Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina inabbreviata |
Quaestio Quarta | Quaestio Sexta |
[ 27 ]
¶ Est ergo quaestio super influentias corporum caelestium in qua tres alii errores reprobantur. et est quinta in ordine.
¶ Sed pro ampliori praemissorum declaratione etiam obviandum quibuscumque praetensis obiectionibus. Quaeritur de maleficorum operibus quo ad quintuplicem causam. quattuor ex illis reprobando ex quibus influere non possunt. quintam vero concludendo. scilicet virtutem intellectivam ex qua fluere habent quae et licet bona sit secundum naturam. est tamen mala secundum voluntatem. quattuor autem causae reprobantur contra illos qui aut maleficas aut eorum opera esse negant. et sunt corporum caelestium influentiae. illorum corporum et orbium motores moventia. hominum excrescens malitia. et imaginum ac characterum et verborum efficacia.
AN possit quoquo modo Catholice censeri quod origo et multiplicatio maleficorum operum processerit ex influentiis corporum caelestium seu ex superabundanti malitia hominum et non ex spurcitiis incuborum et succuborum daemonum. et videtur quod ex propria malitia. Nam Augustinus in li. LXXXIII. q. dicit quod ad hominis voluntatem causa depravationis eius redit sive aliquo sive nullo suadente depravata sit. Sed maleficus depravatur per peccatum. ergo causa illius non est diabolus sed voluntas humana. Ad idem dicit de libero arbitrio quod quilibet est causa suae malitiae. quod etiam probatur ratione. Peccatum hominis ex libero arbitrio procedit. sed diabolus non potest liberum arbitrium movere. hoc enim libertati repugnaret. ergo diabolus non potest esse causa. nec illius cuiuscumque alterius peccati. Praeterea in li. de ecclesiasticis dogmatibus dicitur. Non omnes cogitationes nostrae malae a diabolo excitantur sed aliquotiens ex nostri arbitrii motu emergunt. Demum quod ex influentiis corporum caelestium possint oriri et non a daemonibus probatur. Sicut omnis multitudo reducitur ad unum. ita omne multiforme reducitur in aliquod uniforme principium. Sed actus humani sunt varii et multiformes tam ad vitia quam ad virtutes. ergo videtur quod reducantur in aliqua principia uniformiter mota et moventia. Sed talia non possunt assignari nisi ex motibus caelestium qui sunt uniformes. ergo illa corpora sunt talium actionum causae. Praeterea. si caelestia corpora non essent humanorum actuum ad virtutes et vitia causae. astrologi non adeo frequenter vera praedicerent de bellorum eventibus et aliis humanis actibus. sunt ergo aliquo modo causa. Praeterea corpora caelestia moventur a substantiis spiritualibus secundum theologos et philosophos omnes. Sed illi spiritus sunt superiores animis nostris sicut et corpora caelestia corporibus nostris. ergo ambo insimul habent imprimere in animam et corpus hominis ad causandam quoscumque actus humanos. Praeterea corpora caelestia possunt imprimere in ipsos daemones ad causandum certa maleficia. ergo a fortiori in ipsos homines. Assumptum probatur ex tribus. Nam certi homines qui lunatici dicuntur infestantur a daemonibus plus uno tempore quam alio quod non facerent sed potius omni tempore molestarent nisi in certis lunationibus etiam ipsis daemones inquietarentur ad inferendum huiusmodi. probatur etiam ex nigromanticis qui certas constellationes observant ad invocandum daemones quod non facerent nisi scirent illos daemones corporibus caelestibus esse subiectos. Probatur etiam ex illo quod daemones secundum Augus. in. X. de ci. Dei. quibusdam corporibus inferioribus arcessuntur. scilicet herbis. lapidibus. animantibus. et sonis quibusdam certis [ 28 ]et vocibus et figurationibus. sed cum corpora caelestia sint virtuosiora quam corpora inferiora. Ideo multomagis actionibus corporum caelestium. Et iterum amplius malefici subiciuntur ut eorum opera ex influentiis illorum corporum et non ex assistentia spirituum malorum proveniant. Fortificatur argumentum ex. I. Regum. c. XVI. ubi Saul qui vexabatur a daemone alleviabatur quando David citharam percutiebat coram eo