apostata seu fugitiuus etiam si ad longinqua diu euagetur. nisi postquam sic viuit quod animum redeundi se deposuisse ostendit. ff. de re mili. loco desertorem. Et hoc fieret si vxorem duceret vel simile tale. Similiter & apostasiam inobedientie vbi quis sponte contemnit precepta ecclesie & prelatorum. de qua. iij. q. iiij. alieni. Qui etiam infamis efficitur repellitur a testimonio & debet excommunicari. xi. q. iij. Si autem. Unde & apostasia de qua loquimur super apostasiam maleficarum dicitur apostasia perfidie que & tanto grauior. quanto & cum inimico fidei rationis salutis per pactum expressum peragitur. Hoc enim habent facere malefice & hoc inimicus ille exigit vel in toto vel in parte. Reperte sunt enim per nos inquisitores que omnes fidei articulos abnegauerant. quasdam vero certos in numero semper tamen confessionem veram & sacramentalem habeant abnegare. Unde & Juliani apostate perfidia non videtur tanta fuisse licet in alijs aduersus ecclesiam maiora exercuisset. de qua &. ij. q. vij. non potest. Si quis vero incidentaliter quereret. Quid si mente & corde fidem tenerent quorum scrutator solus deus est. & non quecunque angelica creatura vt supra patuit. facerent tamen reuerentiam & obedientiam diabolo per actus exteriores. Dicendum videtur quod cum apostasia perfidie dupliciter potest fieri. per actus infidelitatis exteriores absque expresso pacto cum demone inito. sicut qui in terris infidelium mahumeticam vitam assumeret aut in terris christianorum cum expresso pacto &c. Primi vbi mente retinent fidem. actu tamen exteriori negant. licet non sint apostate nec heretici tamen mortaliter peccant. Sic enim salomon dijs suarum vxorum reuerentiam exhibuit. Nec enim aliquis excusatur si ex metu hoc faceret. quia secundum Augustinum. Sanctius est mori fame quam vesci idolaticis. aliqui habent Sacius. xxxij. q. iiij. Sacius. Malefice autem quantumcunque fidem retinent corde & abnegant ore apostate tamen iudicantur eo quod fedus cum morte & pactum cum inferno pepigerunt. Unde sanctus Thomas in. ij. dis. iiij. ar. vltimo. Loquens de similibus operibus magicis. Et qui quocunque modo auxilium petunt a demonibus dicit. In omnibus est apostasia a fide propter pactum initum cum demone vel verbotenus si inuocatio intersit vel facto aliquo etiam si sacrificia desint. non enim potest homo duobus dominis seruire. Ad idem Albertus vbi supra dis. viij. vbi queritur. Utrum magicis & mathematicis intendere sit peccatum & apostasia a fide. Ita respondit. In talibus est semper apostasia verbi vel operis. Si enim inuocationes fiant tunc apertum pactum initur cum demone & tunc est aperta apostasia verborum. Si autem non fit nisi opere simplici tunc est apostasia operis. Et quia in his omnibus semper est fidei contumelia quia expectatur a demone quod expectandum est a deo ideo semper apostasia iudicatur. Ecce quam clare duplicem apostasiam ponunt terciam subintelligentes scilicet cordis que si desit tamen malefice verbis & operibus apostatrices iudicantur. Penis ergo vt patebit & hereticorum & apostatarum subiacere debent. Est & tercia criminis enormitas pre cunctis alijs heresibus in eis. Nam si iuxta Augustinum omnis infidelium vita peccatum est. xxviij. q. i. §. ij. & est glosa super illud Romanorum. xiiij. Omne quod non est ex fide peccatum est. Quid iudicandum est de tota vita id est de omnibus alijs operibus maleficarum que tamen non ad complacentiam demonum fiant sicut ieiunare. ecclesias frequentare. communicare & sic de alijs. In omnibus enim peccant mortaliter quod sic declaratur. Tanta est enim labes huius peccati quod facultatem resurgendi licet non ex toto amputat. eo quod peccatum non corrumpit totum bonum nature & lumen naturale in eis remaneat. Tamen propter prestitum homagium nisi ab illo absoluantur. omnia eorum opera etiam de genere bonorum sunt potius de genere malorum quod in alijs infidelibus non cernitur. Nam secundum Tho. secunda secunde. q. x. An omnis actio infidelis sit peccatum dicit quod quamuis opera infidelium que sunt de genere bonorum vt ieiunia elemosine & huiusmodi non sint eis meritoria propter infidelitatem que est grauissimum peccatorum. tamen quia peccatum non corrumpit totum bonum nature sed remanet in eis lumen naturale. Ideo non omnis actus eorum est mortale peccatum. sed actus procedens ex ipsa infidelitate vel relatus ad ipsam etiam si sit de genere bonorum. puta sarracenus ieiunat vt seruat legem. Mahumeti de ieiunio mandantem Judeus celebrat suas festiuitates & huiusmodi in his est mortale. Et sic intelligitur illud Augustini supra allegatum. Omnis infidelium vita peccatum est.
¶ Quod malefice grauissimas merentur penas vltra omnes flagiciosos mundi.
DEnique quod eorum flagicia cuncta aliorum peccata excedunt quantum ad demeritum pene declaratur. Primo quo ad penam hereticis infligendam. Secundo quo ad penam apostatis in=