stante vt iam clare intelligitur materia de amore hereos. Nam quia demones vt dictum est commouere possunt huiusmodi species &c. faciunt ista dupliciter. Aliquando absque ligamine vsus rationis vt de tentatione dictum est et per exemplum de voluntaria adhesione que interdum fit. aliquando autem quod totaliter vsus rationis ligetur. et hoc etiam possumus exemplificare per naturales quosdam defectus vt in freneticis & ebrijs. ergo non mirum quod demones sic ligare possunt deo permittente vsum rationis. et tales dicuntur arrepticij & inde arrepticius ab arripio arripis. quia arreptum a demone et hoc dupliciter. vel absque malefica & maleficio. vel cum ea absque maleficio. quia vt philosophus in prefato li. dicit quod aliquis in passione existens a modica similitudine mouetur sicut amans ex modica similitudine amati & sic etiam odium habenti. Ideo demones qui per actus hominum experiuntur quibus passionibus magis subduntur illos ad huiusmodi amorem vel odium inordinatum instigant eo fortius in eorum imaginationem et efficacius imprimendo hoc quod intendunt quanto etiam id facilius possunt. Facilius autem possunt quanto etiam amans facilius speciem reseruatam ad principium sensitiuum. id est imaginationem educit & in eius cogitatione delectabilius moratur. Cum maleficio vero quando talia per maleficas & ad maleficarum instantiam propter pactum initum cum eis procurat. de quibus enumerare pre multitudine tam in spiritualibus quam secularibus non est possibile. Quot enim adulteri pulcerrimas vxores dimittentes in fetidissimas alias inardescunt. Nouimus vetulam tres successiue abbates vt publica omnium fratrum fama in illo monasterio etiam in hodiernum diem refert non solum in his maleficiasse sed & interemisse: et quartum iam simili modo dementasse quod et ipsa publica voce fatetur nec veretur dicere feci et facio nec desistere a meo amore poterunt quia tantum de meis stercoribus comederunt quantitatem per extensum brachium demonstrando. Fateor autem quia nobis non aderat vlciscendi et inquirendi super eam facultas ideo adhuc superest. Et quia dictum fuit in principio distinctionis quod inuisibiliter instigat diabolus hominem ad peccandum non solum per modum persuasionis vt dictum est: imo etiam per modum dispositionis. licet non deseruit ad propositum tamen sic declaratur. Per consimilem enim admotionem spirituum & humorum facit aliquos magis dispositos ad irascendum vel concupiscendum vel ad aliquid huius. Manifestum est enim quod corpore aliqualiter disposito est homo magis pronus ad concupiscentiam & iram & huiusmodi passiones: quibus insurgentibus homo disponitur ad consensum. Sed quia precedentia difficile est predicare ideo faciliori modo pro populi auisamento sunt declaranda. et quibus remedijs possint tales maleficiati liberari tractatur in tercia parte.
¶ Modus proponendi premissa de amore hereos in sermonibus ad populum.
PRedicator de supradictis sic mouet questionem. An catholicum sit asserere quod malefice valeant ad amorem alienarum feminarum inordinatum mentes hominum immutare et eorum corda sic succendere vt nulla confusione plagis verbis aut factis ad desistendum valeant cogi? et similiter ad odium inter matrimonialiter coniunctos incitare vt nec redditionis nec exactionis debiti matrimonialis locum pro prole habere valeant? quinimo interdum eos oportet currere ad amasias in tempeste noctis silentio per multa terrarum spacia? Super que si voluerit argumenta aliqua ex precedenti questione sumat. si non. dicat tantummodo quod questiones iste patiuntur difficultates propter amorem & odium qui cum fundantur in voluntate que in suo actu semper libera est nec cogi potest per aliquam creaturam nisi a deo qui eam regere potest. vnde nec demon vel malefica eius virtute ad amorem vel odium voluntatem cogere videtur. Item quia voluntas sicut et intellectus subiectiue existunt in anima. et illabi anime illi soli est possibile qui eam creauit. ideo difficultatem patitur questio quo ad veritates enucliandas in suis partibus. his tamen non obstantibus dicendum est primo super philocaptionem & odium. secundo super maleficium generatiue potentie. De primo quod licet in intellectum & voluntatem hominis immediate demon nequeat operari tamen secundum omnes doctores theologos in. ij. sen. de virtute demonis in operando in corpus & in potentias corporis siue corpori alligatas siue sint sensus interiores siue exteriores permittente deo agere valent. Hoc probatur auctoritate & ratione ex precedenti questione si placet inueniet: si non. dicat auctoritatem & rationem Job. ij. Demoni dixit deus. Ecce in manu tua id est in potestate est Job. et hoc erat quo ad corpus. quod patet. quia in animam noluit dare. vnde dixit. veruntamen animam eius serua. id est illesam serua. Ratio quia enim dedit ei corpus dedit etiam super omnes potentias corpori alligatas. vt sunt quinque exteriores & quatuor interiores. scilicet sensus communis. fantasia siue imaginatiua. estimatiua & memoratiua. si non potest aliter declarari detur de porcis et ouibus exemplum: vbi porci per memoratiuam redire sciunt. et oues lupum & canem discernunt ex naturali imaginatione: vnum tanquam inimicum: alterum tanquam amicum sue nature. Consequenter cum omnis nostra cognitio intellectiua ortum habet a sensu: cum intelligentem iuxta philosophum in. ij. de anima. necesse sit fantasmata speculari. Ideo sicut demon potest interiorem fantasiam immutare sic etiam intellectum obtenebrare. Et hoc quidem non erit