Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Pars Prima - Questio Tertia

E Wikisource
Prima Pars - Tertia Quaestio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Quaestio Secunda Quaestio Quarta 
[20]
Tertia quaestio primae partis.

AD primum videtur quod non sit Catholicum asserere quod per incubos et succubos daemones possint homines procreari. procreatio hominum instituta est ante peccatum a Deo in hoc quod homini mulierem in adiutorium de costa formavit. Quibus et dixit. Crescite et multiplicamini. Gen. I. Et iterum. Adam inspiratus dixit. Erunt duo in carne una. Gen. II. Similiter et post peccatum in lege naturae dictum est ad Noe. Crescite et multiplicamini. Gen. IX. In tempore etiam novae legis a Christo haec coniunctio confirmata. Matth. XIX. Non legistis quod ab initio qui fecit homines masculum et feminam fecit eos. ergo alii modi homines procreandi non debent assignari. Si dicatur quod daemones concurrunt non ut principia naturalia sed ut artificialia quando studiose cooperantur. ad naturales conceptus hominum semen recipiendo. et iterum transfundendo. Contra. Quia aut hoc posset diabolus in omni statu videlicet matrimoniali et extra. aut in uno tantum. Non primo modo. quia tunc opus diaboli esset fortius quam opus Dei qui quemlibet statum instituit aut confirmavit. puta continentium et coniugatorum. Nec secundo modo. quia de hoc nullibi legitur in scripturis ut ex uno statu et non ex altero huiusmodi hominum fieret procreatio. Praeterea procreare hominem est actus vivi corporis. sed daemones assumptis corporibus non dant vitam. quia illa tantummodo formaliter fluit ab anima quae est actus corporis physici organici potentia vitam habentis. II. de anima. ergo per huiusmodi assumpta corpora opera vitae exercere non possunt. Si dicatur quod assumunt corpus non ut vitam tribuant sed ut semen naturale retineant et transfundant. Contra. In operibus angelorum bonorum et malorum sicut nihil est superfluum nec etiam in operibus naturae. Sed cum daemon naturali virtute qua etiam omnem virtutem corporis excedit possit invisibiliter et semen colligere et iterum applicare. Igitur aut ratio dabitur. quod non possit invisibiliter hoc facere. aut si potest alterum erit superfluum. fortificatur ratio. Nam in libro de causis dicitur. quod virtus intelligentiae est infinita inferius quamvis sit finita superius. sed omnia corporalia sunt infra intelligentias ergo et infinitate suae virtutis potest ea qualitercumque vult immutare. Sed intelligentiae sunt angeli sive boni sive mali. ergo possunt absque hoc quod corpora assumant transmutationes in seminibus facere. Praeterea semen recipere ab uno et transfundere [21]in alium fieret per motum localem. sed daemones non possunt corpora movere localiter. probatur. Anima est substantia spiritualis sicut et daemon. sed anima non potest localiter movere corpus nisi a se vivificatum. Unde si aliquod membrum mortificetur redditur immobile ergo et daemones aliquod corpus movere localiter. nisi ab eis vivificatum non possunt. Dictum est autem et quasi per se notum quod daemones non vivificant aliquod corpus. ergo nec semen poterunt movere localiter de loco ad locum. Praeterea. omnis actio est per contactum ut dicitur primo de generatione. Non videtur autem quod possit esse aliquis contactus daemonis ad corpora cum nihil habeat cum eis commune. Cum ergo semen immittere et movere localiter sit quoddam agere videtur quod daemones illa facere non possint. Praeterea daemones non possunt movere corpora magis propinquiora eis in ordine naturae. ut sunt caelestia. ergo nec alia magis distantia. Antecedens probatur. Quia cum movens et motum sint simul. secundo physicorum. Sequeretur quod daemones moventes corpora caelestia essent in caelo. quod neque secundum nos neque secundum Platonicos habet veritatem. Sed contra. Augustinus. III. de trinitate. Daemones colligunt semina quae adhibent ad corporales effectus. hoc autem sine motu locali fieri non potest. ergo daemones possunt semina recepta ab aliquibus in alios transfundere. Item glossa Strabi super istud Exo. VII. Vocavit pharao sapientes etc. Dicit quod daemones discurrunt per mundum et colligunt diversa semina. et ex eorum adaptione possunt prorumpere diversae species. Videatur etiam glossa ibidem super illa verba. Vocavit pharao. Item Genes. VI. super illud. Videntes filii Dei filias hominum etc. glossa duo dicit. Primo quod per filios Dei filii Seth intelliguntur. et per filias hominum filiae Cain. Secundo dicit quod non est incredibile non ab hominibus sed a quibusdam daemonibus qui mulieribus sunt improbi huiusmodi homines id est gigantes esse procreatos. de quibus in littera dicitur. Gigantes autem erant super terram. Quia et post diluvium corpora non solum virorum sed etiam mulierum incredibilis pulchritudinis extiterunt.
