Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina inabbreviata |
Tabula | Quaestio Secunda |
UTrum asserere maleficos esse sit adeo Catholicum quod eius oppositum pertinaciter defendere omnino sit haereticum. Et arguitur quod non sit Catholicum quicquam de his asserere. XXVI. q. V. epi. Qui credit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusve transmutari. aut in aliam speciem vel similitudinem transformari quam ab ipso omnium creatore. pagano et infideli deterior est. Talia autem cum referuntur fieri a maleficis ideo talia asserere non est Catholicum sed haereticum. Praeterea nullus effectus maleficialis est in mundo. Probatur. Quia si esset operatione daemonum fieret. Sed asserere quod daemones possint corporales transmutationes aut impedire aut efficere non videtur Catholicum. quia sic perimere possent totum mundum. Praeterea omnis alteratio corporalis puta circa infirmitates aut sanitates procurandas reducitur in motum localem. patet ex septimo physicorum. Quorumcumque est motus caeli. Sed daemones motum caeli variare non possunt. Dionysius in epistola ad Polycarpum. Quia hoc solius Dei est. ergo videtur quod nullam transmutationem ad minus veram in corporibus causare possunt. et quod necesse sit huiusmodi transmutationes in aliquam causam occultam reducere. Praeterea sicut opus Dei est fortius quam opus diaboli. ita et eius factura. Sed maleficium si esset in mundo esset utique opus diaboli contra facturam Dei. ergo sicut illicitum est asserere facturam superstitiosam diaboli excedere opus Dei. ita illicitum est credere ut creaturae et opera Dei in hominibus et iumentis valeant vitiari ex operibus diaboli. Praeterea id quod subiacet virtuti corporali non habet virtutem imprimendi in corpora. Sed daemones subduntur virtutibus stellarum quod patet ex eo. quod certi incantatores constellationes determinatas ad invocandum daemones observant. ergo non habent virtutem imprimendi aliquid in corpora. et sic multominus maleficae. Item daemones non operantur nisi per artem. Sed ars non potest dare veram formam. unde in. c. de mineris dicitur. Sciant auctores alchimiae species transmutari non posse. Ergo et daemones per artem operantes veras qualitates sanitatis aut infirmitatis inducere non possunt. sed si vere sunt habent aliquam aliam causam occultam absque opere daemonum et maleficorum. Sed contra in decre. XXXIII. q. I. si per sortiarias atque maleficas artes non numquam occulto iusto Dei iudicio permittente et diabolo praeparante. etc. loquitur de impedimento maleficiali [ 10 ]quo ad actus coniugales tria concurrere. scilicet maleficam. diabolum et Dei permissionem. Praeterea fortius agere potest in id quod est minus forte. Sed virtus daemonis est fortior virtute corporali. Job. XLI. Non est potestas super terram quae ei valeat comparari. qui creatus est ut neminem timeret. Responsio. Hic impugnandi sunt tres errores haereticales quibus reprobatis veritas patebit. Nam quidam iuxta doctrinam. sancti Tho. in. IIII. di. XXIIII. ubi tractat de impedimento maleficiali conati sunt asserere maleficium nihil esse in mundo nisi in opinione hominum quae naturales effectus quorum causae sunt occultae maleficiis imputabant. Alii qui maleficos concedunt sed ad maleficiales effectus illos tantummodo imaginarie et phantastice concurrere asserunt. Tertii qui effectus maleficiales omnino dicunt esse phantasticos et imaginarios. licet daemon cum malefica realiter concurrat. Horum errores sic declarantur et reprobantur. Nam primi omnino de haeresi notantur per doctores in. IIII. praefata di. praecipue per sanctum Tho. in. III. ar. et in corpore. q. dicens illam opinionem esse omnino contra auctoritates sanctorum et procedere ex radice infidelitatis. Quia ubi auctoritas scripturae sacrae dicit quod daemones habent potestatem supra corporalia et supra imaginationem hominum quando a Deo permittuntur. ut ex multis scripturae sacrae passibus notatur. Ideo illi qui dicunt maleficium nihil esse in mundo nisi in aestimatione hominum. Etiam non credunt esse daemones nisi in aestimatione vulgi