et quod recedebat spiritus malus. Sed contra. Impossibile est effectum sine causa sua producere. sed opera maleficorum sunt talia quod non possunt nisi opere daemonum fieri. patet ex descriptione operum maleficorum. ex Isido. libro. VIII. etymol. Malefici dicuntur ob magnitudinem facinorum. Hi enim elementa concutiunt. mentes hominum turbant et absque ullo veneni haustu sola vi carminum animas interimunt etc. Huiusmodi autem effectus non possunt ex influentiis corporum caelestium mediante homine causari. Praeterea Philosophus in ethi. Difficile inquirit quid sit principium operationis in anima. Et ostendit quod oportet esse aliquod extrinsecum. Omne enim quod incipit de novo habet aliquam causam. Incipit enim homo operari quia vult. Incipit autem velle. quia praeconciliatur. si autem praeconciliatur propter aliquod consilium praecedens. aut ergo est procedere in infinitum. aut oportet ponere aliquod principium extrinsecum quod primo movet hominem ad conciliandum nisi forte aliquis dicat quod hoc est a fortuna ex quo sequeretur omnes actus humanos esse fortuitos. quod est absurdum. Principium ergo in bonis ad bona dicit esse Deum qui non est causa peccati. In malis autem cum homo incipit agere velle et conciliari ad peccandum oportet quod huius etiam sit aliqua causa extrinseca. et non potest esse alia nisi diabolus praesertim in maleficis ut supra patuit quia corpus caeleste non potest ad tales actus influere. ergo patet veritas. Praeterea cuius potestati subiacet motivum. eius potestati subiacet et motus qui a motivo causatur. Motivum autem voluntatis est aliquid apprehensum per sensum vel intellectum quorum utrumque subiacet potestati diaboli. Dicit enim Augustinus in libro. LXXXIII. q. Serpit hoc malum. scilicet quod est a diabolo per omnes aditus sensuales. dat se esse figuris accommodat se coloribus adhaeret sonis. latet in ira et in fallacia sermonis. odoribus se subicit infundit saporibus. et quibusdam nebulis implet omnes meatus intelligentiae. ergo videtur quod in potestate diaboli est movere voluntatem quae est directe causa peccati. Praeterea omne quod se habet ad utrumlibet indiget aliquo determinante ad hoc quod exeat in actum sed liberum arbitrium hominis ad utrumlibet se habet. scilicet ad bonum et malum. ergo ad hoc quod exeat in actum peccati indiget quod ab aliquo determinetur ad malum. Maxime autem hoc videtur fieri a diabolo praesertim in operibus maleficorum cum eius voluntas est determinata ad malum. ergo videtur quod mala voluntas diaboli est causa malae voluntatis praecipue in maleficis. et potest fortificari ratio per hoc quod sicut bonus angelus se habet ad bonum. ita malus angelus ad malum. Sed ille reducit homines ad bonum. ergo iste ad malum. est enim dicit Dionysius lex divinitatis immobiliter stabilita ut ima a summis perficiantur.
Responsio. quia quaestio quo ad originem maleficorum operum fundatur. super influentiam luminarium caelestium ostenditur per reprobationem trium errorum qui hoc asserere conantur. scilicet planetariorum genetliacorum. et fatalium ordinem ponentium hoc non esse possibile quo ad primum. Nam si quaeritur an ex impressione luminarium caelestium causetur in hominibus vitium maleficorum tunc ad diversitatem morum attendendo et veritatem fidei salvando oportet sub distinctione disserere videlicet quod mores hominum a sideribus causari potest intelligi dupliciter. Aut necessario et sufficienter. Aut dispositive et contingenter. Si dicatur primo modo tunc non solum est falsum immo haereticum. eo quod Christianae religioni adeo repugnat quod etiam veritas fidei in tali errore salvari non potest. Ratio. Dum enim ponit omnia a sideribus necessario evenire. iam tollit meritum et per consequens demeritum. Tollit et gratiam et per consequens gloriam. Tum quia honestas morum per hunc errorem praeiudicium patitur dum culpa peccantis in sidera refunditur licentia maleficiendi sine reprehensione conceditur. et homo ad orandum et colendum sidera incurvatur. Si autem dicatur mores hominum a dispositionibus siderum variari dispositive et contingenter sic potest habere veritatem quia nec rationi nec fidei repugnat. Planum enim est quod dispositio corporis varia multum facit ad variationem affectionum et morum animae. ut plurimum enim anima complexiones corporis imitatur. ut dicitur in sex principiis. Unde et cholerici sunt iracundi et sanguinei sunt benigni et melancholici sunt invidi. phlegmatici pigri. hoc autem non est necessario. anima enim dominatur suo corpori et maxime quando est adiuta per gratiam. Multos enim videmus cholericos mansuetos