¶ Responsio. Quia de potestate ac operibus diaboli circa maleficiales effectus plura oportet causa brevitatis omittere. ideo pio lectori tamquam per se nota relinquuntur. vel ad minus si noscere velit in scriptis Doctoris super. II. sen. distin. V. singula ad unguem elucidata inveniet. Conspiciet enim quod cuncta opera sua per intellectum et voluntatem daemones exequuntur. Item quod haec data naturalia non sunt immutata. Sed iuxta Dionysium. IIII. ca. de di. nomi. manserunt integra et splendidissima quamvis eis uti ad bonum virtutis non valeant inveniet etiam quantum ad intellectum quod triplici acumine scientiae vigent. scilicet. subtilitate naturae. experientia temporum et revelatione supernorum spirituum. inveniet etiam in quibus et qualiter condiciones et naturales hominum impressiones ex influentiis corporum caelestium praedominantes agnoscunt unde et eliciunt aliquos magis esse dispositos ad maleficia exequenda quam alios quos etiam prae ceteris ad huiusmodi exequenda magis infestant. Quantum vero ad eius voluntatem reperiet ipsam immobiliter malo inhaerere semper peccare peccatis. superbiae invidiae et summae displicentiae. quod Deus pro sua gloria eo utitur contra suam voluntatem. Cognoscet qualiter ex his duobus scilicet intellectu et voluntate mira operatur ita quod non est potestas in terra quae eis potest comparari. Job. XLI. Non est super terram potestas. quae ei valeat comparari qui factus est ut neminem timet. ubi glo. Et licet neminem timet meritis tamen sanctorum subiacet. inveniet etiam qualiter cognoscit cogitationes cordium nostrorum qualiter etiam possit transmutare corpora adminiculo alterius agentis substantialiter et accidentaliter qualiter etiam possit movere corpora localiter immutare etiam sensus exteriores et interiores ad aliquid cogitandum qualiter etiam possit immutare hominis intellectum et voluntatem licet indirecte quae omnia licet ad praesentem nostram deservirent speculationem volumus tamen ex illis solummodo eorum proprietates concludere. ut ad quaestionis discussionem procedatur. ¶ Sunt autem proprietates a theologis assignatae quod sunt spiritus impuri. licet non immundi ex natura quia in eis secundum Dionysium inest furor irrationalis. amens concupiscentia. phantasia proterva intellige quo ad peccata eorum spiritualia. scilicet superbiam. invidiam. et iram. Unde sunt humani generis inimici. mente rationales absque tamen discursu intelligentes. in nequitia subtiles nocendi cupidi semper in fraude novi. immutant sensus. inquinant affectus. vigilantes turbant. dormientes per somnia inquietant. morbos inferunt. tempestates concitant. in lucis angelos se transformant. semper infernum secum portant. erga maleficos divinum cultum sibi usurpant. magicae artes per eos fiunt. super bonos dominari appetunt et [22]amplius pro posse infestant electis ad exercitium dantur. semper fini hominis insidiantur. Et licet mille nocendi habeant modos et artes. XVI. q. II. utpote qui conatur a principio ruinae suae unitatem ecclesiae rescindere. caritatem vulnerare. sanctorum operum dulcedinem invidiae felle inficere. et omnibus modis humanum genus evertere et perturbare. potestas tamen eius in lumbis et umbilico manet. Job paenultim. Quia videlicet per luxuriam carnis multum dominantur hominibus. sedes enim luxuriae in viris est in lumbis. quia inde deciditur semen sicut mulieribus ab umbilico. His praesuppositis ad intellectum quaestionis de incubis et succubis daemonibus dicendum. quod asserere per incubos et succubos daemones homines interdum procreari intantum est Catholicum quod eius oppositum