tantum ut terrores quos homo sibipsi facit ex sua aestimatione imputet daemoni. Et quod etiam ex imaginatione vehementi aliquae figurae apparent in sensu tales quales homo cogitat quod et tunc creduntur daemones videri dicamus vel etiam malefici. Et quem haec vera fides repudiat per quam angelos de caelo cecidisse et daemones esse credimus. Ideo et fatemur ipsos ex subtilitate suae naturae multa posse quae nos non possumus. Et illi qui eos ad talia facienda inducunt malefici vocantur. haec ibi. Quia vero infidelitas in baptisato haeresis nominatur ideo tales de haeresi reprehenduntur. Alii duo errores daemones et eorum naturalem potentiam non negantes sed inter se quo ad effectum maleficialem et ipsam maleficam dissidentes inquantum unus concedit maleficam realiter cooperari ad effectum non tamen verum sed phantasticum. Alter vero per contrarium effectum realem in laeso concedens sed maleficam phantastice putat cooperari. Fundamentum erroris ex duobus passibus canonis. qui habentur. XXVI. q. V. epi. sumpserunt. ubi primo reprehenduntur mulieres quae credunt se cum Diana vel Herodiada nocturnis horis equitare. Inspiciatur ibi canon. Et quia saepe phantastice et imaginarie talia solummodo fiunt. ideo et illi errantes de omnibus aliis effectibus ita fieri iudicant. Secundo. Quia ibi continetur quod qui credit vel asserit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusve immutari aut transformari in aliam speciem vel similitudinem quam a Deo omnium creatore. infidelis est et pagano deterior. Unde propter hoc quod ibi dicitur deteriusve immutari dicunt illum effectum non esse realem in maleficiato sed tantummodo phantasticum. Sed quod hi errores haeresim sapiant et contra sanum intellectum canonis militant. ostenditur primo tam per legem divinam quam etiam ecclesiasticam et civilem. et hoc in generali. demum in speciali verba canonis exprimendo licet etiam in sequenti quaestione clarius hoc deduceretur. Nam lex divina in plerisque locis praecipit maleficas non solum esse vitandas sed etiam occidendas. cuiusmodi poenas non imponeret si non veraciter et ad reales effectus et laesiones cum daemonibus concurrerent. Mors enim corporalis non infligitur sine corporali et gravi peccato licet aliud de morte animae quae ex phantastica illusione seu etiam temptatione oriri potest. Haec est sententia sancti. Tho. in. II. distin. VII. in quaestione. An uti auxilio daemonum sit malum. Nam Deuteron. XVIII. praecipitur omnes maleficos et incantatores interfici. Levitici etiam. XIX. dicitur. Anima quae declinaverit ad magos et ad ariolos et fornicata fuerit in eis ponam faciem meam contra eam et interficiam eam de medio populi mei. Et iterum. XX. Vir vel mulier in quibus pythonicus vel divinus spiritus fuerit moriatur lapidibus obruent eos. Et dicuntur pythones in quibus daemon operatur miros effectus. Praeterea haec sunt quod propter hoc peccatum Ochozias infirmus mortuus fuit. IIII. Reg. I. et Samuel. II. paralipo. XXII. Divinorum denique eloquiorum tractatores quid aliud in eorum scriptis super. II. disti. VII. et VIII. tradiderunt de potestate daemonum et magicis artibus eorum scripta inspiciantur cuiuscumque doctoris super. II. li. sen. et inveniet nullo discrepante magos et maleficos virtute daemonum permittente Deo miros effectus non phantasticos posse producere. Taceo de variis aliis locis in quibus sanctus Tho. diffuse de huiusmodi operibus pertractat ut in summa contra genti. li. III. c. I. et. II. in prima parte. q. CXIIII. ar. IIII. Et in secunda secundae. q. XCII. et. XCIII. Inspiciantur denique postillatores et glossatores de magis pharaonis. Exodi. VII. Inspiciantur et dicta Augustini. XVIII. de civitate Dei. ca. XVII. Et in secundo de doctrina Christiana. Similiter aliorum [ 11 ]doctorum quibus omnibus contradicere valde absurdum est nec a vitio haeresis excusari potest immo in iure haereticus censetur quicumque errat in expositione sacrae scripturae. XXIII. q. I. haeresis. Et quicumque aliter sentit de his quae fidem concernunt quam Romana tenet ecclesia. et cetera et. q. Haec