Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina emendata est

immediate agere in animam sed mediantibus fantasmatibus. Item quia nihil amatur nisi cognitum. dentur exempla ad placitum de auro quod amat auarus quia intelligit eius virtutem &c. Ideo obtenebrato intellectu obtenebratur & voluntas in suis affectionibus. Hec autem potest facere demon & absque malefica et cum malefica: imo et accidere possunt ex sola incautela oculorum. et de singulis trademus exempla. Nam vt Jaco. i. dicitur. Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus & illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. Sic sychem cum vidisset Dinam exeuntem ad videndum mulieres regionis adamauit eam et rapuit & dormiuit cum illa et conglutinata est anima eius cum ea. Genesis. xxxiiij. et secundum glo. Infirme anime sic accidit quando postpositis proprijs vt dina aliena negocia curat seducitur consuetudine et fit vna vnitate sensus cum illicitis. De secundo quod etiam absque maleficis oriatur interdum ex tentatione demonum principaliter sic declaratur. Nam amon sororem suam thamar speciosissimam adamauit et deperierat in ea valde ita vt propter eius amorem egrotaret. ij. Regum. xiij. Non enim in tantum facinus stupri quis prosiliret nisi in toto corruptus & a diabolo grauiter tentatus. Unde glo. ibidem. Hoc monet nos et ideo deus permisit vt semper caute agamus ne vicia in nobis dominentur & princeps peccati qui falsam pacem periclitantibus spondet: nos paratos inueniens improuise trucidet. De hoc secundo genere amoris refertus est liber sanctorum patrum qui refert quod licet omnem tentationem carnalis concupiscentie sibi subtraxissent tamen vltra quam credi potest tentabantur aliquotiens amore mulierum. Unde et. ij. Corinth. xij. apostolus dicit. Datus est mihi stimulus carnis mee angelus sathane qui me colaphiset. vbi glo. Tentando per libidinem datus est mihi. Tentatio autem cui non consentitur non est peccatum sed materia exercende virtutis. et hoc intelligitur de tentatione que ab hoste non a carne que semper est ad minus peccatum veniale etiamsi ei non consentiatur. Poterit predicator aliqua exempla deducere si placuerit. De tercio quod amor hereos proueniat ex maleficijs demonum discussum est supra. et de hac loquimur tentatione. Et si quis diceret quomodo posset discerni quod non ex diabolo sed solum ex maleficio talis amor inordinatus procedit. Dicendum quod ex multis. Primo si taliter tentatus pulcram et honestam habeat vxorem et oppositum constat de altera &c. Secundo si iudicium rationis omnino ligatur quod nullis plagis seu verbis aut factis aut etiam confusionibus ad desistendum ab ea induci valeat. Et tercio potissime quando se continere non potest quin interdum inopinate se etiam per longum spacium non obstante asperitate itineris prout ex talium confessione quisque sentire potest se transferre habeant siue de die siue de nocte. Nam sicut dicit Crisosto. super Matth. xx. de asina quam christus equitauit. quod cum demon voluntatem hominis peccato possidet quasi ad libitum trahit quo placet. exemplum dans de naui in mari perdito gubernaculo que ad libitum venti proijcitur. et sicut qui equo potenter insidet et rex tyranni habens possessionem. Quarto discernitur in eo quod inopinate & subito vehuntur et immutantur interdum vt nihil eis obstare possit. Elicitur etiam ex ipsius persone infamia. et antequam ad vlteriorem questionem de maleficijs circa potentiam generatiuam procedamus que etiam annexa est: primo soluenda sunt argumenta.

Sequuntur solutiones argumentorum.
AD argumenta autem respondendo. Ad primum quod voluntas hominis regatur a deo: sicut intellectus ab angelo bono. Patet solutio. Intellectus enim sicut tantummodo illustratur ab angelo bono ad cognitionem veri. Unde sequitur amor boni. quia verum et ens conuertuntur. ita etiam intellectus potest a malo obtenebrari in cognitionem veri apparentis. et hoc per confusionem specierum principijs sensitiuis. id est virtutibus & potentijs sensitiuis interioribus representatis. vnde sequitur amor inordinatus apparentis boni puta corporalis delectationis quam etiam tales querunt. Ad secundum argumentum quod intra corpora non possunt esse illa immutando. partim est verum partim non. et hoc quo ad triplicem immutationem. Non enim possunt illa immutare quantum ad eductionem alicuius forme siue substantialis siue accidentalis: que etiam potius dicenda est productio quam immutatio sine adminiculo alicuius alterius agentis aut etiam sine diuina permissione. Si autem loquamur de immutatione qualificatiua vt de sanitate & infirmitate sicut ex precedentibus patet possunt varias infirmitates etiam vsque ad ligamen rationis immittere. et sic odium et amorem inordinatum procurare. Potest etiam addi tercia immutatio que fit quando angelus bonus vel malus illabitur corpori sicut dicimus quod deus tantummodo illabitur anime. id est essentie anime. Sed vbi dicimus quod angelus illabitur corpori precipue malus vt in obsessis ibi non illabitur infra terminos essentie corporis. quia sic ille solummodo qui dat esse scilicet deus creator illabi potest: et continetur tanquam qui habet intrinsecam operationem anime. Dicitur tamen illabi corpori quando aliquid operatur circa corpus. quia ibi est vbi operatur. vt dicit Dam. et tunc operatur infra terminos corporalis quantitatis & infra terminos