est asserere nedum dictis sanctorum sed et traditioni sacrae scripturae contrarium quod sic deducitur. Nam Augustinus hanc quaestionem non quidem quo ad maleficos sed quantum ad ipsas operationes daemonum et ad fabulas poetarum in uno loco movet et sub dubio reliquit. Licet postea quantum ad processum sacrae scripturae determinat. Nam libro. III. de civi. Dei capitulo. V. dicit. Utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisis Aeneam parere in medio relinquamus. Nam paene talis quaestio in scripturis oritur. qua quaeritur. Utrum praevaricatores angeli cum filiabus hominum concubuerunt. Unde natis gigantibus id est nimium grandibus et fortibus viris tunc terra repleta est. Sed libro. V. ca. XV. quaestionem determinat in haec verba. Creberrima fama est multique se expertos vel ab eis qui experti erant de quorum fide dubitandum non est se audisse confirmant silvanos et faunos quos vulgus incubos vocat improbas extitisse mulieribus ac earum appetisse ac peregisse concubitum. Et quosdam daemones quos dusios Galli nuncupant assidue hanc immunditiam et temptare et efficere pluries talesque asseverant. ut hoc negare impudentiae videatur. Haec ille. Postea ibidem determinat secundam quaestionem videlicet quod illud Gen. Videntes filii Dei id est Seth filias hominum id est Cain. non de incubis solum intelligitur. Quod autem incubos esse non sit credibile. Ad illud ibidem est glossa quae sic dicit ut prius tactum est. Non est incredibile non ab hominibus sed ab angelis vel quibusdam daemonibus qui mulieribus sunt improbi eiusmodi homines. id est gigantes esse procreatos de quibus in littera dicitur. Gigantes autem erant super terram qui et post diluvium etc. ut supra. Ad idem est glossa Jesaiae. XIII. ubi propheta desertionem Babylonicae civitatis praedicit et monstra in ea habitanda. Ibi inquit habitabunt strutiones et pilosi ibi saltabunt. Daemones intellige ibi loco pilosi. Unde glossa dicit. Pilosi sunt silvestres homines. hispidi. qui incubones vel satyri certa genera daemonum. et Jesaiae. XXXIIII. super illo ubi prophetat desolationem terrae Idumaeorum qui persequebantur Judaeos. Erit inquit cubile draconum et pascua strutionum. et occurrent daemonia. Glossa interlinealis. id est monstra daemonum adinvicem. Et glossa beati Gregorii ibidem. Qui alio pilosi nomine figurantur. non hi quos Graeci panos Latini vero incubos vocant. Ad idem est beatus Isidorus. libro. VIII. capitulo ultimo sic dicens. Pilosi qui Graece paniti. Latine incubi appellantur. Unde et incubi dicuntur ab incubando hoc est stuprando. Saepe enim improbi existunt etiam mulieribus et earum peragunt concubitum quos daemones Galli dusios nuncupant. quia assidue hanc peragunt immunditiam. Quem autem vulgo incubonem vocant. hunc Romani faunum ficarium dicunt. Ad quem Horatius dixit. faune nympharum fugientium amator per meos fines et aprica rura lenis incedas. Insuper illud Apostoli. I. Corinth. XI. Mulier debet habere velamen super caput suum propter angelos. Multi Catholici exponunt quod sequitur propter angelos id est incubos. Ad idem est Beda in historiis Anglorum. Item Guil. in libro de universo. parte ulti. tracta. VI. multipliciter. Praeterea hoc determinat Sanctus Doctor prima parte. q. XV. Et in secundo scripto. distin. VIII. Et quolibet. VII. q. X. atque super Jesaiam. capitulis. XIII. et. XXXIIII. Unde talia negare dicit Thomas. imprudentiae est. Id enim quod multis videtur non potest omnino falsum esse. secundum Philosophum in de somno et vigilia in fine. et in. II. ethico. Sileo de historiis multis. et authenticis tam Catholicorum