Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/17

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

illis actibus et solummodo consideratione astrorum a diabolo succensus est. Haec ubi supra. De tempore autem quo malefici leguntur cum daemonibus ad maleficia inferenda convenisse tactum est supra. et habetur Exodi. septimo. quo ad magos pharaonis qui in plagis super Aegyptum daemonum assistentia sicut Moses ministerio bonorum angelorum signa plurima perpetrarunt. Unde concluditur veritas Catholica videlicet quod ad effectum maleficialem licet non ad effectum noxialem semper habet maleficus cum daemone concurrere. Et per haec patet responsio ad argumenta. Nam ad primum non negatur quin effectus noxiales qui visibiliter cernuntur super homines iumenta terrae fruges. et qui etiam ex influentiis corporum caelestium saepe proveniunt etiam a daemonibus Deo permittente inferuntur. Dicit enim Augustinus. III. de civi. Daemonibus subsunt ignis et aer quantum eis a Deo permittitur. patet et per glossam super illud Immissiones per angelos malos quae dicit. Deus punit per malos angelos. Ex quibus etiam patet responsio ad secundum de Job et ex his quae prius tacta sunt de initio artis magicae. Et ad tertium de salvia putrefacta et in puteum proiecta dicitur. Quod licet sequatur effectus noxialis absque auxilio daemonis. licet non absque influentia corporis caelestis. Loquimur autem de effectu maleficiali unde non est simile. Ad quartum dicitur verum esse quod daemones utuntur maleficis tantummodo propter eorum perditionem. Et cum infertur quod non essent puniendi. quia concurrunt tamquam instrumenta quae moventur ad nutum non proprium sed principalis agentis. Respondetur quod sunt instrumenta animata et libere agentia. et licet post expressum pactum initum cum daemonibus non iam sint suae libertatis. quia ut ex earum fassionibus accepimus. et loquor de mulierculis combustis ad plurima maleficia coactae si verbera daemonum subterfugere volunt cooperantur. prima tamen professione qua sponte se daemonibus subiecerunt manent ligatae.
AD alia vero argumenta in quibus probatur maleficiales effectus posse absque opere daemonum a vetulis procurari. Dicendum quod ex uno particulari concludere universale est dissonum rationi. Et cum in tota ut videtur scriptura sacra non invenitur tale nisi hic ubi agitur de fascinatione seu invultuatione vetularum. Ideo non valet per hoc concludere quod semper habeat ita evenire. Insuper est etiam dubium per glossam. An absque opere daemonum talis fascinatio fieri possit eo quod ex glossis ibi elicitur quod fascinatio capitur tripliciter. Uno modo dicitur ludificatio sensuum quae fit per artem magicam et sic potest fieri ministerio daemonum. nisi prohibeantur a Deo immediate mediante vel ministerio sanctorum angelorum. Secundo modo potest dici invidia. ut ibi Apostolus dixit. Quis vos fascinavit id est tanto odio persecutus est. Tertio quod ex tali odio fiat immutatio ad malum in corpore alicuius per oculos alterius aspicientis in eum. Et de fascinatione hoc modo dicta communiter loquuntur doctores secundum quem modum etiam Avicenna et Algazel ut in argumentis deducitur locuti sunt. Nam et sanctus Tho. hanc fascinationem declarat. prima parte. q. CXVII. per hunc modum. Ex forte inquit imaginatione animae immutantur spiritus corporis coniuncti. Quae quidem immutatio spirituum maxime fit in oculis ad quos subtiliores spiritus proveniunt. Oculi enim inficiunt aerem continuum usque ad determinatum spatium per quem modum specula si sint nova et pura contrahunt quandam impuritatem ex aspectu mulieris menstruatae. ut Aristoteles dicit in lib. de somno et vigil. Sic igitur cum aliqua anima fuerit vehementer commota ad malitiam sicut maxime vetulis contigit efficitur secundum modum praedictum. Aspectus eius venenosus et noxius et maxime pueris qui habent corpus tenerum et de facili receptivum impressionem. Subdit tamen quod possibile est etiam quod Dei permissione vel ex aliquo occulto facto cooperetur ad hoc malignitas daemonum cum quibus sortilegae vetulae pactum aliquod habent.
SEd pro ampliori intellectu solutionum aliqua dubia moventur ex quorum solutione veritas magis patebit. Videtur enim obstare primo illud quod superius dictum est. Quod substantiae spirituales non possunt transmutare corpora ad aliquam naturalem formam nisi adminiculo alterius agentis ergo multominus hoc poterit efficere imaginatio quantumcumque fortis in anima. Praeterea est articulus condemnatus in plerisque universitatibus praecipue tamen Parisiensi. quod incantator aliquis proicit camelum in foveam solo visu eo quod sicut intelligentiae superiores imprimunt inferiores. sic anima intellectiva imprimit in aliam et etiam in animam sensitivam. Item ad hoc est articulus condemnatus. quod materia exterior oboedit substantiae spirituali si intelligatur simpliciter et secundum omnem modum transmutationis. Quia sic soli Deo ut prius patuit oboedit. His visis fascinatio de qua loquimur qualiter sit possibilis et qualiter non. declaratur. Non enim est possibile