Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est

etiam vehi vbi hoc affectant et non impediuntur diuina virtute. sic non esset verus intellectus. quia sepissime homines inuiti et non malefici per multa terrarum spacia corporaliter transferantur. Sed quia vtroque modo potest fieri sequitur in prefata summa. et in. ca. nec mirum. eadem q. Augus. narrat quod in libris gentilium legitur de quadam maga dicta circes que socios vlixis mutauerat in bestias quod magicis prestigijs potius fingebatur quam in rerum veritate compleretur alterando fantasias hominum. Patet hoc etiam per plura exempla. Legitur enim in vitaspatrum quod quedam iuuencula quia assentire noluit cuidam iuueni de turpitudine eam sollicitanti ipse iuuenis turbatus ex hoc a quodam iudeo procurauit maleficium fieri contra illam. quo peracto: mulier conuersa est in equam. que conuersio non fuit secundum rei veritatem sed secundum ludificationem demonis immutantis fantasiam et sensum ipsius mulieris & aspicientium eam vt videretur equa que erat vera mulier: vnde ducta ad beatum Macharium non potuit diabolus ita operari quod illuderet sensus eius sicut aliorum propter suam sanctitatem. nam sibi videbatur mulier vera non equa. cuius tandem oratione liberata est ab illa illusione. dicens hoc sibi accidisse quia non vacabat diuinis nec frequentabat sacramenta vt dicebat: ideo diabolus potestatem habuerat super eam. et si alias esset honesta. Potest igitur diabolus per commotionem interiorum spirituum & humorum operari ad immutandum actum & potentiam nutritiue. sensitiue & appetitiue et cuiuscunque potentie corporalis organo vtentis. secundum beatum Tho. i. parte q. cxi. Sicut credi potest fuisse gestum super simonem magum in incantationibus suis que de eo narrantur. Sed nihil horum potest diabolus facere nisi deo permittente qui cum angelis suis bonis frequenter reprimit maliciam eius decipere nos et nocere querentis. Unde dicit Augus. loquens de maleficis. Hi sunt qui permissu dei elementa concutiunt: hominum mentes perturbant minus confidentium in deo. xxvi. q. v. nec mirum. Horum etiam operatione per maleficam artem fit quandoque vt vir non possit videre vxorem & econuerso. et hoc per immutationem fantasie representando ei talem vt rem odibilem & horribilem. Ipse etiam diabolus vigilantibus & dormientibus suggerit representationes turpium fantasie ad decipiendum & inducendum ad malum. Verum quia peccatum non consistit in imaginatione sed in voluntate. ideo ex huiusmodi fantasijs per diabolum suggestis & alterationibus varijs homo non peccat nisi voluntate propria peccato assentiat. Secunda sententia ad idem modernorum doctorum declarantes primo quid sit prestigium et quot modis demon potest huiusmodi illusiones causare. Hic nota quod Anthonius allegat ea que in precedenti. q. ix. tacta sunt. vnde non est opus illa renouare. Tercia sententia est sancti Tho. et est responsiua super argumentum quo queritur vbi sit illa forma bestie que videtur. Aut in sensu aut in re. aut in aere circumstante. et est talis. quod illa forma bestie que videtur non est nisi in sensu primo interiori & per fortem imaginationem resultat in sensum exteriorem quodammodo. et quod ibi fit potest per demonis operationem contingere dupliciter. Uno modo vt species animalium dicamus que sunt in thesauro imaginationis reseruate fluant operatione demonum ad organa sensuum interiorum: sic etiam in somno contingit prout supra declaratum est. Et ideo quando ille species contingunt organa sensus exterioris puta visus videntur ac si essent res presentes extra: et actu sentirentur. Alius modus potest esse ex immutatione organorum interiorum quibus mutatis fallitur sensus iudicium sicut patet in eo qui habet gustum corruptum cui omnia dulcia videntur amara. & parum differt a primo. Hoc autem facere possunt etiam homines virtute quarundam rerum naturalium sicut ad vaporationem cuiusdam fumi trabes domus videntur serpentes. et multa experimenta huius inueniuntur. vt etiam supra tactum est.

Solutiones argumentorum.
AD argumenta patet ad primum quod textus ille sepe allegatur et male intelligitur. Nam quo ad hoc quod loquitur de transformatione in aliam speciem vel similitudinem declaratum est qualiter hoc fieri potest prestigiosa arte. Sed quo ad hoc quod dicit quod non possit fieri aliqua creatura virtute demonis. si capitur fieri pro creari: manifestum est quod non. si vero capitur fieri pro naturali productione sic certum est quod possunt facere aliquas creaturas imperfectas. quod qualiter fit declarat sanctus Tho. vbi. supra. Nam dicit quod omnes transmutationes corporalium rerum que possunt fieri per aliquas virtutes naturales ad quas pertinent semina que in elementis huius mundi inueniuntur puta in terra vel aquis sicut relinquunt sua semina serpentes et rane et his similia possunt fieri per operationes demonum huiusmodi seminibus adhibitis. sicut cum aliqua res transmutatur in serpentes vel ranas que per putrefactionem generari possunt. Ille vero transmutationes corporalium rerum que non possunt virtute nature fieri nullo modo operatione demonum secundum rei veritatem perfici possunt. sicut quod corpus humanum mutetur in corpus bestie. aut quod corpus mortui reuiuiscat. quod si fieri videatur apparentia est prestigiosa. aut diabolus in assumpto corpore se agitat coram hominibus. fortificantur ista. Nam albertus in li. de animalibus vbi querit An demones seu etiam dicamus malefici possint facere vera animalia. Respondit quod sic deo permittente. et hoc