Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quam bonitas & iusticia diuina patescunt in hoc quod mala permittit. vnde quando dicitur. Aut deus potest mala impedire aut non. Dicitur quod potest impedire sed non debuit rationibus pretactis. Nec valet instantia si dicatur ergo vult mala fieri cum potest impedire & non vult. quia vt in argumentis pro veritate tactum est. Deus non potest velle mala neque vult mala fieri neque vult malum non fieri. sed vult permittere malum fieri & hoc propter perfectionem vniuersi. Ad tercium Augus. & philosophus loquuntur de cognitione humana cui melius est non cognoscere mala & vilia duplici de causa. Primo quia per ea impedimur interdum a consideratione malorum & hoc contingit quia non possumus simul multa intelligere. Etiam & ea de causa quod cogitatio malorum peruertit interdum voluntatem in malum. Hec autem in deo locum non habent qui intelligit omnia opera hominum & maleficorum absque aliquo defectu. Ad quartum apostolus curam dei a bobus remouit. vt ostendat quod quia creatura rationalis habet per liberum arbitrium dominium sui actus vt dictum est. Ideo vt ei imputetur aliquid ad culpam vel ad meritum & reddatur ei iuxta hoc pena vel premium. habet deus specialem de eo prouidentiam secundum que irrationabilia non prouidentur. Velle autem asserere quod indiuidua irrationabilium creaturarum ex illa auctoritate non pertinerent ad diuinam prouidentiam esset hereticum. quia esset asserere quod non omnia subiecta essent diuine prouidentie contra scripture sacre commendationem super diuinam sapientiam que attingit a fine vsque ad finem fortiter & disponit omnia suauiter. & esset error rabbi moyses vt in argumentis pro veritate patuit. Ad quintum quia homo non est institutor nature. sed vtitur naturalibus operibus artis & virtutis ad suum vsum. Ideo prouidentia humana non se extendit ad necessaria que ex natura proueniunt. vt quod cras sol oriatur. ad que tamen se extendit prouidentia dei eo quod ipse est actor nature. Unde & defectus naturales. etiam si ex cursu rerum naturalium prouenirent adhuc diuine prouidentie subiacerent. quare & Democritus & alij philosophi naturales errauerunt attribuentes soli necessitate materie quicquid inferioribus accideret. Ad vltimum licet omnis pena infligitur a deo propter peccata non tamen semper maioribus peccatoribus maleficia infliguntur. vel quia diabolus non vult vt illos affligat & temptat quos iusto titulo possidere se cernit. vel ideo vt non ad deum accelerant. iuxta illud. Multiplicate sunt infirmitates. postea accelerauerunt &c. Et quod omnis pena infligitur a deo propter peccata patet ex sequentibus. quia iuxta Hieronimum. Quicquid patimur peccatis nostris meremur.

¶ Declaratur quod peccata maleficorum grauiora sunt peccatis malorum angelorum & primorum parentum. Unde sicut innocentes puniuntur ex culpis parentum. ita &iam plures innoxij damnificantur & maleficiuntur propter peccata maleficorum.
¶ Questio decimaquarta. & est tota materia predicabilis.
SEd super enormitatem criminum queritur An maleficorum flagitia cuncta mala que deus fieri sinit & vsque in presens a principio mundi fieri permisit tam in culpis quam in penis & damnis excedunt. Et videtur quod non precipue quo ad culpam. Nam peccatum quod quis committit quod faciliter vitare potuisset excedit peccatum quod alter committit quod ita faciliter vitare non potuit. Patet per Augus. in de ci. dei. Magna est in peccando iniquitas vbi est tanta in non peccando facilitas. Sed adam & plures qui ex aliquo statu perfectionis seu etiam gratie peccauerunt. Facilius propter assistentiam gratie peccata vitare potuissent. presertim adam qui in gratia creatus fuerat quam plures malefice qui huiusmodi dona non perceperunt. ergo illorum peccata omnia maleficorum flagitia excedunt. Preterea quo ad penam. maiori culpe maior pena debetur. sed peccatum ade grauissime punitum fuit in hoc quod vt patet in omnes posteros eius pena cum culpa ostenditur in transfusione originalis peccati ergo eius peccatum grauius est omnibus alijs peccatis. Preterea quo ad damnum. Nam iuxta Augus. Ex hoc aliquid est malum quia adimit bonum. ergo vbi plus de bono amittitur ibi maior culpa precessit. sed peccatum primi parentis maius damnum tam in naturalibus quam in gratuitis intulit vbi nos innocentia & immortalitate priuauit quod nullum aliorum sequentium peccatum intulit. ergo &c. Sed contra. id quod plures rationes mali includit magis est malum. sed peccata maleficarum sunt huiusmodi. Nam omnia mala in bonis nature & fortune procurare possunt deo permittente. vt ex bulla pape deducitur. Preterea adam peccauit solummodo faciendo illud quod est vtroque modo malum quia prohibitum. & quod non erat malum secundum se. Sed malefici & alij peccatores peccant faciendo illud quod est vtroque modo malum & secundum se & prohibitum. vt homicidia & alia multa inhibita. Unde eorum peccata grauiora sunt alijs peccatis. Preterea peccatum quod est ex certa malicia est grauius peccato quod est per ignorantiam. sed malefice ex magna malicia contemnunt fidem & sacramenta fidei prout plures confesse sunt. Responsio. quod mala que a modernis maleficis perpetrantur cuncta alia mala que deus vnquam fieri permisit secundum quod in titulo questionis tangitur excedunt. & hoc