est fides quod denique contra sanum intellectum canonis militant ostenditur per legem ecclesiasticam. Nam et canonum doctores super. c. Si per sortiarias et maleficas artes. XXIIII. q. I. et extra de frigidis et maleficiatis. quid aliud praetendunt nisi de maleficiali impedimento circa actus coniugales declarare quomodo dirimit contractum aut contrahendum matrimonium. Dicunt enim sicut et Tho. in. IIII. ubi supra. quod si maleficium superveniat matrimonio ante carnalem copulam. tunc si est perpetuum impedit et dirimit matrimonium contractum. cuiusmodi sententia non daretur super illusorium et phantasticum effectum ut de se patet. Videatur Hosti. in summa copiosa. similiter Gotfri. et Raimundus qui etiam nullibi leguntur difficultasse. An talis effectus posset censeri imaginarius et non realis. sed hoc tamquam per se notum relinquebant. Et quomodo posset censeri perpetuus vel temporalis declarant si post triennium duraret nec dubitabant an imaginarie per maleficam seu illusorie intromitteretur. Sed quod vere et realiter potest talis defectus procurari virtute daemonis propter pactum cum eo initum. vel etiam per ipsum daemonem absque malefica. licet hoc rarissime fiat in ecclesia ubi sacramentum matrimonii meritorium existit. sed quod inter infideles hoc contingat hoc est quia iusto titulo illos possidere se cernit ut Petrus de Palude in suo quarto recitat de sponso qui desponsaverat idolum et nihilominus contraxerat cum quadam iuvencula. quam tamen cognoscere non potuit propter diabolum qui semper se in corpore assumpto interposuerat. cum tamen in ecclesia diabolus conatur potius per maleficas propter suum lucrum in perditionem animarum tales effectus intromittere. et qualiter hoc facere potest et quibus mediis inferius declarabitur. ubi de septem modis nocendi hominibus per consimiles effectus tractabitur. Ex aliis etiam quaestionibus quas theologi et canonistae circa hanc materiam movent hoc idem patet. discutientes quomodo possit tolli et an licitum sit per aliud maleficium tollere et quid si malefica mortua sit per quam maleficium est immissum. De quo casu Gotfridus in sua summa mentionem facit. de quibus in quaestionibus tertiae partis patebit. Cur denique tam diligenter canonistae varias poenas promulgassent distinguendo de occulto et manifesto peccato maleficorum seu potius divinatorum cum noxia superstitio varias habeat species ut si notorium sit eucharistia denegetur. Si occultum paenitentia. XL. dierum. de conse. di. II. pro dilectione. Item si clericus quod deponendus et in monasterio detrudendus. Si laicus excommunicandus. XXVI. q. V. Non oportet. Item quod tales infames debeant censeri et qui ad eos concurrunt immo nec ad accusationem debent admitti. II. q. VIII. quisquis nec. Sed et per legem civilem hoc idem ostenditur. Nam Adson in summa super. IX. libro Codicis Rubrica de maleficis. l. post Corneliam. de siccariis et homicidiis dicit. Sciendum quod omnes illi quos vulgus maleficos vocat et etiam illi qui artem divinandi sciunt patiuntur capitalem poenam. ut. l. nemo. C. de maleficis. Item inferunt poenam. l. culpa. l. nullus. Hae enim leges his verbis utuntur. Nemini permittitur divinare alioquin supplicium capitis gladio ultore feret prostratus et subdit. Sunt et alii qui arte magica vitae innocentum insidiantur animos mulierum ad libidinem flectunt. et hi bestiis obiciuntur ut eo. C. l. multi. Decernunt etiam leges quod ad eorum accusationem quilibet admittatur sicut et canon. in ca. in favorem fidei. libro. VI. de haere. Unde subditur ibidem Ad hanc accusationem quilibet admittitur quasi in crimine laesae maiestatis. Ipsam enim prope modum pulsant maiestatem divinam. Item quod quaestionibus ad interrogandum subiciantur subdit. Et quilibet nulla dignitate obstante quaestioni subicitur et qui convincitur vel si denegat facinus suum sit eculeo deditus ungulisque sulcantibus latera perferat poenas dignas suo facinori ut eo. C. l. si ex. etc. Nota quod olim duplici poena tales plectebantur. capitis et ungulis ad dilacerationem corporis seu ad devorandum bestiis