in alium fieret per motum localem. sed daemones non possunt corpora movere localiter. probatur. Anima est substantia spiritualis sicut et daemon. sed anima non potest localiter movere corpus nisi a se vivificatum. Unde si aliquod membrum mortificetur redditur immobile ergo et daemones aliquod corpus movere localiter. nisi ab eis vivificatum non possunt. Dictum est autem et quasi per se notum quod daemones non vivificant aliquod corpus. ergo nec semen poterunt movere localiter de loco ad locum. Praeterea. omnis actio est per contactum ut dicitur primo de generatione. Non videtur autem quod possit esse aliquis contactus daemonis ad corpora cum nihil habeat cum eis commune. Cum ergo semen immittere et movere localiter sit quoddam agere videtur quod daemones illa facere non possint. Praeterea daemones non possunt movere corpora magis propinquiora eis in ordine naturae. ut sunt caelestia. ergo nec alia magis distantia. Antecedens probatur. Quia cum movens et motum sint simul. secundo physicorum. Sequeretur quod daemones moventes corpora caelestia essent in caelo. quod neque secundum nos neque secundum Platonicos habet veritatem. Sed contra. Augustinus. III. de trinitate. Daemones colligunt semina quae adhibent ad corporales effectus. hoc autem sine motu locali fieri non potest. ergo daemones possunt semina recepta ab aliquibus in alios transfundere. Item glossa Strabi super istud Exo. VII. Vocavit pharao sapientes etc. Dicit quod daemones discurrunt per mundum et colligunt diversa semina. et ex eorum adaptione possunt prorumpere diversae species. Videatur etiam glossa ibidem super illa verba. Vocavit pharao. Item Genes. VI. super illud. Videntes filii Dei filias hominum etc. glossa duo dicit. Primo quod per filios Dei filii Seth intelliguntur. et per filias hominum filiae Cain. Secundo dicit quod non est incredibile non ab hominibus sed a quibusdam daemonibus qui mulieribus sunt improbi huiusmodi homines id est gigantes esse procreatos. de quibus in littera dicitur. Gigantes autem erant super terram. Quia et post diluvium corpora non solum virorum sed etiam mulierum incredibilis pulchritudinis extiterunt.
¶ Responsio. Quia de potestate ac operibus diaboli circa maleficiales effectus plura oportet causa brevitatis omittere. ideo pio lectori tamquam per se nota relinquuntur. vel ad minus si noscere velit in scriptis Doctoris super. II. sen. distin. V. singula ad unguem elucidata inveniet. Conspiciet enim quod cuncta opera sua per intellectum et voluntatem daemones exequuntur. Item quod haec data naturalia non sunt immutata. Sed iuxta Dionysium. IIII. ca. de di. nomi. manserunt integra et splendidissima quamvis eis uti ad bonum virtutis non valeant inveniet etiam quantum ad intellectum quod triplici acumine scientiae vigent. scilicet. subtilitate naturae. experientia temporum et revelatione supernorum spirituum. inveniet etiam in quibus et qualiter condiciones et naturales hominum impressiones ex influentiis corporum caelestium praedominantes agnoscunt unde et eliciunt aliquos magis esse dispositos ad maleficia exequenda quam alios quos etiam prae ceteris ad huiusmodi exequenda magis infestant. Quantum vero ad eius voluntatem reperiet ipsam immobiliter malo inhaerere semper peccare peccatis. superbiae invidiae et summae displicentiae. quod Deus pro sua gloria eo utitur contra suam voluntatem. Cognoscet qualiter ex his duobus scilicet intellectu et voluntate mira operatur ita quod non est potestas in terra quae eis potest comparari. Job. XLI. Non est super terram potestas. quae ei valeat comparari qui factus est ut neminem timet. ubi glo. Et licet neminem timet meritis tamen sanctorum subiacet. inveniet etiam qualiter cognoscit cogitationes cordium nostrorum qualiter etiam possit transmutare corpora adminiculo alterius agentis substantialiter et accidentaliter qualiter etiam possit movere corpora localiter immutare etiam sensus exteriores et interiores ad aliquid cogitandum qualiter etiam possit immutare hominis intellectum et voluntatem licet indirecte quae omnia licet ad praesentem nostram deservirent speculationem volumus tamen ex illis solummodo eorum proprietates concludere. ut ad quaestionis discussionem procedatur. ¶ Sunt autem proprietates a theologis assignatae quod sunt spiritus impuri. licet non immundi ex natura quia in eis secundum Dionysium inest furor irrationalis. amens concupiscentia. phantasia proterva intellige quo ad peccata eorum spiritualia. scilicet superbiam. invidiam. et iram. Unde sunt humani generis inimici. mente rationales absque tamen discursu intelligentes. in nequitia subtiles nocendi cupidi semper in fraude novi. immutant sensus. inquinant affectus. vigilantes turbant. dormientes per somnia inquietant. morbos inferunt. tempestates concitant. in lucis angelos se transformant. semper infernum secum portant. erga maleficos divinum cultum sibi usurpant. magicae artes per eos fiunt. super bonos dominari appetunt et
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/21
Appearance
Haec pagina emendata est