quam ethnicorum qui incubos esse palam asseverunt. Causa autem quare daemones se incubos faciunt vel succubos non delectationis est causa cum spiritus carnem et ossa non habeat. Sed haec est potissima ut per luxuriae vitium utriusque hominis naturam laedant corporis videlicet et animae ut sic ad omnia vitia homines proniores existant. Nec dubium quin et sub certis constellationibus semina vigorare sciunt sub quibus homines etiam concepti semper malitiis existunt depravati. Unde et enumeratis per altissimum multis luxuriae vitiis a quibus suum populum mundum esse [23]voluit et quibus infideles irretiti erant. ait Levitici. XVIII. Ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum e quibus polluta est terra cuius scelera ego visitabo. Dicit glo. super verbo gentes. Daemones inquit qui propter multitudinem dicuntur gentes universi qui cum omni peccato gaudent. praecipue tamen fornicatione et idolatria. quia in his et corpus et anima maculatur et totus homo qui terra dicitur. Omne enim peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est. qui autem fornicatur in corpus suum peccat. Si cui libet intueri historias de incubis et succubis inspiciat. ut supra Bedam in historiis Anglorum. et Guilelmum. Thomam denique Brabantinum in libro qui de apibus intitulatur. ¶ Ad argumenta. Ad primum de naturali propagatione instituta a Deo inter marem et feminam dicitur. Quod sicut Dei permissione sacramentum matrimonii potest opere diaboli vitiari per maleficia ut supra patuit. Ita a simili et a fortiori in quolibet alio actu venereo inter marem et feminam. Sed si quaeritur. Quare potius in actu et super actum venereum diabolo permittitur maleficia exercere quam super alios humanos actus. Dicitur quod multiplex causa assignatur a doctoribus de quibus inferius sub illa parte ubi de permissione divina discutitur. Ad praesens sufficit causa quae prius tacta est scilicet quod potestas daemonis est in lumbis hominum. Quia inter omnia certamina duriora sunt proelia certaminis ubi continua pugna et raro victoria. Nec valet ubi dicitur. quod tunc opus diaboli esset fortius opere Dei cum actus matrimoniales a Deo institutos posset vitiari. quia non vitiat per violentiam. immo cum nihil valeat inficere nisi a Deo permissus. Ideo magis per hoc eius impotentia concluditur. ¶ Ad secundum. verum est quod procreare hominem est actus vivi corporis. Sed cum dicitur quod daemones non possunt dare vitam. quia illa fluit formaliter ab anima. Iterum verum est sed quia materialiter discinditur a semine et daemon incubus illud immittere potest Deo permittente per coitum et non tamquam ab eo descissum sed per semen alicuius hominis ad hoc acceptum ut dicit Sanctus Doctor in prima parte. q. LI. ar. III. utpote quod idem daemon qui est succubus ad virum fiat incubus ad mulierem sicut etiam aliarum rerum semina assumunt ad aliquarum rerum generationem. ut Augustinus dicit. III. de trini. Unde si quaeritur cuius filius sic natus existit. Patet quod non est filius daemonis sed illius hominis cuius est semen acceptum. Sed cum instatur. quod nihil est superfluum in operibus angelorum sicut et naturae. conceditur. Sed cum infertur quod daemon potest invisibiliter semen et recipere et infundere. verum est. hoc autem potius operatur visibiliter ut succubus et incubus ut sic per talem spurcitiam inficiat corpus et animam et in utroque homine mulieris scilicet et viri ut in corpore. quasi tactum est. Praeterea plura possent daemones invisibiliter quae tamen non permittuntur etiam si vellent exercere. permittuntur autem visibiliter vel in exercitium bonorum