[ 29 ]et melancholicos benignos. Quoniam ergo virtus corporum caelestium operatur admixtionem et qualitatem complexionum. Hinc est quod per consequens quodammodo operatur ad qualitatem morum valde tamen de longinquo. Plus enim facit ad qualitatem complexionis virtus naturae inferioris quam virtus sideris. Unde Augus. V. de ci. Dei. in solutione cuiusdam quaestionis de duobus fratribus qui simul infirmabantur et curabantur: cum quaerebatur unde hoc esset magis commendat rationem Hippocratis quam astronomi. Hippocras enim respondit quod hoc erat propter similitudinem complexionis. Et astronomus respondit quod erat propter identitatem constellationis. Melius enim respondit physicus. quia causam reddit magis propriam et magis propinquam. Sic ergo dicendum quod impressiones siderum aliquo modo disponunt ad malitiam maleficorum: si quidem aliqua influentia in eorum corporibus praedominatur potius ad huiusmodi nefanda quam ad alia opera quaecumque vitiosa seu virtuosa. quae tamen dispositio non debet dici necessaria proxima et sufficiens. sed remota et contingens. Nec valet si quis obiceret Philosophum li. de proprietatibus elementorum. ubi dicit quod regna vacua facta sunt et terrae depopulatae apud coniunctionem Iovis et Saturni. arguendo quasi: quia talia ex libero arbitrio dependebant hominum ergo etiam influentiae luminarium super liberum arbitrium haberent efficaciam. Respondetur enim quod Philosophus per hoc dictum non vult innuere quod homines illi non poterant resistere illius influentiae constellationis ad dissensionem inclinantis. sed quia noluerunt quia sicut Ptolemaeus in almagesti. Sapiens homo dominabitur astris. quamvis enim coniunctio Iovis et Saturni eo quod Saturnus habet influentiam melancholicam et malam et Iupiter valde bonam possit ad rixam vel discordiam homines inclinare. illi tamen inclinationi homines per libertatem arbitrii possunt resistere et valde faciliter cum adiutorio gratiae Dei. Nec iterum valet si quis obiceret dictum Dama. li. II. c. VI. ubi dicit. constituuntur multotiens cometae et signa quaedam mortis regum. Respondetur enim quod etiam sequendo opinionem Dam. qui fuit ut patet in praedicto libro contrariae opinionis viae philosophicae sive non: nihil per hoc concluditur quo ad necessitatem actuum humanorum. opinatur enim Dam. quod cometa nec naturaliter generatur nec est una de stellis in firmamento positis. unde nec eius significatio est naturalis nec influentia. Dicit enim quod cometae non sunt ex his quae a principio genita sunt astra. sed divina iussione secundum ipsum tempus constituuntur et rursus dissolvuntur. haec Damasce. Praenuntiat autem Deus per tale signum mortem regis magis quam aliorum tum quia est persona communis. tum quia potest ex hoc oriri turbatio regni. De cuius custodia magis sollicitantur angeli propter commune bonum quorum etiam ministerio et generantur et dissolvuntur. Sed nec philosophorum opinio obstat qui dicunt quod stella cometa sit impressio calida et sicca generata in superiori parte aeris prope ignem: ex cuius vapore calido et sicco globus illius vaporis adunatus apparet corpus stellae. Partes autem illius vaporis discontinuatae circa illum globum et longum protensae in suis extremitatibus illi globo coniunctae sunt quasi eius comae. et secundum hanc positionem significat et causat non per se sed per accidens mortalitatem provenientem ex infirmitatibus calidis et siccis. Et quia ut plurimum divites nutriuntur calidis et siccis. Ideo