Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quo ad peccata que contingunt in peruersitate morum. licet secus sit de peccatis que opponuntur alijs virtutibus theologicis. potest ostendi triplici via. Primo in generali comparando eorum opera indifferenter ad quecunque flagicia mundi. Secundo in speciali comparando ad species superstitionis ex quocunque pacto cum demonibus inito. Tercio comparando illa ad peccata malorum angelorum aut etiam primorum parentum. Primum sic. Nam cum triplex sit malum. videlicet. culpe. pene. damni. eo quod triplex sit bonum cui illa opponuntur. scilicet honestum. delectabile & vtile. Et culpe opponitur honestum. Pene delectabile. Damno vtile. Quod culpa maleficarum excedit cuncta alia peccata sic apparet. Nam iuxta doctrinam sancti Tho. in. ij. di. xxij. ar. ij. Licet in peccato multa possint considerari ex quibus peccati grauitas vel etiam leuitas trahi potest. Unde & contingit quod idem peccatum quod secundum vnum eorum est grauius secundum aliud leuius inueniatur prout dicere possumus. In fornicatione iuuenis peccat. senex insanit. Tamen illa simpliciter grauiora sunt que plures & potentiores habent non dico circumstantias solum sed in specie & quantitate peccati essentiali. peccati grauitatem. Et sic dicere possumus quod licet peccatum ade quantum ad aliquas circumstantias grauius sit omnibus alijs peccatis quantum ad hoc quod minori temptatione pulsatus cecidit. quia videlicet tantum ab extrinseco. Et etiam quia facilius resistere potuisset propter originalem iusticiam in qua creatus erat. Tamen quantum ad speciem & quantitatem peccati & etiam quantum ad alias circumstantias que peccatum magis aggrauant sicut multa grauiora peccata sunt secuta ita et inter illa omnia maleficorum excedunt quod etiam clarius ex duobus deducitur. Nam sicut vnum peccatum dicitur maius altero vel causalitate vt peccatum luciferi. vel generalitate vt peccatum ade. vel deformitate vt peccatum iude. Vel difficultate remittendi vt peccatum in spiritumsanctum. Vel periculo vt peccatum ignorantie. Vel inseparabilitate vt peccatum cupiditatis. Vel pronitate vt peccatum carnis. Vel diuine maiestatis offensione vt peccatum idolatrie & infidelitatis. Vel expugnandi difficultate vt superbia. Vel mentis cecitate vt ira. Ita & post peccatum luciferi omnia alia peccata maleficorum opera excedunt tam in deformitate crucifixum abnegantes. quam & pronitate spurcitias carnis cum demonibus exercentes. Ac mentis cecitate in omne nocumentum tam animarum quam corporum hominum & iumentorum toto malignitatis spiritu debachantes. prout ex supradictis patuit. Quod etiam iuxta Isido. nomen ostendit. Dicuntur enim malefici ob facinorum magnitudinem &c. vt supra patuit. Deducitur & ex isto. Nam cum duo sunt in peccato auersio & conuersio. Iuxta illud Augustini. Peccatum est spreto incommutabili bono rebus mutabilibus inherere. Et ipsa etiam auersio a deo sit tanquam formale sicut ipsa conuersio tanquam materiale. Ideo tanto aliquod peccatum est grauius quanto magis homo per ipsum a deo separatur. Et quia per infidelitatem homo maxime a deo elongatur. ideo & maius omnibus peccatis maleficium infidelitatis existit. Et hoc declaratur per nomen heresis quod est etiam apostasia a fide simul & quod tota earum vita peccatum est. De primo. Nam cum peccatum infidelitatis consistat in renitendo fidei. Et hoc potest dupliciter fieri vel quia renititur fidei nondum suscepte aut suscepte. Si primo modo tunc est infidelitas paganorum seu gentilium. Si secundo modo tunc iterum dupliciter. quia aut renititur christiane fidei suscepte in figura aut in ipsa manifestatione veritatis. Primo modo est infidelitas iudeorum. Secundo modo infidelitas hereticorum. Unde patet quod heresis maleficarum inter tres species infidelitatis grauissima existit. quod etiam ratione & auctoritate comprobatur. Nam. ij. Petri. ij. dicitur. Melius erat illis viam veritatis non cognoscere quam post cognitam retrorsum conuerti. Ratione. Nam sicut grauius peccat qui non implet quod promisit quam ille qui non implet hoc quod nunquam promisit. Ideo infidelitas hereticorum qui profitentur fidem euangelij & tamen ei renituntur corrumpentes ipsam grauius peccant quam iudei & pagani. Et iterum. Judei grauius peccant quam pagani quia susceperunt fidei christiane figuram in veteri lege quam male interpretantes corrumpunt quod pagani non faciunt. ideo etiam ipsorum infidelitas est grauius peccatum quam infidelitas gentilium qui nunquam fidem euangelij susceperunt. De secundo quod & apostate nuncupantur. Nam secundum Tho. secunda secunde. q. xij. Apostasia importat quandam retrocessionem a deo & religione que fit per diuersos modos quibus homo coniungitur deo. vel per fidem. Vel per subiectam ad obediendum voluntatem. Vel per religionem. et clericatum. Secundum quod etiam dicit Raymundus & Hostien. quod apostasia est temerarius a fidei statu vel obedientie vel religionis excessus. Et cum remoto priori remouetur posterius sed non econuerso. Ideo & prima alias duas excedit. scilicet apostasia a fide precedit a religione. de qua. xlviij. dist. quantumlibet. &. xvi. q. i. legi non debet. Tamen secundum Ray. non iudicatur