vel correctionem malorum. Posset denique contingere quod loco daemonis succubi alter semen reciperet ab eo. et incubum loco alterius daemonis se faceret et hoc triplici ex causa. Puta quia daemon deputatus mulieri reciperet semen ab altero daemone deputato viro. ut sic unusquisque circa sibi a principe daemoniorum commissum habeat maleficium exercere cum unicuique proprius deputetur angelus etiam a malis vel propter foeditatem actus quam daemon unus facere abhorreret. cum ut in sequenti quaestione patebit certi daemones ex nobilitate naturae certos actus et spurcitias facere abhorrerent. vel quod invisibiliter loco viri seminis. suum semen id est quod incubus recipit invisibiliter se interponendo mulieri intromittat. quam interpositionem facere non est contra eius naturam. aut virtutem cum etiam in corpore assumpto invisibiliter et incontrectabiliter se interponere potest sicut supra de illo iuvene qui idolum desponsaverat patuit. ¶ Ad tertium. Hoc quod dicitur quod virtus angeli est infinita respectu superiorum. hoc est quia eius virtus comprehendi non potest ab inferioribus quin semper superexcedit eam. ita quod non limitatur ad unum effectum tantum. Et hoc ideo. quia suprema in entibus habent virtutes maxime universales. Unde propter hoc quod est infinita superius non potest dici quod possit indifferenter in omnem effectum illum ad producendum. quia sic etiam diceretur infinita inferius sicut superius. Demum quia inter agens et patiens debet esse proportio. et nulla potest esse proportio inter substantiam pure spiritualem et corporalem. ideo nec ipsi daemones possent in aliquem effectum nisi mediante aliquo alio principio activo. Inde est quod seminibus rerum utuntur ad effectus producendos. iuxta Augus. IIII. de trini. Unde hoc argumentum redundat in praecedens nec per illud fortificatur nisi quis vellet declarationem eius habere. quare intelligentiae [24]asseruntur habere virtutes infinitas superius et non inferius. et daretur sibi ex ordine rerum corporalium et corporum caelestium. qui secundum se in plures et infinitos effectus influere possent. Hoc autem non fit propter debilitatem inferiorum. Concluditur quod daemones licet absque hoc quod corpora assumant possint transmutationes in seminibus facere. hoc nihil arguit contra hoc quod hic intenditur de incubis et succubis quorum actus exercere non possunt. nisi in assumptis corporibus secundum quod supra tactum est. ¶ Ad quartum. quod daemones non possunt movere corpora localiter. unde nec semen etc. probaturque ibi de anima per similitudinem. Dicendum quod aliud est loqui de substantia spirituali ipsius angeli aut daemonis et aliud de ipsa anima. Hoc enim quod anima non potest movere corpus localiter nisi vivificatum ab ea. vel per contactum corporis ad aliud corpus non vivificatum hoc est quia tenet infimum gradum in ordine substantiarum spiritualium ex quo etiam contingit. quod illud corpus quod habet movere etiam per contactum oportet quod sit proportionatum non sic autem est de daemonibus quorum virtus omnino corporalem virtutem excedit. ¶ Ad quintum dicendum quod contactus daemonis ad corpus seminis vel cuiuscumque alterius non est contactus corporalis sed virtualis et fit secundum proportionem convenientem tam moventi quam mobili ita quod illud corpus quod movetur non excedat proportionem virtutis daemonis ut sunt corpora caelestia et etiam tota terra vel elementa mundi. Et quare illa excedunt dicere possumus ut dicit sanctus Thomas in quaestionibus de malo. q. X. de daemonibus. Quod hoc est vel propter condicionem naturae. vel propter damnationem