illo tempore multi divites moriuntur inter quos mors regum et principum est magis notabilis. et haec positio nec distat a positione Dama. si quis bene considerat: nisi quo ad operationem et cooperationem angeli quam nec philosophi excludere possunt: immo ubi vapores numquam in sua siccitate et caliditate ad generandum cometam concurrerent adhuc operatione angeli saepe concurrere habent causis praedictis sicut et stella quae Sancti Thomae Doctoris transitum indicavit quae utique non ex superis in firmamento positis prosiliit sed operatione angeli ex materia aliqua praeiacente formata et officio peracto iterum resoluta fuit. Unde videmus quod secundum quamcumque istarum opinionum nullum penitus habent caeli luminaria dominium super liberum arbitrium. Unde nec consequenter super malitiam et mores hominum. Nota insuper quare astronomi ut saepius vera praedicunt et quod eorum iudicia ut plurimum super unam provinciam aut gentem unius terrae eveniunt. Huius ratio est. quia enim sua iudicia sumunt ex astris quae etiam habent maiorem influentiam capiendo probabiliorem non necessitantem in actibus tam naturae quam voluntatis et in actibus hominum generalibus sicut unius gentis vel provinciae quam in particularibus unius personae: quia maior effectus stellarum imprimitur in totam unam gentem quam in unum hominem: et quia maior pars gentis unius magis sequitur affectus naturales corporis quam unus singularis homo. ideo etc. sed hoc incidentaliter est tactum. Secunda via per quam praefata nostra Catholica assertio declaratur est per reprobationem errorum genetliacorum et deam Fortunae colentium mathematicorum. De quibus Isid. VIII. ety. c. IX. genetliaci dicuntur propter natalium considerationem siderum qui vulgo mathematici dicuntur. Fortuna vero ut ibidem [ 30 ]dicit. c. II. a fortuitis nomen habere dicitur quasi deam quandam res humanas variis casibus et fortuitis illudentem. Unde et caecam appellant eo quod passim in quoslibet incurrens sine ullo examine meritorum et ad bonos et ad malos venit. haec Isidorus. Sed talem deam credere aut quod laesiones in corporibus et creaturis quae ex maleficorum operibus inferuntur non ab ipsis maleficis sed ab ipsa dea Fortunae provenirent: sicut est idolatria. ita et asserere maleficas ipsas ad hoc esse natas ut talia per eas in mundo exerceri possint. similiter a fide alienum existit immo et a communi philosophorum traditione. si cui placet inspiciat Doctorem Sanctum. li. III. summae fidei contra gentiles. q. LXXXVII. et sequentibus. et inveniet plura. licet hoc unicum propter eos qui fortassis copiam librorum non habent non videtur omittendum. quod quia in homine tria sunt ut ibi notatur quae a tribus caelestibus causis diriguntur. voluntatis actus. intellectus actus et corporis actus. quorum principium a Deo tantum et immediate. secundum ab angelo. et tertium a caelesti corpore dirigitur. Nam electiones et voluntates immediate a Deo in bonis operibus diriguntur. dicente scriptura proverb. XXI. Cor regis supple. quod maiori potentia videtur posse resistere eo minus alii non possunt: quia in manu domini et quocumque voluerit inclinabit illud. Et Apostolus. Deus est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Cognitio vero humana intellectiva a Deo mediantibus angelis ordinatur. Ea vero quae ad corporalia pertinent sive sint exteriora sive interiora in usum hominis venientia a Deo mediantibus angelis et caelestibus corporibus dispensantur. Dicit enim beatus Dionysius. IIII. de divi. no. quod corpora caelestia sunt causae eorum quae in hoc mundo fiunt: non tamen necessitatem inferentia. Et cum homo sit ordinatus secundum corpus sub corporibus caelestibus. secundum intellectum vero sub angelis. secundum voluntatem autem sub Deo potest contingere quod homo spreta inspiratione Dei ad bonum et illuminatione boni angeli ducatur affectione corporali ad ea ad quae influentia luminarium caeli inclinant ut et sic tam voluntas quam intellectus malitia et erroribus involvantur. Non est autem possibile huiusmodi