homini quod per naturalem virtutem anime sue per oculos talem virtutem emittat que non mediante transmutatione proprij corporis neque medij nocumentum inferre possit corpori hominis quid aspicit maxime cum secundum opinionem communiorem videamus intra suscipientes nihil extra mittentes. Non est etiam possibile homini quod per virtutem naturalem anime sue pro voluntate sua transmutationem faciat imaginando in oculis suis que mediante transmutatione medij. scilicet aeris possit corpus hominis quem aspicit in aliquam transmutare qualitatem secundum quod sibi placuerit. Et quia secundum hos duos modos predictos non potest vnus homo alium fascinare cum nulli hominum potest inesse talis virtus per naturalem virtutem anime sue. Ideo velle probare quod maleficiales effectus possent prodiri ex naturali aliqua virtute super ad infringendum opera maleficiorum que virtute demonum fiunt est plurimum alienum a veritate. quia etiam secundum hos duos modos fascinatio reprobatur sicut & prefati duo articuli. Qualiter tamen sit possibilis licet superius tactum sit tamen clarius sic deducitur. Potest enim contingere quod homo vel mulier aspiciens corpus alicuius pueri moueat ipsum mediante visu & imaginatione vel aliqua passione sensibili. Et quia passio sensibilis est cum quadam immutatione corporali & oculi sunt tenerrimi propter quod sunt impressionis multum receptiui. Ideo quandoque contingit quod per aliquam passionem interiorem transmutantur oculi in aliquam malam qualitatem maxime cooperante ad hoc aliqua imaginatione cuius impressio cito redundat in oculos & propter eorum tenerritudinem & propter vicinitatem radicis sensuum particularium ad imaginationis organum. Cum autem oculi sunt transmutati in aliquam qualitatem nociuam contingere potest quod transmutent aerem sibi contiguum aliquam qualitatem malam & illa pars alique & sic vsque ad aerem contiguum oculis pueri qui aspicitur & ille aer contiguus poterit quandoque in materiam dispositam quam non dispositam cui consonat transmutare oculos ipsius pueri in aliam qualitatem malam & mediantibus oculis ipsius pueri aliquas alias partes interiores. Unde nec cibum digerere nec in membris fortificari aut augmentari poterit. Experimentum huius rei manuductiuum est. Quia videmus hominem patientem in oculis quandoque ex aspectu suo ledere oculos eum aspicientis quod contingit ex hoc quod oculi mala qualitate infecti inficiunt aerem medium & aer infectus inficit oculos directos ad oculos infirmos eo quod secundum rectam lineam infectio illa deriuatur in directum ad oculos inspicientium cooperante ad hec multum imaginatione eius qui aspiciendo oculos infirmos imaginatur se ledi. Plura possent exempla manuductiua adduci que breuitatis causa obmittuntur. Concordat his quedam. glo. super illud psal. Qui timent te videbunt me & letabuntur. dicens Magna virtus in oculis est quod in naturalibus apparet animal enim visum prodest yctericis prior videns lupis vocem aufert vel sic. Basiliscus si prior videt occidit si prior videtur occiditur. Et ratio quare basiliscus videndo occidit hominem nisi quod ex aspectu & imaginatione excitatur in eius corpore materia venenosa per quam oculi primo inficiuntur & demum aer contiguus & sic alia & alia pars aeris vsque ad aerem homini contiguum quem aerem per aspirationem cum homo attraxit intoxicatur & moritur. Prior autem visus ab homine vbi homo volens basiliscum occidere circummunit se speculis ex quibus dum basiliscus inspicit ex reuerberatione aer inficitur & sic vsque ad basiliscum pertingit & occiditur. Sed dubium. Cur homo occisor bestie non moritur & hic occultam quandam causam opinari necesse est. Hec sine preiudicio & temeraria assertione dicta sunt tantummodo dictis sanctorum inherentes catholicam veritatem concludamus quod ad maleficiales effectus de quibus ad presens loquimur maleficos cum demonibus semper concurrere & vnum sine altero nihil posse efficere. Ad argumenta patet responsio de fascinatione ad primum. Ad secundum dicitur. Iuxta Vincen. in specu. natu. c. xiij. Quod vulnus infectum spiritibus interficientis ex forti imaginatione illud vulnus trahit aerem infectum transeunte iam interfectore sanguis ebuliens extra manat. quia ad presentiam interfectoris aer inclusus in vulnere sicut ab interfectore intrauit. Ita ad eius presentiam commouetur. ex qua commotione sanguis erumpit. Sunt quidam alias causas allegantes quasi illa ebullitio sanguinis sit eius clamor de terra super homicidam presentem. & hoc propter maledictionem primi homicide cayn. ad illud de horrore. dicendum hoc quod homo transiens prope cadauer hominis occisi horrore concutiatur. licet illud non sentiat. hoc fit ex spiritu quantumcunque infectionem recipiente & eam anime representante. Sed hec nihil concludunt aduersus opera maleficorum cum omnia illa naturaliter vt dictum est fieri valeant. Ad tercium sicut dictum est supra maleficorum ritus deducuntur ad secundum genus superstitionis quod dicitur diuinatio. rebus
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/20
Appearance