omnino prouidentiam dei de rebus mundi negabat asserens mundum casu esse factum sicut fuerunt Democritus & epicuri. tamen etiam non caret magna falsitate eo quod necesse est dicere omnia diuine prouidentie subiacere. non in vniuersali tantum sed etiam in particulari. vt non solum maleficia hominum sed & iumentorum & terre frugum ex diuina & prouida permissione eueniunt quod sic patet. Ad tantum se extendit prouidentia & ordinantia rerum in finem quantum ipsa causalitas se extendit. sicut a simili in rebus alicuius dominio subiectis que intantum subiacent eius prouidentie inquantum sibi existunt subiecte. Cum autem causalitas dei que est primum agens extendit se ad omnia entia non solum quantum ad principia speciei sed etiam quantum ad principia indiuidualia & non solum incorruptibilium sed etiam corruptibilium. Ideo sicut omnia habent esse a deo ita omnia sunt prouisa ab eo id est ad aliquem finem ordinata. Et hoc tangit apostolus ad Roma. xiij. Que a deo sunt ordinata sunt. quasi dicat. Sicut omnia a deo sunt. ita etiam omnia ab ipso ordinata sunt. & per consequens prouidentie eius subiecte. quia prouidentia dei nihil aliud esse noscitur quam ratio. id est causa ordinis rerum in finem. Omnia ergo inquantum participant de esse intantum etiam subduntur diuine prouidentie. Item deus omnia cognoscit non solum in vniuersali seu vniuersalia immo & in particulari seu particularia. Et cum dei cognitio comparatur ad res creatas sicut cognitio artis ad artificiata. Ideo sicut omnia artificiata subduntur ordini & prouidentie artis ita omnia subduntur ordini & prouidentie dei. Sed quia per hec non satis fit vt intelligatur quod deus iuste permittat mala fieri. & maleficia in mundo licet intelligamus hoc quod ipse sit prouisor omnia gubernans quod quia conceditur ideo etiam deberet omne malum ab his quorum curam gerit excludere. Inter homines enim videmus ita fieri quod sapiens prouisor excludit defectum & malum quantum potest ab his quorum curam gerit. ideo ad intelligendum ista. cur non omnia mala deus excludit. Notandum quod aliud est loqui de prouisore particulari & aliud de prouisore vniuersali. Prouisor enim particularis necesse habet malum excludere quantum potest quia non potest ex malo elicere bonum. Deus autem cum sit vniuersalis prouisor totius mundi & potest ex particularibus malis plurima bona elicere sicut ex persecutione tyrannorum patientiam martyrum. & ex operibus maleficorum purgationem seu probationem fidei & iustorum vt patebit. Ideo non habet deus omnia mala impedire ne multa bona deesse contingat vniuerso. Unde Augustinus in encher. Adeo misericors est omnipotens deus quod non sineret aliquod malum esse in operibus suis nisi adeo esset omnipotens & bonus vt benefaceret etiam de malo. Et huius exemplum etiam habemus in actionibus rerum naturalium. Nam corruptiones & defectus qui accidunt in rebus naturalibus. licet sint contra intentionem nature particularis illius videlicet cui talis corruptio contingit vt quod fur suspendatur vel quod animalia in cibum hominis occidantur. sunt tamen de intentione nature vniuersalis. vt videlicet conseruantur homines in vita & in bonis vt & sic bonum vniuersi conseruetur. vt enim species rerum conseruantur oportet vt corruptio vnius sit conseruatio alterius. Occisiones enim animalium conseruant vitam leonum.
¶ Declaratur super permissionem diuinam quod deus non potuit conferre creature vt ex natura esset impeccabilis.
QUo ad secundum quod vniuersitatem malorum siue in culpis siue in penis iuste deus permittat & presertim iam refrigescente & mundo ad occasum declinante declaratur ex duabus propositionibus necessario presupponendum quarum prima quod deus non potest facere siue melius vt cum timore dei loquamur. non est possibile vt natura creata vt est homo vel angelus haberet hoc quod ex conditione sue nature peccare non posset. Secunda quod deus iuste permisit hominem peccare vel temptari. quibus stantibus cum ad diuinam prouidentiam pertinet vt vnaqueque creatura in sua natura relinquatur dicere oportet. quod ex premissis impossibile est quod deus non permittat maleficia fieri virtute demonum. Et primum quidem quod non fuit possibile creature communicare quod peccare non posset ex conditione nature. ostenditur a doctore sancto in. ij. di. xxiij. ar. i. quia si hoc fuisset communicabile alicui creature deus vtique communicasset eo quod omnes alie communicabiles bonitates & perfectiones creaturarum sunt communicate saltim in genere vt vnio personalis duarum naturarum in christo. maternitatis & virginitatis in maria. vnio gratuita in viatoribus. vnio beatifica in electis & sic de alijs. Cum ergo non legimus hoc alicui creature communicatum quia nec homini nec angelo. iuxta illud. Et in angelis suis repperit prauitatem. certum est quod homini a deo non potest communicari hoc quod ex natura sit impeccabilis licet hoc per gratiam inueniant. Secundo ad