obiciendo. Iam autem cremantur forte propter femineum sexum. Item prohibent participationem. Unde subditur. sed nec permittantur tales ad limen alterius accedere alioquin concremantur bona. nec aliquis debet eos suscipere vel consulere alioquin deportantur in insulam et omnia bona publicantur. Hic notatur poena exilii cum amissione omnium bonorum qui tales consulunt aut suscipiunt. Has poenas ubi praedicatores populis et rectoribus terrarum publicant. plus adversus maleficas quam ex aliis scripturarum allegationibus marcescunt. Praeterea et per leges commendantur qui eorum maleficiis obstant. Unde ubi supra. l. eorum. Alii autem qui faciunt id ne labores hominum ventorum grandinisque lapidatione sternuntur. non poena sed praemio digni sunt. Qualiter autem sit licitum talia impedire inferius patebit ut prius tactum est. Omnia autem haec negare aut frivole illis [ 12 ]resistere quomodo potest scrupulo haereticae pravitatis carere. Iudicet unusquisque nisi fortassis eum ignorantia excusabit. sed cuiusmodi ignorantia excusat statim inferius patebit. Concludendo ex omnibus praemissis Catholicam et verissimam assertionem quod malefici sunt qui daemonum auxilio propter pactum cum eis initum maleficiales reales effectus permittente Deo procurare possunt non excludendo quin et praestigiosos effectus et phantasticos etiam per media praestigiosa producere valeant. Sed quia praesens speculatio super maleficiales effectus versatur qui plurimum ab aliis differunt. ideo per hoc nihil ad propositum. cum tales potius sortilegi vel incantatores dicuntur quam malefici. Demum quia fundamentum sui erroris capiunt ex verbis canonis praecipue duo ultimi errores non loquendo de primo qui seipsum condemnat dum nimium contra veritatem scripturae exorbitat. Ideo ad sanum intellectum canonis est procedendum. et primo contra primum errorem dicentis medium esse phantasticum sed extrema esse realia. Ubi notandum quod dum quattuordecim sunt species capitales in genere superstitionis quas recitare causa brevitatis non expedit. tum quia clare recitantur ab Isido. VIII. etymol. et secunda secundae per sanctum Tho. q. XCII. Tum etiam quia inferius ubi de gravitate huius haeresis tractabitur de ipsis mentio erit. et hoc quaestione ultima huius primae partis. Et species sub qua huiusmodi mulieres continentur vocatur species pythonum in quibus daemon vel loquitur vel mira operatur. Et est saepius prima in ordine. Species autem sub qua malefici continentur vocatur species maleficorum. Et quia inter se plurimum distant. nec oportet quod qui in una specie laborat quod etiam sub aliis comprehendatur Ideo sicut canon de illis mulierculis mentionem facit et non de maleficis. ita false canonem interpretatur qui huiusmodi imaginarias deductiones corporum ad totum genus superstitionis et omnes species eius reducere velint ut sic illae mulieres imaginarie solum ita et omnes maleficae transferantur. et peramplius canonem falsificat qui ex illo arguere vellet maleficam solummodo imaginarie ad effectum maleficialem egritudinis vel morbi concurrere. Praeterea tales sic errantes peramplius reprehenduntur dum extrema concedunt realia. scilicet daemonem operantem et effectum morbi realem. medium autem instrumenti. scilicet personam maleficam dicunt phantastice concurrere cum tamen medium semper naturam participat extremorum. Nec valet si dicatur quod etiam phantasia sit quid reale quia sicut phantasia ut talis nil potest efficere nec concurrere ad daemonis operationem nisi per pactum initum cum daemone. in quo pacto malefica se totam obtulit et astrinxit diabolo vere et realiter et non phantastice et imaginarie solum. ita etiam oportet quod cooperetur diabolo vere et corporaliter. Nam et ad hoc sunt omnia maleficorum opera ubi semper aut per pactum aut per visum. aut per locutionem seu per alicuius maleficii instrumenti repositi sub limine domus operatione sua maleficia exercent. prout in sequenti quaestione patebit. Praeterea si quis verba cano. diligenter inspiciet considerabit quattuor quae praedicatores et sacerdotes per ecclesias sibi