Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mali maledictio eue: totum abstulit benedictio marie. Unde plurima et semper laudabilia sunt de ipsis predicanda. Sed quia adhuc modernis temporibus hec perfidia amplius in mulieribus quam in viris inuenitur vt ipsa experientia docet. curiosius causam inuestigando vltra premissa dicere possumus quod in omnibus viribus tam anime quam corporis cum sint defectuose non mirum si plura maleficia in eos quos emulantur fieri procurant. quantum enim ad intellectum seu ad intelligendum spiritualia alterius videntur esse speciei a viris cui auctoritas et ratio cum varijs scripture exemplis alludit. Therentius ait. Mulieres ferme vt pueri leui sententia sunt. Et Lactantius. iij. institutionum. Nunquam aliquam mulierem philosophiam sciuisse nisi temestes. Et Prouerb. xi. quasi describens mulierem dicit. Est circulus aureus in naribus suis: mulier pulcra & fatua. Ratio naturalis est. quia plus carnalis viro existit vt patet in multis carnalibus spurcitijs. qui etiam defectus notantur in formatione prime mulieris cum de costa curua formata fuit id est de costa pectoris que est torta et quasi contraria viro. Ex quo defectu etiam procedit quod cum sit animal imperfectum semper decipit. Propter quod semper decipit. Catho instruit: insidias lachrymis &c. et illud. Dum femina plorat: virum decipere laborat. Patet in vxore Sampsonis que multum infestans eum ad declarandum sibi probleuma propositum sodalibus ab eo expositum eis reuelauit et sic decepit. Patet et in prima muliere quod ex natura minorem habent fidem cum dixit serpenti interroganti. quare non ederent de omni ligno paradisi. respondit. de omni &c. ne forte moriamur in quo ostendit se dubitare et non fidem habere ad verba dei que omnia etiam ethimologia nominis demonstrat. Dicitur enim femina fe. & minus. quia semper minorem habet et seruat fidem et hoc ex natura quo ad fidelitatem. licet ex gratia simul et natura fides in beatissima virgine nunquam defecerat cum tamen in omnibus viris defecisset tempore passionis christi. Mala ergo mulier ex natura cum citius in fide dubitat etiam citius fidem abnegat quod est fundamentum in maleficis. Quantum denique ad aliam potentiam anime scilicet voluntatem. ex natura cum odit aliquem quem prius amauit tunc estuat per iram et impatientiam. et sicut maris estus semper bulit & currit: sic talis est tota impatiens. Alludit huic rationi auctoritas diuersa Ecci. xxv. Non est ira super iram mulieris. Et Sene. traged. viij. Nulla vis flamme tumidique venti tanta nec teli metuenda torti quanta cum coniunx viduata tedis ardet et odit. patet in muliere que false accusauit ioseph et incarcerare fecit quia noluit sibi in scelus consentire adulterij. Genesis. xxxix. Et reuera potissima causa deseruiens in augmentum maleficarum est dolorosum duellum inter maritatos et non maritatas feminas et viros. immo et inter ipsas feminas etiam sanctas: quid tunc de ceteris. Vides enim in Genesi. quanta fuit impatientia et inuidia sare ad agar postquam concepit. Genesis. xxi. Quanta Rachel ad Lyam propter filios quos non habebat Rachel Genesis. xxx. Quanta anne ad fenennam fecundam ipsa sterili existente. i. Regum. i. Quanta marie ad Moisen. Numeri. xij. Unde murmurauit et detraxit moisi propter quod et lepra percussa. Quanta marthe ad magdalenam ipsa sedente et martha ministrante. Luce. x. Unde et ecci. xxxvij. Tracta cum muliere de his que emulatur. quasi dicat. non est tractandum cum ea quia semper emulatio id est inuidia est in mala muliere. Et que inter se sic agitantur quanto magis aduersus viros. Quare etiam vt narrat Valerius. Foroneus rex grecorum die qua mortuus est dixit Leoncio fratri suo. ad summam felicitatem nihil mihi deesset si mihi semper vxor defuisset. Cui leoncius. Et quomodo vxor obstat felicitati? Et ille. Mariti hoc omnes sciunt. Et Socrates philosophus interrogatus si ducenda esset vxor. Respondit. Si non capies solitudo arbitrans excipiet. hic generis interitus hic heres alienus. Sed si ceperis illic perpetua sollicitudo: conquestus querularum: dotis exprobratio affinium graue supercilium: garrula socrus lingua. successor alieni matrimonij incertus liberorum euentus: hec dixit vt expertus. Nam vt ait Hieronymus contra Jouinianum. Hic socrates duas habuit vxores quas ingenti patientia sustinens non potuit tamen ab earum contumelijs clamoribus & vituperationibus liberari. Unde quadam die ipsis querulantibus contra eum et ipse domum egressus vt earum molestias euitaret et ante domum sederet: proiecerunt ille mulieres super eum aquam immundam super quo ipse non perturbatus quia philosophus ait. Sciebam quod post tonitrua pluuie sequerentur. Et de quodam legitur cuius vxor submersa erat in fluuio quod cum quereret cadauer eius ad educendum de aqua ibat per fluuium contra aquam: et interrogatus causam cum res graues descendant infra & non supra quare quereret contra aquam. Respondit. Mulier ista in vita semper fuit contraria dictis et factis siue mandatis meis. ideo quero contrario mo