Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/55

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

¶ Questio. xi. Quod obstetrices malefice conceptus in vtero diuersis modis interimunt aborsum procurant. & vbi hoc non faciunt demonibus natos infantes offerunt.
QUinto sexto & septimo insimul veritas supradicta probatur per quatuor horrendos actus quos circa infantes in vtero & ex vtero matris exercent que cum per mulieres demones exercere habent & non per viros ideo potius mulieres quam viros sibi associare ille insatiabilis homicida satagit & sunt huiusmodi opera. Nam canoniste plus quam theologi de maleficiali impedimento tractantes vbi supra. Dicunt quod maleficium fit non solum ne quis actum carnalem exercere valeat de quo supra tactum est. Sed etiam fit ne mulier concipiat vel si concipit. quod tunc aborsum faciat. Et additur tercius modus cum quarto quod vbi aborsum non procurant quod tunc infantem consumunt vel demoni offerunt. De primis duobus modis non est dubium cum per naturalia homo absque demonum auxilio vt per herbas vel alia impedimenta procurare posset quod mulier non posset generare vel concipere vt supra tactum est. Sed de alijs duobus quod etiam a maleficis procurantur disserendum est nec opus est argumenta deducere vbi euidentissima indicia & experimenta hec reddunt credibilius. Et de primo quod certe malefice contra humane nature inclinationem immo aduersus omnium bestiarum conditiones lupina dumtaxat specie excepta infantes deuorare & comedere solent. Est inquisitor cumanus de quo supra mentio habita est qui hec nobis retulit quod ea de causa ab incolis comitatus burbie vocatus ad inquisitionem faciendam. eo videlicet quod quidam cum puerum ex cunis amisisset & explorando conuentionem mulierum nocturno tempore vidisset & perpendisset infantem occidi & liquore ebibito deuorare. Ideo vt prius tactum est vnico anno qui & fuit annus proxime elapsus xl. & vnam maleficas igni tradidit certis alijs ad dominium archiducis austrie Sigismundi fugam capientibus. assunt pro confirmatione huius scripta quedam Johann. nider in suo formicario cuius vtique & eorum que scripsit recens memoria superest. vnde non incredibilia sicut apparent existunt. sed & hoc quod maiora damna in his omnibus obstetrices malefice procurant prout malefice penitentes nobis & alijs sepius retulerunt dicentes. Nemo fidei catholice amplius nocet quam obstetrices vbi enim pueros non interimunt tunc quasi aliquid acture foris extra cameram infantem deferunt & sursum in aere eleuantes demonibus offerunt. Modus autem in huiusmodi flagitijs qui obseruatur in. ij. iam parte patebit. &. ca. vij. quam & aggredi necesse est prius vnica dumtaxat decisione questionis de permissione diuina premissa. Dictum est enim a principio tria necessario ad maleficialem effectum concurrere. demonem cum malefica & diuinam permissionem.

DEinde considerandum est de ipsa permissione diuina. circa quam quatuor queruntur. Primo an necessarium sit ipsam permissionem ad maleficialem effectum concurrere. Secundo quod deus iuste permittit creaturam ex natura peccabilem etiam actum maleficialem & alia horrenda flagitia perpetrare alijs duabus permissionibus presuppositis. Tercio quod maleficiorum flagitia cuncta mala que deus fieri permittit excedunt. Quarto qualiter hec materia sit populo publicanda.
CIrca tercium principale huius prime partis tangens diuinam permissionem queritur. An diuinam permissionem in his operibus maleficorum commendare ita sit catholicum quod eius oppositum. scilicet redarguere illam omnino sit hereticum. & arguitur quod non sit hereticum asserere. quod deus tantam potestatem non permittat diabolo in huiusmodi maleficijs. refutare enim illa que in contumeliam creatoris possunt cedere est catholicum & non hereticum. Sed asserere quod diabolo non permittatur talis potestas nocendi hominibus est catholicum. probatur. quia oppositum asserere videtur cedere in contumeliam creatoris. Nam sequitur quod non omnia sint subiecta diuine prouidentie eo quod omnis sapiens prouisor excludit defectum & malum quantum potest ab his quorum curam gerit. Cum autem ea que per maleficia fiunt si a deo permittuntur ab eo non excluduntur. & si ab eo non excluduntur non erit sapiens prouisor ipse deus & sic non subsunt omnia sue prouidentie. quod quia falsum est ideo hoc falsum quod deus permittat. Preterea ille aliquid permittit fieri quod posset impedire si vellet aut quod non potest impedire etiam si vellet. sed neutrum illorum deo potest conuenire. Non primum quia talis iudicatur inuidus. non secundum quia talis iudicatur impotens. Tunc queritur incidentaliter. hoc maleficium petro accidit & deus potuit impedire & non fecit. ergo deus est inuidus seu non habet curam de omnibus. Si vero non potuit impedire etiam si vellet tunc non est omnipotens que omnia sicut inconueniens est asserere. scilicet deum non habere curam omnium &c. ergo & hoc quod maleficia ex dei permissione contingunt. Preterea. quicunque dimittitur sibi & est dominus actuum suorum non subest permissioni aut prouidentie alicuius gubernantis. sed homines sibiipsis dimittuntur a deo secundum illud Ecci. xv. Deus ab initio constituit hominem. & reliquit eum in manu consilij sui. specialiter etiam mali in suis operibus relinquuntur secundum illud. Dimisit eos secundum desideria cordis eorum. igitur non omnia mala diuine permissioni subduntur. Preterea Augus. dicit in