homini quod per naturalem virtutem animae suae per oculos talem virtutem emittat quae non mediante transmutatione proprii corporis neque medii nocumentum inferre possit corpori hominis quid aspicit maxime cum secundum opinionem communiorem videamus intra suscipientes nihil extra mittentes. Non est etiam possibile homini quod per virtutem naturalem animae suae pro voluntate sua transmutationem faciat imaginando in oculis suis quae mediante transmutatione medii. scilicet aeris possit corpus hominis quem aspicit in aliquam transmutare qualitatem secundum quod sibi placuerit. Et quia secundum hos duos modos praedictos non potest unus homo alium fascinare cum nulli hominum potest inesse talis virtus per naturalem virtutem animae suae. Ideo velle probare quod maleficiales effectus possent prodiri ex naturali aliqua virtute super ad infringendum opera maleficiorum quae virtute daemonum fiunt est plurimum alienum a veritate. quia etiam secundum hos duos modos fascinatio reprobatur sicut et praefati duo articuli. Qualiter tamen sit possibilis licet superius tactum sit tamen clarius sic deducitur. Potest enim contingere quod homo vel mulier aspiciens corpus alicuius pueri moveat ipsum mediante visu et imaginatione vel aliqua passione sensibili. Et quia passio sensibilis est cum quadam immutatione corporali et oculi sunt tenerrimi propter quod sunt impressionis multum receptivi. Ideo quandoque contingit quod per aliquam passionem interiorem transmutantur oculi in aliquam malam qualitatem maxime cooperante ad hoc aliqua imaginatione cuius impressio cito redundat in oculos et propter eorum teneritudinem et propter vicinitatem radicis sensuum particularium ad imaginationis organum. Cum autem oculi sunt transmutati in aliquam qualitatem nocivam contingere potest quod transmutent aerem sibi contiguum aliquam qualitatem malam et illa pars aliquae et sic usque ad aerem contiguum oculis pueri qui aspicitur et ille aer contiguus poterit quandoque in materiam dispositam quam non dispositam cui consonat transmutare oculos ipsius pueri in aliam qualitatem malam et mediantibus oculis ipsius pueri aliquas alias partes interiores. Unde nec cibum digerere nec in membris fortificari aut augmentari poterit. Experimentum huius rei manuductivum est. Quia videmus hominem patientem in oculis quandoque ex aspectu suo laedere oculos eum aspicientis quod contingit ex hoc quod oculi mala qualitate infecti inficiunt aerem medium et aer infectus inficit oculos directos ad oculos infirmos eo quod secundum rectam lineam infectio illa derivatur in directum ad oculos inspicientium cooperante ad haec multum imaginatione eius qui aspiciendo oculos infirmos imaginatur se laedi. Plura possent exempla manuductiva adduci quae brevitatis causa omittuntur. Concordat his quaedam. glo. super illud psal. Qui timent te videbunt me et laetabuntur. dicens Magna virtus in oculis est quod in naturalibus apparet animal enim visum prodest ictericis prior videns lupis vocem aufert vel sic. Basiliscus si prior videt occidit si prior videtur occiditur. Et ratio quare basiliscus videndo occidit hominem nisi quod ex aspectu et imaginatione excitatur in eius corpore materia venenosa per quam oculi primo inficiuntur et demum aer contiguus et sic alia et alia pars aeris usque ad aerem homini contiguum quem aerem per aspirationem cum homo attraxit intoxicatur et moritur. Prior autem visus ab homine ubi homo volens basiliscum occidere circummunit se speculis ex quibus dum basiliscus inspicit ex reverberatione aer inficitur et sic usque ad basiliscum pertingit et occiditur. Sed dubium. Cur homo occisor bestiae non moritur et hic occultam quandam causam opinari necesse est. Haec sine praeiudicio et temeraria assertione dicta sunt tantummodo dictis sanctorum inhaerentes Catholicam veritatem concludamus quod ad maleficiales effectus de quibus ad praesens loquimur maleficos cum daemonibus semper concurrere et unum sine altero nihil posse efficere. Ad argumenta patet responsio de fascinatione ad primum. Ad secundum dicitur. Iuxta Vincen. in specu. natu. c. XIII. Quod vulnus infectum spiritibus interficientis ex forti imaginatione illud vulnus trahit aerem infectum transeunte iam interfectore sanguis ebulliens extra manat. quia ad praesentiam interfectoris aer inclusus in vulnere sicut ab interfectore intravit. Ita ad eius praesentiam commovetur. ex qua commotione sanguis erumpit. Sunt quidam alias causas allegantes quasi illa ebullitio sanguinis sit eius clamor de terra super homicidam praesentem. et hoc propter maledictionem primi homicidae Cain. ad illud de horrore. dicendum hoc quod homo transiens prope cadaver hominis occisi horrore concutiatur. licet illud non sentiat. hoc fit ex spiritu quantumcumque infectionem recipiente et eam animae repraesentante. Sed haec nihil concludunt adversus opera maleficorum cum omnia illa naturaliter ut dictum est fieri valeant. Ad tertium sicut dictum est supra maleficorum ritus deducuntur ad secundum genus superstitionis quod dicitur divinatio. rebus
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/18
Appearance