Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est

vero superstitiose vti in obseruantijs quibusdam reducitur ad tercium genus. ideo argumentum non est simile. demum etiam quia reducuntur non ad quamlibet diuinationem sed ad illam que fit per expressam demonum inuocationem. Et hoc etiam cum multis modis fieri possit. scilicet per nigromanciam. geomanciam. idromanciam &c. Inspiciatur se. se. q. xcv. ar. v. Ideo hec diuinatio maleficorum vbi maleficijs sunt intenti. sicut supremum gradum in flagitijs tenet ita & aliud iudicium de eo existit. Unde quando arguitur quod quia occultas rerum virtutes cognoscere non possumus & malefici etiam occultis rebus intendunt. Dicitur quod si intenderent rebus naturalibus ad aliquos effectus naturales ex naturali virtute procedendos hoc licitum foret vt de se patet. Vel etiam concedendo quod si intenderent supersticiose rebus naturalibus. vtpote rebus huiusmodi certas caracteres vel aliqua nomina ignota inscribendo. & illis pro acquirenda sanitate vel amicitia & pro aliqua vtilitate & non pro nocumento aliquo inferendo vterentur. tunc licet absque expressa demonum inuocatione licet non absque tacita fieri ista possent & illicita iudicantur. Quia tamen hec & his similia reducuntur ad tercium genus superstitionis. scilicet ad obseruantiam vanitatum vt dictum est. ideo nihil ad propositum. super heresim maleficorum fortificatur. Etiam solutio quod huic tercio generi quatuor assignantur species. Quia vel vtitur quis obseruantijs ad scientiam acquirendam vel ad coniecturas sumendas fortuniorum vel infortuniorum. vel ad suspensiones sacrorum verborum. vel ad corpora immutanda in melius. Unde & notanter sanctus Tho. in titulo illo questionis vbi querit. An obseruationes ordinate ad corporum immutationem sint licite. q. xcvi. in summa prefata. ar. ij. addit. puta ad sanitatem. obseruationes ergo maleficorum cum hic locum habent sed vt dictum est sub secundo genere continentur superstitionis ideo nihil ad propositum. Ex his etiam ad quartum argumentum respondetur. quod quia duplices in his obseruantijs fieri possunt imagines nigromantice & astronomice & inter hec talis est differentia. Quod in nigromanticis semper fiunt expresse inuocationes demonum propter expressa pacta cum eis inita. Inspiciatur solutio secundi argumenti prefate questionis. In astronomicis vero sunt pacta tacita. & ideo nulla inuocatio nisi fortassis tacita. puta propter figurarum & caracterum signa que eis inscribuntur. & iterum imagines nigromantice vel fiunt sub certis constellationibus ad recipiendum certos influxus & impressiones celestium corporum. etiam certis figuris & caracteribus insigniti vt in anulo. lapide. vel aliqua preciosa materia. vel fiunt simpliciter. absque obseruantia constellationum. sed indifferenter ex quacunque materia etiam vili ad inferendum maleficia vbi & quando ad aliqua loca reponuntur. Et de his effectibus cum suis imaginibus iam sermo est & non de alijs. Ideo argumentum non facit ad propositum. Qualiter denique certe imagines superstitiose. de quibus tactum est nullam habent efficaciam inquantum sunt artificialia solum. licet forte materialia in eis considerata possent habere efficaciam si & inquantum haberent naturalem aliquam virtutem ex impressione corporum celestium. si cui placet. doctorem ibidem inspiciat. Semper tamen dicit esse illicitum imaginibus vti. Imagines vero maleficarum absque naturali aptitudine ad effectum fiunt. solummodo autem ex iussu demonum reponunt & applicant vt manualiter ad effectum concurrant in maiorem contumeliam creatoris vt & per amplius irritatus malaque fieri in flagitiorum talium vindictam amplius permittat. Unde & sacratioribus anni temporibus huiusmodi fieri procurant. Ad quintum dicendum quod Grego. ibi intellexit potestatem gratie non nature. Unde & ibidem subdit. Qui filij dei potestate sunt vt Johan. dicit. Quid mirum si signa ex potestate faciunt. Ad vltimum dicendum quod similitudo non valet. quia alia est actio anime circa corpus proprium. & alia circa corpus alienum. Nam quia corpori proprio vnitur anima vt forma. & appetitus sensitiuus est actus alicuius organi corporalis. Ideo ad apprehensionem anime humane potest commoueri appetitus sensitiuus cum aliqua immutatione corporali calorem & frigus. vel etiam vsque ad mortem. Ad exteriora vero corpora immutanda nulla apprehensio anime humane sufficit nisi mediante immutatione proprij corporis sicut de fascinatione dictum est. Unde & malefici ex nulla potestate naturali sed solummodo auxilio demonum. & ipsi demones amminiculo alicuius alterius rei vt per spinas ossa crines ligna ferrum & huiusmodi quando intromittunt. aut instrumentum aliquod reponunt vt successiue patebit maleficiales effectus procurant.
DEinde magis in spirituali tenori bulle apostolice inherendo considerandum est de origine maleficorum & eorum operum multiplicatione. & primo de ipsis maleficis. secundo de eorum operibus. Ubi notandum quod quia ad huiusmodi effectum tria habent concurrere. scilicet demon. malefica. & diuina permissio. xxxiij. q. i. si per sortiarias. Augu. etiam dicit quod ex pestifera societate hominum & demonum hec superstitiosa vanitas adinuenta est. Ideo origo & multiplicatio huius heresis ex pestifera hac societate sumitur quod etiam ex alijs elicitur. Nam attento quod hec heresis maleficorum non solum differt ab alijs heresibus in hoc quod ipsa per pacta nedum expressa. verum etiam placita ac federata in omnem creatoris ac sue creaturarum contumeliam & nocumentum insanit cum tamen omnes alie simplices hereses per nullum pactum tacitum vel ex=