pressum cum demonibus initum licet non absque instinctu satoris omnis infidie. erroribus propter difficultatem credendorum assentiunt. Verum etiam differt ab omni noxia & superstitiosa arte in hoc quod super omnia genera diuinationum ipsa maleficorum heresis supremum attinet gradum malicie quod etiam nomen a maleficiendo seu male de fide sentiendo sibi vsurpat vt prius tactum est. Attento etiam quod inter alios actus habent pro augmento illius perfidie quatuor exercere videlicet. fidem catholicam in toto vel in parte ore sacrilego abnegare seipsos in corpore & anima deuouere. Infantes nondum renatos ipsi maligno offerre spurcitijs diabolicis per carnales actus cum incubis & succubis demonibus insistere que omnia vtinam aliena ab omni veritate & figmenta forent dicenda. Dummodo ecclesia a tanta labe infectionis existeret immunis. cui tamen heu obstat & apostolice sedis per bullam determinatio verum & experientia rerum magistra que nos ex proprijs earum fassionibus ac flagitijs perpetratis intantum certificauit quod absque dispendio proprie salutis iam ab eorum inquisitionibus desistere nequimus. Ideo de illorum origine & multiplicatione pestifera tractaturi. quia laboriosum existit. ideo a legentibus sic summa cum diligentia singula sunt perscrutanda quod & admittenda que rationi consona & scripturarum traditionibus non dissona inueniuntur. Et quia inter omnes actus ad multiplicationem eorum deseruientibus duo eorum plurima cooperantur. scilicet incubi & succubi demones & infantium sacrilege oblationes. Ideo de ipsis specialiter tractabimus. ita tamen vt primo de ipsis demonibus. secundo de ipsis maleficis. & tercio de ipsa diuina permissione mentio habeatur. Et quia demones per intellectum & voluntatem operantur & potius sub vna constellatione quam sub altera ad hoc vt semen ad prolis procreationem vigoretur. Inquirendum erit de ipsis constellationibus a demonibus obseruatis. Et ita principaliter queruntur tria. Primo an hec heresis per comparationem ad demones incubos & succubos possit originaliter multiplicari. Secundo an ne per comparationem ad corpora celestia que etiam cause sunt humanorum actuum eorum opera possint vigorari. Tercio an ne per oblationes sacrilegas infantes demonibus offerentes possit ipsa heresis augmentari. tamen infra secundam & terciam tractabitur secunda questio principalis. scilicet de influentijs corporum celestium. & hoc propter decentem continuationem super opera maleficorum. Circa primum tres erunt difficultates. Una generalis de incubis illis demonibus. Altera specialis a quibus demonibus huiusmodi actus exercentur. Tercia singularis quo ad ipsas maleficas demonibus se subijcientes.
AD primum videtur quod non sit catholicum asserere quod per incubos & succubos demones possint homines procreari. procreatio hominum instituta est ante peccatum a deo in hoc quod homini mulierem in adiutorium de costa formauit. Quibus & dixit. Crescite & multiplicamini. Gen. i. Et iterum. Adam inspiratus dixit. Erunt duo in carne vna. Gen. ij. Similiter & post peccatum in lege nature dictum est ad Noe. Crescite & multiplicamini. Gen. ix. In tempore etiam noue legis a christo hec coniunctio confirmata. Math. xix. Non legistis quod ab initio qui fecit homines masculum & feminam fecit eos. ergo alij modi homines procreandi non debent assignari. Si dicatur quod demones concurrunt non vt principia naturalia sed vt artificialia quando studiose cooperantur. ad naturales conceptus hominum semen recipiendo. & iterum transfundendo. Contra. Quia aut hoc posset diabolus in omni statu videlicet matrimoniali & extra. aut in vno tantum. Non primo modo. quia tunc opus diaboli esset fortius quam opus dei qui quemlibet statum instituit aut confirmauit. puta continentium & coniugatorum. Nec secundo modo. quia de hoc nullibi legitur in scripturis vt ex vno statu & non ex altero huiusmodi hominum fieret procreatio. Preterea procreare hominem est actus viui corporis. sed demones assumptis corporibus non dant vitam. quia illa tantummodo formaliter fluit ab anima que est actus corporis phisici organici potentia vitam habentis. ij. de anima. ergo per huiusmodi assumpta corpora opera vite exercere non possunt. Si dicatur quod assumunt corpus non vt vitam tribuant sed vt semen naturale retineant & transfundant. Contra. In operibus angelorum bonorum & malorum sicut nihil est superfluum nec etiam in operibus nature. Sed cum demon naturali virtute qua etiam omnem virtutem corporis excedit possit inuisibiliter & semen colligere & iterum applicare. Igitur aut ratio dabitur. quod non possit inuisibiliter hoc facere. aut si potest alterum erit superfluum. fortificatur ratio. Nam in libro de causis dicitur. quod virtus intelligentie est infinita inferius quamuis sit finita superius. sed omnia corporalia sunt infra intelligentias ergo & infinitate sue virtutis potest ea qualitercunque vult immutare. Sed intelligentie sunt angeli siue boni siue mali. ergo possunt absque hoc quod corpora assumant transmutationes in seminibus facere. Preterea semen recipere ab vno & transfundere