Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/31

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

de civi. Dei dicit. Si propterea quisquam res humanas fato tribuit. quia ipsam Dei voluntatem vel potestatem fatum vocat sententiam teneat et linguam corrigat. Patet etiam ex praemissis tacita responsio ad quaestionem. an omnia fato subdantur et an etiam maleficorum opera illi subdantur. Quia si fatum dicitur ordinatio causarum secundarum ad effectus divinitus provisos id est ubi Deus disposuit per causas secundas producere effectus tales. sic inquantum subduntur fato id est subduntur causis secundis: sic a Deo ordinatis ut sunt influentiae corporum caelestium. Ea vero quae immediate a Deo fiunt ut est creatio rerum. glorificatio substantiarum spiritualium et alia huiusmodi non subduntur. Et hoc est quod dicit Boetius ubi supra quod ea quae sunt primae deitati propinqua fatalis ordinis mobilitatem excedunt. Unde maleficorum opera quia non subsunt secundis causis cum talia praeter cursum communem et ordinem naturae eveniunt. Ideo nec fato sed causis aliis quo ad eorum originem necessario subduntur.


COnsequenter quod nec huiusmodi maleficorum opera possint oriri aut causari a substantiis separatis quae sunt motores orbium seu corporum caelestium: cuius opinionis fuit Avicen. et sui sequaces hac ratione moti. quia enim substantiae illae separatae altioris sunt virtutis animabus nostris et ab ipsa anima interdum cum fuerit in sua imaginatione ad solam quandam apprehensionem interiorem circa aliquod extrinsecum immutatur corpus proprium. interdum etiam alienum seu extrinsecum. verbi gratia. Aliquis ambulans supra trabem in alto positam cadit de facili. quia imaginatur casum ex timore. non autem caderet si esset trabes illa posita super terram ubi casum timere non posset. Item ad solam apprehensionem animae incalescit corpus ut in concupiscentibus vel iratis: aut etiam infrigidatur sicut in timentibus. potest etiam immutari ad aliquam aegritudinem puta febrem vel lepram ex forti imaginatione et apprehensione ad tales aegritudines. et sicut circa corpus proprium ita et circa alienum ut illud immutetur ad sanitatem vel aegritudinem. et hic ponit causam etiam fascinationis de qua superius tactum est. Et quia secundum istam positionem effectus maleficarum haberent reduci ad motores orbium licet non praecise ad ipsa corpora caelestia. Ideo ultra illa quae ibi tacta sunt Dicamus adhuc quod talia sic contingere est impossibile. quia cum motores orbium sint substantiae intellectuales et bonae non tam secundum naturam quam et secundum voluntatem quod patet ex earum operationibus ad bonum totius universi. Illa autem creatura cuius ope magicae operationes fiunt: et si sit bona secundum naturam non tamen potest esse bona secundum voluntatem. Ideo non potest esse idem iudicium de ambabus substantiis. Et quod non potest esse bona secundum voluntatem probatur. Nam praestare patrocinium aliquibus in his quae sunt contraria virtuti non est alicuius intellectus bene dispositi: talia autem fiunt in huiusmodi operationibus maleficorum. fiunt enim ut in secunda parte operis patebit plurima homicidia. fornicationes. puerorum et iumentorum occisiones et alia maleficia procurantur. unde utentes his artibus malefici a malefaciendo vocantur. non est ergo bene disposita secundum virtutem talis intellectualis natura cuius auxilio huiusmodi artes maleficarum innituntur: licet sit bona secundum naturam. quia habet esse et illud omnia appetunt ut cuilibet intuenti patet. Item non est intellectus bene dispositi familiarem esse sceleratis et eis patrocinium exhibere et non quibusdam virtuosis. Huius autem operibus maleficorum utuntur homines scelerati quia a fructibus eorum cognoscuntur. Auxilio autem substantiarum orbes moventium: in bonum quaelibet creatura inclinatur a natura. licet corrumpatur per accidens saepe. ergo illae substantiae non possunt esse originalis causa maleficarum. Praeterea intellectus bene dispositi est reducere homines in ea quae sunt homini propria bona quae quidem sunt bona rationis. abducere ergo ab istis et pertrahere ad alia minima bona est intellectus indecenter dispositi. Per huius autem artes non adipiscuntur homines aliquem profectum in bonis rationis quae sunt scientiae et virtutes sed in quibusdam minimis ut sunt deprehensiones et exercitia latronum et mille nocumentorum. ergo origo non est a substantiis separatis sed ab aliqua alia virtute non bene disposita secundum virtutem. Praeterea non est bene dispositus secundum intellectum qui per aliqua scelera commissa provocatur ad auxilium alicui ferendum. Hoc autem fit in istis artibus maleficorum. nam ut patebit in executione harum fidem abnegant innocentes pueros occidunt. Substantiae enim separatae quae sunt orbium motores: propter suam bonitatem non his maleficiis auxilium praestant. Concludendo quod huiusmodi artes sicut non possunt a corporibus caelestibus ita nec ab eorum motoribus