omne bonum a sacerdotio ita omne malum ab eo egreditur. Hieronymus in epistola ad Nepocianum. Negociatorem clericum ex inope diuitem ex ignobili gloriosum quasi quandam pestem fuge. Et beatus Bernardus Omel. xxiij. super Cant. loquens de clericis dicit. Si insurgeret apertus hereticus mitteretur foras & aresceret. si violentus inimicus absconderent se forsitan ab eo boni. Nunc vero quomodo abijcient aut quomodo abscondent se. Omnes amici et tamen omnes inimici omnes domestici et nulli pacifici omnes proximi et omnes que sua sunt querunt. Et alibi nostri prelati facti sunt pilati. nostri pastores facti sunt tonsores. Et loquitur etiam de prelatis religiosorum qui onera grauia inferioribus imponunt digito autem suo minimo non tangerent. Et grego. in pasto. dicit. Nemo amplius in ecclesia nocet quam qui peruerse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet: delinquentem nanque hunc redarguere nullus presumit. et in exemplum culpa vehementer extenditur quando pro reuerentia ordinis peccator honoratur. De religiosis etiam dicit beatus Augus. ad Vincentium donatistam. Simpliciter fateor charitati vestre coram domino deo nostro qui testis est super animam meam ex quo deo seruire cepi quoniam difficile sum expertus peiores sicut et non meliores quam qui in monasterijs defecerunt aut profecerunt. De mulierum vero malicia disseritur. Ecci. xxv. Non est caput nequius super caput colubri. et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni & draconi plus placebit quam habitare cum muliere nequam. Et inter plura que sequuntur & precedunt ibidem de muliere nequam concludit. Breuis est omnis malicia super maliciam mulieris. Hinc Crisosto. super Matth. xix. Non expedit nubere. Quid aliud est mulier nisi amicicie inimica. ineffugabilis pena. necessarium malum. naturalis tentatio. desiderabilis calamitas. domesticum periculum. delectabile detrimentum. malum nature bono colore depicta? ergo si dimittere illam peccatum est cum oportet tenere iam vere tormentum necessarium est: vt aut dimittentes adulteria faciamus aut quotidianas pugnas habeamus. Tullius denique. ij. rhetorice dicit. Viros ad vnumquodque maleficium singule id est plures cupiditates impellunt. mulieres ad omnia maleficia cupiditas vna ducit. muliebrium enim viciorum omnium fundamentum est auaricia. et Sene. in suis tragedijs Aut amat aut odit mulier nihil tercium dedisse est: flere feminam est mendacium. Duo genera lachrymarum habentur in oculis feminarum. veri doloris vnum. insidiarum aliud. mulier cum sola cogitat mala cogitat. De bonis autem mulieribus tanta laus est vt etiam beatificasse viros legantur et saluasse gentes terras & vrbes. Patet de Judith Delbora et Hester. Hinc apostolus. i. Corinth. vij. Si qua mulier habet virum & hic consentit habitare cum illa non dimittat virum: sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem. Ideo Ecci. xxvi. dicitur. Mulieris bone beatus vir numerus enim annorum duplex. Multa ibi narrat laudabilissima per totum pene capitulum de excellentia bonarum. Et prouerb. vlti. De muliere forti. que omnia etiam in nouo testamento in feminis claruerunt vt in virginibus et alijs sanctis feminis que perfidas gentes et regna ab idolatrie cultu ad christianam religionem deduxerunt. Si quis inspicere velit Vinc. in spe. histo. li. xxvi. c. ix. de regno vngarie per gillam christianissimam. Et de regno francorum per lothildem virginem et clodoueo desponsatam inspiciat & mira inueniet. Unde quecunque vituperationes leguntur in concupiscentiam carnis interpretari possunt vt semper mulier pro carnis concupiscentia intelligatur. Iuxta illud. Inueni amariorem morte mulierem. et bona mulier subiecta carnis concupiscentia. Sunt et alij alias rationes assignantes cur in maiore multitudine reperiantur femine superstitiose quam viri. et dicunt esse tres causas. Prima est. quia prone sunt credendum. et quia principaliter demon querit corrumpere fidem. ideo potius eas aggreditur. Unde et Ecci. xix. Qui cito credit leuis est corde & minorabitur. Secunda causa est quia a natura propter fluxibilitatem complexionis facilioris sunt impressionis ad reuelationes capiendas per impressionem separatorum spirituum qua complexione etiam cum bene vtuntur multum bone sunt: cum male peiores sunt. Tercia causa quia lubricam habent linguam: et ea que mala arte sciunt eis comparibus feminis vix celare possunt. seque occulte cum vires non habeant per maleficia vindicare querunt faciliter. Unde Ecci. xxv. vt supra. Commorari leoni et draconi plus placebit quam habitare cum muliere nequam. breuis omnis malicia super maliciam mulieris. Item potest et addi illa cum fluxibiles sunt ideo citius pueros demonibus offerre possunt sicut et faciunt. Sunt et tercij alias rationes assignantes quas predicatores caute debent proponere et dicere. quod licet in veteri testamento scripture vt plurimum mala loquantur de mulieribus et hoc propter primam preuaricatricem mulierem scilicet euam et imitatrices eius tamen ex post in nouo testamento propter mutationem nominis vt eua in aue. Et vt ait Hieronymus. Totum quod intulit
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/38
Appearance