culpae. Est enim ordo rerum sicut secundum naturam ipsarum ita et secundum motum. et sicut superiora corpora caelestia moventur a superioribus substantiis spiritualibus. ut sunt angeli boni. Ita inferiora corpora moveri possunt a substantiis spiritualibus inferioribus ut sunt daemones. Et siquidem hoc contingit eis secundum condicionem naturae. secundum quod aliqui ponebant daemones non esse ex illis superioribus angelis. Sed ex illis quae perficiuntur a Deo huic terrestri ordini ut erat philosophorum opinio. vel etiam si contingit ex poena peccati ut theologorum sententia est tunc a caelestibus sedibus detrusi in hunc aerem tamquam ad poenam non possunt ipsum aut terram commovere. Haec addita sunt propter duo argumenta quae tacite solvuntur. scilicet de corporibus caelestibus quod illa etiam possent movere. Si possent corpora localiter movere. quia sunt eis magis propinqua. ut etiam ultimum argumentum praetendit. Respondetur enim quod non valet. quia illa corpora excedunt proportionem virtutis eorum. si quidem prima opinio locum habet. Si vero non sed secunda tunc iterum non possunt movere propter poenam peccati. Est etiam ad argumentum ubi quis obiceret. quod idem est motus totius et partis sicut totius terrae et glebe in. III. physico. Unde si daemones possent movere partem terrae possent etiam movere terram non valet ut patet intuenti distinctionem. Colligere autem semina rerum et applicare ad certos effectus non excedit eorum virtutem naturalem Deo eis permittente. ut de se patet. Summarie concludatur quod non obstante quod quidam dicunt. daemones in assumptis corporibus nullo modo posse generare. et quod per filios Dei significentur filii Seth. et non angeli incubi. sicut et per filias hominum illae quae de stirpe Cain descenderant. Quia tamen contrarium a multis ut patuit asseritur et quod multis videtur non potest omnino esse falsum. secundum Philosophum in septimo ethicorum et in fine de somno et vigil. Iam etiam modernis temporibus attestantur facta et dicta maleficarum talia vere et realiter exequentium. Ideo dicimus tria. Primo quod per tales daemones spurcissimi actus venerei non delectationis sed infectionis animae et corporum quibus succubunt aut incubunt causa exercentur. Secundo quod per talem actum completa conceptio et generatio a mulieribus fieri potest. inquantum semen humanum apponere possunt in loco convenienti ventris mulieris ad materiam proportionatam ibidem praeexistentem. A simili. sicut et semina aliarum rerum colligere possunt ad complendum aliquos effectus. Tertio quod daemonibus attribuitur in talium generatione illud tantum quod est motus localis non autem ipsa generatio cuius principium non est virtus daemonis aut corporis ab eo sumpti. sed virtus illius cuius semen fuit. unde et genitus non daemonis sed alicuius hominis filius est. Et per haec patet responsio ad argumenta ubi quis arguere vellet. quod daemones generare non possent propter duo. Primo quod generatio completur per virtutem formativam quae est in semine corpore vivo resoluto. Et corpus a daemonibus assumptum. quia non est tale ergo etc. Patet responsio. quia daemon virtute seminis formativam reponit ad locum debitum etc. Secundo. si dicatur quod semen non habet virtutem generandi nisi quamdiu calor animae in eo retinetur. quem tamen exhalare necesse est per magnam distantiam delatum. [25]Est enim responsio quod daemones possunt aliqua reponere ad conservationem seminis ne calor vitalis evaporet. Vel etiam quia velocissime moventur propter victoriam moventis super rem motam. Ideo non poterit evaporari tam faciliter.