non fit mentio de matrimonialiter coniunctis. tamen per reprobationem secundi erroris hoc patet. Dicunt enim quod aliorum error erat quod licet maleficium esset et abundaret in mundo etiam contra carnalem copulam. tamen quia nullum tale maleficium potest censeri perpetuum ideo nunquam dirimeret matrimonium iam contractum. Ecce quod mentio fit de matrimonialiter coniunctis. Improbando autem hunc errorem licet hoc declarare non deseruiat ad propositum. tamen propter eos qui copiam librorum non habent. Notandum quod improbant per hoc quod talia asserere dicunt esse contra experimentum et contra iura antiqua & noua. Unde dant talem catholici doctores distinctionem quod impotentia ex maleficio procurata aut est temporalis aut perpetua. Si temporalis tunc non impedit. Tunc autem presumitur esse temporalis quando infra spacium trium annorum cohabitantes et quantum possunt operam dantes siue per ecclesiastica sacramenta siue per alia remedia sanari possunt. Si vero non sanentur aliquo remedio ex tunc presumitur esse perpetua. et tunc aut precedit matrimonij contractionem & consummationem et sic impedit matrimonium contrahendum et dirimit iam contractum. aut sequitur matrimonij contractionem sed non consummationem et sic etiam vt dicunt aliqui dirimit matrimonium iam contractum dicitur enim. xxxiij. q. i. c. i. quod coniugium confirmatur officio scilicet carnis. vt dicit glo. aut sequitur matrimonium consummatum & tunc vinculum matrimoniale non dirimit. plura ibi notantur. extra de frigid. &c. per Hostien. et Goffre. et doctores. etiam theologos vbi supra. Ad argumenta. Ad primum satis patet ex his que dicta sunt. Nam primo quod dei opera possunt destrui per opera diaboli si maleficium posset inter coniugatos contingere. non valet instantia immo oppositum patet cum nihil possit diabolus nisi deo permittente. Item quia non per violentiam destruit vti tyrannus. sed per quandam artem extrinsecam vt supra patuit. Ad secundum patuit supra quare potius deus permittit super hunc actum venereum quam super alios actus potest etiam super alios quando deus permittit. Unde non valet quod perimat mundum. Ad tercium similiter patet ex dictis.
¶ Questio nona. An malefice prestigiosa illusione operantur circa membra virilia quasi illa omnino sint a corporibus euulsa?
TErcio eadem veritas declaratur per diabolicas operationes circa membrum virile. cuius rei veritas vt magis elucescat queritur. An malefice valeant membra virilia virtute demonum vere & realiter vel solummodo prestigiosa apparitione auferre? et arguitur quod vere et realiter per argumentum a fortiori. Maiora possunt demones vt homines occidere vel localiter transferre. vt supra patuit de iob. et thobie. vij. viris occisis. ergo etiam possunt membra hominis vere & realiter auferre. Preterea. glo. super illud. ps. Immissiones per angelos malos. Deus punit per malos angelos sicut populum israeliticum sepe puniuit varijs languoribus vere et realiter corporibus immissis. ergo et huiusmodi infirmitates circa membrum tale immittere potest. Si dicatur quod potest diuina permissione tunc sic in precedentibus dictum est. quod deus amplius permittit vim generatiuam maleficiari propter primam corruptionem peccati que per actum generantem in nos deuenit. ergo etiam amplius permittit super membrum illius potentie generatiue vt ipsum totaliter auferat. Preterea maior fuit conuersio vxoris loth in statuam salis. Gen. xix. quam auferre membrum virile. sed illa fuit vera & realis et non apparens conuersio. quia adhuc visibiliter vt dicitur superest illa statua. Et facta fuit per malum angelum vt coacti a bonis qui prius cecitate eos percusserant vt hostium domus inuenire non possent sicut etiam alie punitiones sodomitarum. quia et glo. ibidem asserit ipsam etiam illo vicio infectam. ergo et ista facere possunt. Preterea. quicunque potest inducere formam naturalem potest et illam auferre. Sed demones formas naturales pluries induxerunt vt patet de magis pharaonis qui virtute demonum ranas et serpentes fecerunt. Item Augus. in li. lxxxiij. q. dicit quod omnia que visibiliter fiunt etiam per inferiores potestates aeris. Hec non absurde fieri posse creduntur. sed hoc possunt facere homines vt aliqua arte vel incisione membrum auferatur. ergo & demones ista facere inuisibiliter quod alij visibiliter possunt. sed contra Augus. xviij. de ci. dei. Non est credendum etiam hominis corpus demonum arte vel potestate in bestialia lineamenta posse conuerti. ergo etiam a simili non potest auferre hoc quod ad veritatem corporis humani deseruit. Item. iij. de tri. dicit. Non est putandum istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc visibilium rerum materiam sed soli deo. Responsio. Nulli dubium quin malefice quedam mira operantur circa membra virilia vt ex visis et auditis plurimorum immo & ex ipsa publica fama constat de hoc quod per sensum visus aut tactus veritas illius membri cognoscebatur. quod qualiter fieri potest. Dicendum quod licet dupliciter fieri possit. scilicet vere & realiter vt argumenta prima tetigerunt & prestigiosa operatione. ea tamen que a maleficis fiunt circa huiusmodi non fiunt nisi prestigiosa illusione. que tamen illusio non habet locum in imaginatione patientis. quia imaginatio eius potest vere & realiter estimare aliquam rem non esse presentem licet per nullam operationem sensus exterioris scilicet visum aut tactum percipit esse presentem. Unde potest dici vera ablatio