erroribus quibus malefici irretiti sunt ex influentiis luminarium caeli involvi licet ad fundendum sanguinem vel furta aut latrocinia vel etiam incontinentias pessimas perpetrare possit quis ex illis inclinari sicut etiam ad alia quaedam naturalia. Etiam ut Guil. in de universo dicit. Quod per experientiam habetur si meretrix nititur plantare olivam non efficitur fructifera quae tamen per castam plantata fructifera efficitur. Et aliquis etiam medicus in sanando. et agricola in plantando. et miles in expugnando aliqua ex impressione caelestis corporis efficiunt quae alii etiam easdem artes habentes efficere non possunt. Tertia via sumitur ex reprobatione fatalium effectuum. Ubi notandum quod fatum esse aliquid uno modo Catholice asseritur. Alio modo asserere est omnino haereticum. Si enim fatum aestimetur esse secundum aestimationem quorundam gentilium et etiam quorundam mathematicorum qui putabant quod ex vi positionis siderum causaretur infallibiliter diversitas morum: ita quod talis efficeretur necessario maleficus vel virtuosus in moribus quia talem eum esse causaret vis quae in dispositione siderum sub qua talis vel conceptus vel natus esset comprehenderetur. Et istam vim vocaverunt nomine fati. Sed quia ista opinio non tantum est falsa immo haeretica et omnino detestanda propter inconvenientia quae necessario sequerentur ut supra tactum est circa reprobationem primi erroris. quia videlicet tolleretur ratio meriti et demeriti immo gratiae et gloriae et quod Deus malorum nostrorum auctor esset et plura alia. Ideo fatum sic omnino refutatur quia nihil est. secundum quam acceptionem etiam Grego. dicit in Homil. epiph. Absit a fidelium cordibus ut fatum aliquid esse dicant. et licet haec opinio videatur eadem esse cum prima quae est planetariorum. et hoc propter eadem inconvenientia quae utrobique cernuntur. tamen sunt diversae quantum inter se diversificantur vis siderum et influxus generalis septem planetarum. Si autem aestimetur fatum esse secundum quandam dispositionem sive ordinationem causarum secundarum ad producendum effectus divinitus provisos. Hoc modo fatum vere est aliquid eo quod providentia Dei per causas medias exequitur suos effectus. In illis videlicet quae secundis causis subduntur licet in aliis non ut est creatio: animarum glorificatio: et gratiae collatio. Licet etiam angeli ad gratiae infusionem cooperari possunt intellectum et voluntatis capacitatem illuminando et disponendo. et sic quaedam ordinatio effectuum una et eadem dicitur providentia et etiam fatum. Si enim consideratur ut est in Deo sic dicitur providentia. si autem secundum quod est in causis mediis ordinatis a Deo ad effectus aliquos producendos sic habet rationem fati. Et hoc modo Boetius loquens de fato. IIII. de consol. dicit. Fatum est rebus mobilibus inhaerens dispositio per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. Sed tamen sancti doctores hoc nomine uti recusaverunt propter eos qui illud ad vim positionis siderum retorquebant. Unde Augus. V. [ 31 ]de civi. Dei dicit. Si propterea quisquam res humanas fato tribuit. quia ipsam Dei voluntatem vel potestatem fatum vocat sententiam teneat et linguam corrigat. Patet etiam ex praemissis tacita responsio ad quaestionem. an omnia fato subdantur et an etiam maleficorum opera illi subdantur. Quia si fatum dicitur ordinatio causarum secundarum ad effectus divinitus provisos id est ubi Deus disposuit per causas secundas producere effectus tales. sic inquantum subduntur fato id est subduntur causis secundis: sic a Deo ordinatis ut sunt influentiae corporum caelestium. Ea vero quae immediate a Deo fiunt ut est creatio rerum. glorificatio substantiarum spiritualium et alia huiusmodi non subduntur. Et hoc est quod dicit Boetius ubi supra quod ea quae sunt primae deitati propinqua fatalis ordinis mobilitatem excedunt. Unde maleficorum opera quia non subsunt secundis causis cum talia praeter cursum communem et ordinem naturae eveniunt. Ideo nec fato sed causis aliis quo ad eorum originem necessario subduntur.