commissas omni cum instantia populo praedicare deberent. scilicet quod extra unum Deum nemo arbitretur aliquid esse numinis vel divinitatis. Secundo quod cum Diana vel Herodiade equitare est cum diabolo qui se ita fingit et nominat transmeare. Tertio quod talis equitatura sit tunc phantastice. quando diabolus mentem per infidelitatem sibi subiectam agitat taliter ut ea quae solo spiritu fiant. corporaliter fieri creduntur. Quarto quod tali daemone habeant in omnibus oboedire. Unde ad maleficiales actus haec verba extendere est absurdum. cum sint diversae species. An autem malefici etiam localiter transferantur in sua specie superstitionis vel solum imaginarie sicut pythones. tractabitur de illo in capitulis secundae partis capitulo tertio quod utroque modo. Et sic secundus error cum primo eliditur quo ad fundamentum et sanum intellectum canonis. Tertius insuper qui ex verbis canonis effectum maleficialem asserit phantasticum ex verbis canonis etiam eliditur. Nam in eo quod dicit qui credit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusve transmutari aut in aliam speciem vel similitudinem transformari quam ab ipso omnium creatore etc. infideli deterior est. Hae tres partes si nude intelligantur sunt contra processum scripturae et determinationem doctorum. Nam posse fieri aliquas creaturas a maleficis ut pote vera animalia imperfecta. inspiciatur sequens cano. nec mirum post allegatum canon. epi. quid Augusti. determinat de magis pharaonis qui virgas in serpentes verterunt inspiciatur glo. super illud Exo. VII. Vocavit pharao sapientes. inspiciatur et alia glo. Strabi. quod daemones discurrunt per mundum quando per incantationem malefici per eos aliquid efficere conantur et colligunt diversa semina. et ex eorum adaptione possunt prorumpere diversae species. Inspiciatur et Alb. in de animalibus. Inspiciatur et. sanctus Tho. I. p. q. C. XIIII. ar. IIII. Quorum dicta brevitatis causa omittuntur. solum hoc superest ut intelligatur ibi fieri pro creari. Secundum etiam quod in melius deteriusve valeat transmutari [ 13 ]intelligatur solummodo a Deo auctoritate et ad correctionem seu etiam punitionem. saepius tamen ista ministerio daemonum exercentur. Et sicut de primo dicitur. dominus percutit et ipse medetur. et ego occidam et ego vivere faciam. Ita de secundo dicitur immissionem per angelos malos ut supra tactum est. In praefato denique ca. nec mirum. inspiciantur verba Augusti. quae dicuntur malefici et cuiusmodi eorum operationes quando hominibus interdum non solum infirmitates sed etiam mortem inferunt. Tertium etiam sane intelligere expedit cum moderni malefici saepius opere daemonum transformantur in lupos et alias bestias. Sed canon loquitur de reali transformatione et essentiali. et non de praestigiosa quae saepius fit. de qua etiam Augus. XVIII. de ci. Dei. c. XVII. multa refert ut de famosissima maga Circe. et de sociis Diomedis et de patre Praestantii. De qua materia in capitulis secundae partis patebit. Et an semper sunt praesentes vel absentes malefici et an illam formam diabolus assumat vel ipse homo per se videatur talis. capitulo. VI. et VII.
SEd quia secunda pars quaestionis dicit quod his oppositum asserere pertinaciter sit haereticum. Quaeritur. an tales debeant haberi tamquam manifeste deprehensi in haeretica pravitate. vel solum ut de haeresi vehementer suspecti. Et videtur quod primo modo. nam Bern. in glo. ordinaria in. c. ad abolendam. §. praesenti. et. ver. deprehensi. extra de haere. Praesenti nihilominus ordinatione sancimus ut quicumque manifeste fuerint in haeresi deprehensi etc. declarat quod tribus modis quis censetur manifeste deprehensus. facti videlicet evidentia. puta quia publice praedicat haeresim vel legitima probatione per testes. vel ex sua confessione. Et quia tales publice praedicant seu temere contra praefata omnia se opponunt asserentes maleficas non esse. aut quod nullo modo valeant hominibus nocere. ideo tamquam manifeste deprehensi in tali pravitate sub hac distinctione continentur. Ad eundem etiam sensum est eiusdem