membri ex parte imaginationis patientis licet non ex parte rei. quod qualiter fit sunt plura notanda. Primo duo modi quibus ista fieri possunt. Non mirum quod diabolus sensus humanos exteriores decipere potest qui interiores de quibus supra tactum est illudere potest formas reseruatas educendo ad principia sua sensitiua. decipit autem eos in sua naturali operatione. vt quod visibile est fit illi inuisibile. tangibile intangibile. audibile inaudibile. et sic de alijs. Hec autem veritas ita nihil ponit ex parte rei quod omnia fiunt ex immutatione organorum destruentium ad visum auditum &c. vt sunt oculi & manus quibus immutatis iam fallitur sensus iudicium. Possumus ista ex naturalibus quibusdam demonstrare. nam sicut vinum dulce propter infectionem lingue in febricitante videtur amarum. vnde gustus decipitur non ex parte rei sed ex parte humorum. Ita et ibi nulla deceptio ex parte rei quin ibi sit virga adherens. sed deceptio ex parte organi sensus. Iterum sicut supra dictum est de vi generatiua illam impediendo per impositionem alicuius alterius corporis eiusdem coloris & apparentie. ita & aliquod corpus planum figuratum colore carneo interponere possunt inter visum & tactum oculorum et manuum et inter ipsum verum corpus patientis ita quod suo iudicio nihil valeat videre & sentire nisi corpus planum et nullo membro interruptum. Videantur dicta sancti Tho. in. ij. di. viij. art. v. de prestigiosis illusionibus. et similiter secunda secunde. q. xci. et in questionibus de malo. frequenter allegans illud Augus. in lib. lxxxiij. q. serpit hoc malum demonis per omnes aditus sensuales. dat se figuris. accomodat se coloribus. adheret sonis. odoribus se subijcit. infundit se saporibus. Preterea alludit ratio quod non solum per interpositionem alicuius corporis plani non membrato talis illusio prestigiosa in vidente et tangente fiat imo et per modum quo certi spiritus seu species reseruati educuntur. ad sua principia sensitiua interiora scilicet ad imaginationem et fantasiam vnde contingit aliquid imaginari ac si primo eliciatur ex sensu exteriori. Nam vt in precedenti questione tactum est. Demones virtute propria possunt localiter corpora mutare. ex transmutatione autem spirituum et humorum etiam secundum nature operationem contingunt. aliqua secundum imaginationem vel sensum videri naturaliter dico. quia & philosophus in de som. et vigil. assignans causam apparitionis somniorum dicit. quod cum animal dormierit descendente plurimo sanguine ad principium sensitiuum simul descendunt motus siue impressiones relicte ex sensibilium motionibus que in spiritibus sensibilibus conseruantur. Termini fuerunt superius declarati ita quod tunc aliqua appareant ac si tunc primo a rebus exterioribus sensus immutarentur. Et quia hoc natura facere potest a fortiori diabolus formas seu species corporis plani et non membro virili organisato educere potest ad vim fantasticam et imaginatiuam vt inde sensus iudicent ac si in rerum veritate ita esset. Per hunc etiam modum vt patebit inferius homines videntur animalia cum tamen non sint in rerum veritate.
SEcundo notandi sunt alij modi faciliores ad intelligendum et predicandum. Nam quia prestigium nihil aliud est secundum Isido. viij. ethimol. c. ix. quam sensuum quedam delusio et presertim oculorum. Unde et dicitur a prestringo quia aciem oculorum prestringit ita vt res videantur aliter esse quam sint. Et vt alexander de ales dicit parte. ij. Prestigium proprie sumptum est illusio demonis que non habet causam ex parte mutationis rei sed solummodo ex parte cognoscentis qui deluditur siue quantum ad interiores sensus siue quantum ad exteriores. Unde in genere loquendo etiam de humana prestigiosa arte dicamus. Tribus modis potest fieri. Una absque demonibus. et illa potius dicitur delusio. quia artificialiter fit agitatione hominum ostendentium vel occultantium aliquas res. sicut fit in traiectionibus per ioculatores vel per mimos. Alius modus fit etiam sine virtute demonum vtpote naturaliter virtute corporum naturalium vel etiam mineralium que qui habent possunt secundum quandam virtutem huiusmodi rebus inditam rem ostendere vel facere apparere non sicut est. Unde Tho. prima parte. q. cxiiij. arti. iiij. et secundum alios plures. quedam herba succensa seu accensa fumigans facit trabes apparere serpentes. Tercius modus delusionis est qui fit per demones deo tamen permittente. Habent enim demones ex natura vt patuit quandam potestatem super quasdam res inferiores quas possunt exercere circa illas quando deus sinit vt tunc etiam res appareant aliter quam sint. Pro quo notandum tercio quod demon potest quinque modis illudere aliquem quod iudicat rem aliter quam est. Primo artificiali traiectione vt dictum est quia quicquid homo scit per artem melius ipse scire potest. Secundo modo naturali applicatione alicuius rei prout dictum est per interpositionem alicuius corporis vt alterum occultetur vel etiam ex fantasijs hominum illas perturbando. Tercio modo vt quando in assumpto corpore ostendit se esse aliquam rem que non est. sicut Grego. in primo dialogorum. narrat de moniali que comedit lactucam que tamen vt ipse demon fassus fuerat lactuca non sed