resistere quomodo potest scrupulo haereticae pravitatis carere. Iudicet unusquisque nisi fortassis eum ignorantia excusabit. sed cuiusmodi ignorantia excusat statim inferius patebit. Concludendo ex omnibus praemissis Catholicam et verissimam assertionem quod malefici sunt qui daemonum auxilio propter pactum cum eis initum maleficiales reales effectus permittente Deo procurare possunt non excludendo quin et praestigiosos effectus et phantasticos etiam per media praestigiosa producere valeant. Sed quia praesens speculatio super maleficiales effectus versatur qui plurimum ab aliis differunt. ideo per hoc nihil ad propositum. cum tales potius sortilegi vel incantatores dicuntur quam malefici. Demum quia fundamentum sui erroris capiunt ex verbis canonis praecipue duo ultimi errores non loquendo de primo qui seipsum condemnat dum nimium contra veritatem scripturae exorbitat. Ideo ad sanum intellectum canonis est procedendum. et primo contra primum errorem dicentis medium esse phantasticum sed extrema esse realia. Ubi notandum quod dum quattuordecim sunt species capitales in genere superstitionis quas recitare causa brevitatis non expedit. tum quia clare recitantur ab Isido. VIII. etymol. et secunda secundae per sanctum Tho. q. XCII. Tum etiam quia inferius ubi de gravitate huius haeresis tractabitur de ipsis mentio erit. et hoc quaestione ultima huius primae partis. Et species sub qua huiusmodi mulieres continentur vocatur species pythonum in quibus daemon vel loquitur vel mira operatur. Et est saepius prima in ordine. Species autem sub qua malefici continentur vocatur species maleficorum. Et quia inter se plurimum distant. nec oportet quod qui in una specie laborat quod etiam sub aliis comprehendatur Ideo sicut canon de illis mulierculis mentionem facit et non de maleficis. ita false canonem interpretatur qui huiusmodi imaginarias deductiones corporum ad totum genus superstitionis et omnes species eius reducere velint ut sic illae mulieres imaginarie solum ita et omnes maleficae transferantur. et peramplius canonem falsificat qui ex illo arguere vellet maleficam solummodo imaginarie ad effectum maleficialem egritudinis vel morbi concurrere. Praeterea tales sic errantes peramplius reprehenduntur dum extrema concedunt realia. scilicet daemonem operantem et effectum morbi realem. medium autem instrumenti. scilicet personam maleficam dicunt phantastice concurrere cum tamen medium semper naturam participat extremorum. Nec valet si dicatur quod etiam phantasia sit quid reale quia sicut phantasia ut talis nil potest efficere nec concurrere ad daemonis operationem nisi per pactum initum cum daemone. in quo pacto malefica se totam obtulit et astrinxit diabolo vere et realiter et non phantastice et imaginarie solum. ita etiam oportet quod cooperetur diabolo vere et corporaliter. Nam et ad hoc sunt omnia maleficorum opera ubi semper aut per pactum aut per visum. aut per locutionem seu per alicuius maleficii instrumenti repositi sub limine domus operatione sua maleficia exercent. prout in sequenti quaestione patebit. Praeterea si quis verba cano. diligenter inspiciet considerabit quattuor quae praedicatores et sacerdotes per ecclesias sibi commissas omni cum instantia populo praedicare deberent. scilicet quod extra unum Deum nemo arbitretur aliquid esse numinis vel divinitatis. Secundo quod cum Diana vel Herodiade equitare est cum diabolo qui se ita fingit et nominat transmeare. Tertio quod talis equitatura sit tunc phantastice. quando diabolus mentem per infidelitatem sibi subiectam agitat taliter ut ea quae solo spiritu fiant. corporaliter fieri creduntur. Quarto quod tali daemone habeant in omnibus oboedire. Unde ad maleficiales actus haec verba extendere est absurdum. cum sint diversae species. An autem malefici etiam localiter transferantur in sua specie superstitionis vel solum imaginarie sicut pythones. tractabitur de illo in capitulis secundae partis capitulo tertio quod utroque modo. Et sic secundus error cum primo eliditur quo ad fundamentum et sanum intellectum canonis. Tertius insuper qui ex verbis canonis effectum maleficialem asserit phantasticum ex verbis canonis etiam eliditur. Nam in eo quod dicit qui credit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusve transmutari aut in aliam speciem vel similitudinem transformari quam ab ipso omnium creatore etc. infideli deterior est. Hae tres partes si nude intelligantur sunt contra processum scripturae et determinationem doctorum. Nam posse fieri aliquas creaturas a maleficis ut pote vera animalia imperfecta. inspiciatur sequens cano. nec mirum post allegatum canon. epi. quid Augusti. determinat de magis pharaonis qui virgas in serpentes verterunt inspiciatur glo. super illud Exo. VII. Vocavit pharao sapientes. inspiciatur et alia glo. Strabi. quod daemones discurrunt per mundum quando per incantationem malefici per eos aliquid efficere conantur et colligunt diversa semina. et ex eorum adaptione possunt prorumpere diversae species. Inspiciatur et Alb. in de animalibus. Inspiciatur et. sanctus Tho. I. p. q. C. XIIII. ar. IIII. Quorum dicta brevitatis causa omittuntur. solum hoc superest ut intelligatur ibi fieri pro creari. Secundum etiam quod in melius deteriusve valeat transmutari
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/12
Appearance