Bern. glo. in. c. excommunicamus. secundo super verbo deprehensi publice. Ad idem etiam facit. c. super quibusdam. extra de ver. sig. Inspiciat ibidem lector c. et reperiet veritatem. Sed contra. quia hoc nimis durum videtur. tum propter poenam annexam quae notatur in. c. ad abolendam. §. praesenti. extra de haere. ubi in clerico ponitur degradatio. et quod saecularis relinquatur arbitrio potestatis saecularis animadversione debita puniendus. tum etiam propter ignorantiam et multitudinem eorum quae culpabilis in tali errore cernitur. Et ex multitudine tali rigor iustitiae est temperandus. dis. XL. ut constitueretur. Responsio. Cum nostra sit intentio potius a vitio haeresis huiusmodi praedicatores pro posse excusare quam incusare cum ut dicitur extra de praesump. c. litteras. §. quo circa. mandamus quatenus cum propter solam suspicionem quamvis vehementem nolumus illum de tam gravi crimine condemnari etc. ubi glo. super ver. condemnari. Procedi potest contra talem sic vehementer suspectum sed non debet propterea condemnari. nisi adsit ut ibidem declaratur violenta suspicio. attamen quia suspicionem excludere non possumus. et hoc propter frivolas eorum assertiones contra fidei veritatem. Et cum hoc triplex sit suspicio. levis. vehemens. et violenta. de quibus in ca. accusatus. et. ca. cum contumacia. lib. VI. de haere. et per notata per Archidiaconum et Jo. Andreae. super ca. accusatus et verbo vehemens. et de praesump. ca. litteras. De violenta etiam loquitur canon. distin. XXXIIII. quorundam. Ideo quaerendum cuiusmodi suspicioni talis praedicans subiacet. Et quidem cum talia dogmatizantes non aequaliter se ad huiusmodi errores habere noscuntur. eo quod aliqui ex simplici ignorantia iuris divini. aliqui etiam sufficienter informati adhuc fluctuant vacillando et plene assentire nolunt. et cum error in mente haereticum non faciat nisi adsit pertinacia voluntatis. oportet etiam dicere quod ad suspicionem super crimen haeresis non se aequaliter habeant. Attamen quia per ignorantiam putant se posse evadere. Advertant paululum quam graviter peccant qui ex huiusmodi ignorantia delinquunt. Nam licet multiplex sit ignorantia. tamen in rectoribus animarum ignorantia quaecumque sit non potest dici ignorantia invincibilis seu ignorantia particularis secundum philosophos quae a iuristis et theologis dicitur facti. Sed censetur in eis ignorantia universalis quae est ignorantia iuris divini. quia est eorum quae quis de iure ex lege divina scire tenetur. distin. XLIII. Nicolaus papa. Dispensatio caelestis seminis nobis iniuncta est. Vae si non asperserimus. Vae si tacuerimus. Tenentur enim habere scientiam sacrae scripturae di. XXXVI. per totum. Et ad hoc ad subditorum animas informandas eadem disti. ca. II. §. ecce. et. §. si quis vult. licet secundum Rai. Hostien. Tho. non requiratur quod habeat scientiam eminentem. sed quod habeat competentem id est sufficientem ad suum officium exequendum. Attamen pro eorum aliquali consolatione dummodo damna praecedentia lucris sequentibus deinceps recompensant est eis advertendum. Quod haec ignorantia iuris licet dicatur interdum affectata crassa et supina. Dicitur tamen affectata id est voluntaria dupliciter. Quia interdum cum scientia intentionis. Interdum cum ignorantia intentionis. Prima licet in nullo excusat sed damnat. De qua Psal. noluit intelligere ut bene ageret. Secunda tamen diminuit voluntarium ita et peccatum. Quia fit quando quis tenetur aliquid scire sed nescit quod teneatur. Quae etiam [ 14 ]fuit in Paulo. I. Ti. I. Misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate. Quia tamen dicitur affectata indirecte. quia propter alias occupationes negligit addiscere ea quae scire tenetur. nec vult laborare in studio ad sciendum illa et excusat non a toto sed a tanto. Et etiam iuxta Ambrosium super illud Roma. II. An ignoras quod benignitas Dei ad paenitentiam te adducit. dicit Gravissime peccas si ignoras gravissime. id est valde periculose. Ideo praesertim iam in temporibus ad succurrendum animarum periculis omnem ignorantiam repellamus et durissimum