visibilium rerum materiam. sed soli Deo. ergo multominus homo ex potestate naturali efficere potest effectus maleficiales. Respondendo quia non desunt errantes in hac materia maleficas excusantes et daemones tantummodo aut inculpantes aut quibusdam naturalibus transmutationibus earum facta ascribentes. Ideo horum falsitas ostenditur primo per descriptionem maleficorum. De qua Isido. VIII. etymo. c. IX. Malefici dicuntur ob facinorum magnitudinem. scilicet mala prae cunctis malefactoribus efficientia. unde subdit. hi elementa concutiunt opere scilicet daemonum ad grandines et tempestates concitandas. Item dicit. Mentes hominum turbant. intellige ad amentiam odium et amorem inordinatum. Item subdit. Ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis animas interimunt. Ad idem. XXVI. q. V. c. nec mirum. et sunt verba Augustini in de civi. Dei. ubi declaratur qui dicuntur magi et malefici. Magi sunt qui vulgo dicuntur malefici et ob facinorum magnitudinem sic nuncupantur. hi sunt qui permissu Dei elementa concutiunt. hominum turbant mentes minus confidentium in Deo ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt homines. Unde et Lucanus. Mens hausti nulla sanie polluta veneni incantata perit daemonibus enim accitis audent ventilare ut quousque suos perimant malis artibus inimicos. Ex quibus patet quod in huiusmodi operibus semper habent daemones cum maleficis concurrere. Secundo quia cum quadruplices effectus poenales assignare possumus. scilicet ministeriales. noxiales. maleficiales et naturales. Et ministeriales dicuntur qui ministerio bonorum angelorum sicut noxiales malorum spirituum immittuntur. Moses enim Aegyptum in. X. plagis ministerio bonorum percussit ubi magi in. IX. tantum per malos spiritus concurrerunt et triduam pestem propter peccatum David circa numerationem populi commissum. et de. LXXII. milibus hominum una nocte prostratis de exercitu Sennacherib utique hic per angelos domini id est per bonos dominum venerantes et cognoscentes peracta fuerunt. Noxiales vero effectus cum in scripturis nominantur. Immissiones per angelos malos secundum quas populus ille in deserto saepe percussus fuit. Et maleficiales effectus dicuntur quando daemon per maleficos et per magos operatur. sicut et naturales qui ex influentiis corporum caelestium in istis inferioribus circa mortalitates sterilitates terrarum et grandines et his similibus causantur. Et inter hos effectus magna sit differentia. ideo cum Job noxiali plaga fuit a daemone percussus et non maleficiali ideo nihil ad propositum. Si quis vero curiosius instaret sicut plerumque haec materia curiosas patitur a maleficarum defensoribus instantias. semper in cortice verborum aerem verberantes et medullam veritatis numquam penetrantes. Cur Job non maleficiali effectu per daemonem sicut noxiali percussus fuit. His curiose etiam responderi potest. quod Job fuit percussus a diabolo solum. et non mediante malefico vel malefica. Quia hoc genus superstitionis vel nondum erat inventum. vel si erat inventum. divina tamen providentia voluit ut potestas daemonis mundo ad praecavendum eius insidias pro Dei gloria innotesceret cum nihil nisi a Deo permissus efficere potest. Et de tempore quidem quo primum genus superstitionis inventum fuit. Et dico primum genus quo ad daemonum invocationem non quo ad puram idolatriam. Dicit Vincentius in Spe. histo. allegans plures doctores quod primus inventor artis magicae et mathematicae fuit Zoroastres qui dicitur fuisse Cham filius Noae. hic secundum Augusti. de civi. Dei. solus risit nascendo et hoc non nisi opere diaboli. Hic etiam cum esset rex superatus est a Nino filio Beli qui aedificavit Ninivem. vel amplius sub quo coepit regnum Assyriorum tempore Abrahae. Hic etiam Ninus ob inordinatum amorem patris fecit fieri imaginem patri mortuo ad quam quicumque confugiebant malefactores liberi erant ab omni punitione debita. Et ex hoc coeperunt homines imagines adorare ut deos. sed hoc post primam aetatem. quia sub illo tempore non erat idolatria. propter recentem memoriam creationis mundi. ut dicit sanctus Tho. secunda secundae. q. XCV. ar. IIII. vel etiam incoepit a Nembroth. qui cogebat homines ignem adorare. et sic in secunda aetate incoepit idolatria. quae est primum genus superstitionis. sicut divinatio secundum. et observantia tertium. Maleficorum autem ritus reducitur ad secundum genus superstitionis. scilicet ad divinationem quae fit per expressam daemonum invocationem. cuius etiam sunt tria genera. scilicet nigromantia. planetarii seu potius mathematici. et divinatio per somnia. haec ideo posui ut prius lector intelligat noxias illas artes non subito sed processu temporis fuisse inventas nec absonum esse asserere maleficas tempore Job non fuisse. Sicut enim per incrementa temporum ut Grego. in moralibus dicit crevit scientia sanctorum ita et noxiae artes daemoniorum. Et sicut tam repleta erat terra scientia domini. Jesaiae. XI. Ita iam mundi vespere ad occasum declinante et malitia hominum excrescente et caritate refrigescente superabundat omnis maleficorum iniquitas. Ipse tamen Zoroastres cum esset intentus
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/16
Appearance