primo quod demon sine malefico. Augus. in. li. lxxxiij. q. Omnia que visibiliter fiunt etiam per inferiores potestates aeris fieri posse creduntur. Sed omnia nocumenta corporalia non sunt inuisibilia sed potius sensibilia. igitur etiam a demonibus fieri possunt. Preterea ex scripturis nocumenta iob illata vbi ignis de celis cecidit & familiam cum gregibus pecorum vno impetu consumpsit & turbo domum deijciens liberos occidit demon per se absque maleficis concurrente tantummodo diuina permissione operatus est. ergo a simili in alijs que maleficis ascribuntur. patet & de. vij. viris sare virginis quos demon occidit. Preterea quicquid potest virtus inferior absque amminiculo virtutis superioris