Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Encheri. sicut etiam philosophus in. ix. meth. Melius est quedam nescire quam scire vt vilia. sed omne quod est melius est deo attribuendum. ergo deus non impedit se de illis vilissimis maleficorum operibus vt illa permittat vel non. Ad idem apostolus. i. Corinth. ix. Non est deo cura de bobus. & eadem ratione de alijs irrationalibus creaturis. vnde quando maleficiatur vel non. non est deo cura. nec etiam eius permissioni que ex eius prouidentia procedit subduntur. Preterea que ex necessitate contingunt prouidam permissionem non requirunt sicut nec prudentiam. patet hoc per philosophum in. vi. ethi. Prudentia est recta ratio contingentium de quibus est consilium & electio. sed plures effectus maleficiales ex necessitate contingunt. puta quando ex aliqua causa & influentia corporum celestium accidunt infirmitates vel alique alia que nos iudicamus maleficia vnde non semper subduntur diuine permissioni. Preterea si permissione diuina homines maleficiantur tunc queritur. Cur potius super vnum quam super alium. Si dicatur quod propter peccata. que magis abundant in vno quam in altero. hoc videtur esse falsum quia tunc maiores peccatores amplius maleficiarentur. cuius contrarium dum apparet eo quod minus in mundo sicut puniuntur. Iuxta illud. Bene est omnibus qui preuaricantur ita etiam maleficiantur. Patet denique ex eo quod innocentes pueri & alij iusti amplius maleficiuntur. Sed contra deus permittit licet non velit malum fieri & hoc propter perfectionem vniuersi. Dionisius. iij. ca. de diuinis nominibus. Erit malum ad omnes id est perfectionem vniuersi conferens. & Augus. in ench. Ex omnibus bonis & malis consistit vniuersitatis admirabilis pulcritudo. Inquantum etiam illud quod malum dicitur bene ordinatum & in loco suo positum eminentius commendat bona & illa magis placeant & laudabiliora sint dum comparantur malis. Item sanctus Tho. improbat opinionem illorum. quod licet deus non velit mala quia neque creatura aliqua appetit malum siue appetitu naturali siue animali siue intellectuali que est voluntas cuius obiectum est bonum. vult tamen mala esse vel fieri. hoc dicit esse falsum. quia deus neque vult mala fieri neque vult mala non fieri. sed vult permittere malum fieri & hoc est bonum propter perfectionem vniuersi. Quare autem sit erroneum dicere. Deus vult mala esse vel fieri propter bonum vniuersi dicit. Quia nihil est iudicandum bonum nisi secundum id quod competit ei per se & non per accidens. sicut virtuosus iudicatur bonus in intellectuali creatura & non animali. Malum autem non ordinatur ad bonum per se sed per accidens. quia preter intentionem eorum qui malum operantur resultat bonum. sicut preter intentionem maleficorum aut preter intentionem tirannorum fuit quod ex eorum persecutione claresceret patientiam martyrum. Responsio. Questio quanta vtilior ad predicandum tanto etiam difficilior ad intelligendum existit. Est enim inter argumenta hoc principium non tam laicorum quam & quorundam sapientum. Maleficia tam horrenda vt superius tacta sunt non permitti a deo causas diuine permissionis huius ignorantes. ex qua etiam ignorantia quia malefice non supprimuntur per vltionem debitam iam totam christianitatem depopulare videntur. vt ergo ad vtranque viam iuxta theologorum sententiam docto & indocto satisfiat per discussiones duarum difficultatum est respondendum & primo. Quod mundus diuine prouidentie ita subiacet quod ipse immediate omnibus prouidet. Secundo quod vniuersitatem malorum que fiunt siue in malis culpe siue pene siue damni ex duabus primis permissionibus circa casum angelorum & primorum parentum iuste permittit. vnde et patebit quod in his diffidere pertinaciter heresim sapit cum erroribus infidelium talis se implicat. Quo ad primum notandum. quod presupposito illo quod prouidentia deo conueniat. Iuxta illud Sapien. xiiij. Tu autem pater gubernas omnia prouidentia. oportet etiam asserere quod omnia sint ita subiecta sue prouidentie quod etiam omnibus immediate prouideat quod vt pateat ostendamus primo per reprobationem cuiusdam contrarij erroris. Nam super illud Job. xxij. Nubes latibulum eius & circa cardines celi perambulat nec nostra considerat. Quidam opinati fuerunt iuxta doctrinam sancti Tho. i. parte. q. xxij. Ponere tantummodo incorruptibilia subiacere diuine prouidentie. prout sunt substantie separate & corpora celestia cum speciebus rerum inferiorum que etiam sunt incorruptibilia. Indiuidua vero specierum quia sunt corruptibilia dicebant non subiacere. Unde sic diuine prouidentie dicebant subiacere omnia inferiora que in mundo aguntur. in vniuersali tantum & non in particulari seu singulari. Sed quia hoc alijs videbatur inconueniens. vt de homine non esset amplior deo cura quam de alijs animalibus. Ideo rabbi moyses volens medium tenere dixit concordando cum primis. Corruptibilia omnia sicut sunt indiuidua rerum omnino non subiacere diuine gubernationi sed tantummodo vniuersalia & alia que tacta sunt. Hominem vero ab illa generalitate corruptibilium excepit. & hoc propter splendorem intellectus quo participant cum substantijs separatis. & sic secundum istam opinionem quicquid hominibus accideret in maleficijs esset ex permissione dei non autem quicquid animalibus aut alijs terre frugibus eueniret. Et hec opinio licet sit veritati propinquior quam illa que