iudicium quod nobis imminet super districtam rationem et talentum nobis creditum semper prae oculis habeamus ne ipsa ignorantia etiam in nobis notetur crassa vel supina per metaphoram hominis crassi vel supini qui non videt etiam ea quae coram ipso sunt. Dicit enim Cancellarius in floribus regularum moralium. et in secunda regula. quod culpabilis ignorantia iuris divini non cadit in facientem quod in se est. Ratio est. Quia spiritussanctus talem hominem de necessariis ad salutem quae vires eius excedunt docere immediate paratus est. Ad primum argumentum solutio patet per sanum intellectum canonis. Ad secundum dicit Petrus de Tarantasia. perimeret utique ex magna sua invidia qua adversus hominem agitatur. si a Deo permitteretur. Quod autem Deus permittit sibi aliqua et aliqua non. hoc cedit in maiorem ipsius diaboli contumeliam et displicentiam. quod Deus in omnibus utitur eo contra suam voluntatem ad manifestationem gloriae suae. Ad tertium dicitur quod alterationem aegritudinis aut alterius effectus maleficialis semper praecedit aliquis motus localis inquantum daemon per maleficam colligit determinata activa quae videlicet laedere possunt et apponit determinatis passivis ad inferendum dolorem vel nocumentum aut actum aliquem spurcissimum. Et si quaeritur an motus ille rerum a daemone localis reducatur in motum caelestem. Dicendum est quod non. Quia non moventur ex virtute naturali sed moventur ex oboedientia naturali qua subiciuntur virtuti daemonis qui habet hoc ex virtute naturae suae quod potest supra corpora. Potest dico non quod possit influere rebus materialibus aliquam formam vel substantialem vel accidentalem absque adminiculo alterius rei naturalis. Sed quia potest Deo permittente res localiter movere et ex rebus coniunctis dolorem vel aliquam qualitatem producere Unde effectus maleficialis non subicitur motui caeli sicut nec ipse daemon licet res illae et instrumenta subiciantur. Ad quartum dicendum. Opus Dei potest opere diaboli vitiari prout ad praesens loquimur de effectu maleficiali. Sed quia hoc non potest nisi divina permissione. ideo non sequitur quod diabolus sit Deo fortior. demum quia non vitiat opera Dei per violentiam cum sic etiam destruere posset. Ad quintum simpliciter notum est quod corpora caelestia non habent virtutem imprimendi in daemones cum nihil agant ultra suam virtutem. sed quod a magis advocati sub certa constellatione veniunt. duplici ex causa hoc facere videntur. Primo quia sciunt virtutem illius constellationis iuvare ad effectum quem magi optant. Secundo faciunt ut homines inducant ad venerandum aliquod numen in stellis. ex qua veneratione etiam ante tempora ritus idolatriae processit. Ad ultimum quantum ad terminos argumenti super aurum alchimicum. dicendum secundum sanctum Tho. in. II. dis. VII. in solutione unius argumenti. ubi declarat de virtute daemonum in operando. Quod licet quaedam formae substantiales per artem induci possint virtute naturalis agentis ut quando forma ignis inducitur per artem in lignum hoc tamen non potest fieri universaliter eo quod ars non potest invenire semper seu coniungere propria activa propriis passivis potest tamen facere aliquid simile et sic alchimistae faciunt aliquid simile auro quantum ad accidentia exteriora sed tamen non faciunt verum aurum. quia forma substantialis auri non est per calorem ignis quo utuntur alchimistae sed per calorem solis in loco determinato ubi viget virtus mineralis. et ideo tale aurum non habet operationem consequentem speciem et simile est de aliis eorum operationibus. Ad propositum. Daemones operantur per artem circa effectus maleficiales et ideo absque adminiculo alterius agentis nullam formam substantialem vel accidentalem inducere possunt et quia non dicimus quod maleficia inferant partem absque adminiculo alterius agentis. ideo etiam cum tali adminiculo potest veras qualitates aegritudinis aut alterius passionis inducere. sed qualiter haec adminicula seu administrationes instrumentorum habent ad effectum maleficialem cum daemonibus concurrere vel non patebit per sequentia.