COnsequenter quod nec huiusmodi maleficorum opera possint oriri aut causari a substantiis separatis quae sunt motores orbium seu corporum caelestium: cuius opinionis fuit Avicen. et sui sequaces hac ratione moti. quia enim substantiae illae separatae altioris sunt virtutis animabus nostris et ab ipsa anima interdum cum fuerit in sua imaginatione ad solam quandam apprehensionem interiorem circa aliquod extrinsecum immutatur corpus proprium. interdum etiam alienum seu extrinsecum. verbi gratia. Aliquis ambulans supra trabem in alto positam cadit de facili. quia imaginatur casum ex timore. non autem caderet si esset trabes illa posita super terram ubi casum timere non posset. Item ad solam apprehensionem animae incalescit corpus ut in concupiscentibus vel iratis: aut etiam infrigidatur sicut in timentibus. potest etiam immutari ad aliquam aegritudinem puta febrem vel lepram ex forti imaginatione et apprehensione ad tales aegritudines. et sicut circa corpus proprium ita et circa alienum ut illud immutetur ad sanitatem vel aegritudinem. et hic ponit causam etiam fascinationis de qua superius tactum est. Et quia secundum istam positionem effectus maleficarum haberent reduci ad motores orbium licet non praecise ad ipsa corpora caelestia. Ideo ultra illa quae ibi tacta sunt Dicamus adhuc quod talia sic contingere est impossibile. quia cum motores orbium sint substantiae intellectuales et bonae non tam secundum naturam quam et secundum voluntatem quod patet ex earum operationibus ad bonum totius universi. Illa autem creatura cuius ope magicae operationes fiunt: et si sit bona secundum naturam non tamen potest esse bona secundum voluntatem. Ideo non potest esse idem iudicium de ambabus substantiis. Et quod non potest esse bona secundum voluntatem probatur. Nam praestare patrocinium aliquibus in his quae sunt contraria virtuti non est alicuius intellectus bene dispositi: talia autem fiunt in huiusmodi operationibus maleficorum. fiunt enim ut in secunda parte operis patebit plurima homicidia. fornicationes. puerorum et iumentorum occisiones et alia maleficia procurantur. unde utentes his artibus malefici a malefaciendo vocantur. non est ergo bene disposita secundum virtutem talis intellectualis natura cuius auxilio huiusmodi artes maleficarum innituntur: licet sit bona secundum naturam. quia habet esse et illud omnia appetunt ut cuilibet intuenti patet. Item non est intellectus bene dispositi familiarem esse sceleratis et eis patrocinium exhibere et non quibusdam virtuosis. Huius autem operibus maleficorum utuntur homines scelerati quia a fructibus eorum cognoscuntur. Auxilio autem substantiarum orbes moventium: in bonum quaelibet creatura inclinatur a natura. licet corrumpatur per accidens saepe. ergo illae substantiae non possunt esse originalis causa maleficarum. Praeterea intellectus bene dispositi est reducere homines in ea quae sunt homini propria bona quae quidem sunt bona rationis. abducere ergo ab istis et pertrahere ad alia minima bona est intellectus indecenter dispositi. Per huius autem artes non adipiscuntur homines aliquem profectum in bonis rationis quae sunt scientiae et virtutes sed in quibusdam minimis ut sunt deprehensiones et exercitia latronum et mille nocumentorum. ergo origo non est a substantiis separatis sed ab aliqua alia virtute non bene disposita secundum virtutem. Praeterea non est bene dispositus secundum intellectum qui per aliqua scelera commissa provocatur ad auxilium alicui ferendum. Hoc autem fit in istis artibus maleficorum. nam ut patebit in executione harum fidem abnegant innocentes pueros occidunt. Substantiae enim separatae quae sunt orbium motores: propter suam bonitatem non his maleficiis auxilium praestant. Concludendo quod huiusmodi artes sicut non possunt a corporibus caelestibus ita nec ab eorum motoribus [ 32 ]oriri. et cum necesse habent oriri ex aliqua virtute alicui creaturae collatae. et illa etiam non potest esse bona secundum voluntatem. licet sit bona secundum naturam. et huiusmodi creaturae sint ipsi daemones: relinquitur quod eorum virtute huiusmodi fiant nisi fortassis adhuc obstat frivola aestimatio quod ex hominum malitia concurrente super maleficorum verba comminatoria et imagines repositas ad certum locum virtute quadam stellarum sequerentur. ut verbi gratia: quando maleficus diceret imaginem aliquam reponendo. faciam te caecam aut claudam et hoc eveniret. Tunc ideo eveniret quod talis a sua nativitate ex virtute stellarum sortiretur prae ceteris hominibus talem virtutem. quantumcumque alii talia verba proferrent et essent instructi per disciplinam ad proferendum. adhuc tamen efficaces in huiusmodi operibus esse non possent. Ad quae singula respondendo declarabitur. Primo quod ex malitia hominum huiusmodi effectus causari non possunt. Secundo quod nec ex vocibus quorumcumque hominum concurrente quacumque constellatione etiam ad quascumque imagines.
ET primo quod non ex malitia quantumcumque humana possint oriri huiusmodi maleficorum opera sic declaratur. Nam malitia hominis sive sit habitualis inquantum quis ex frequentatis actibus acquirit habitum inclinantem ad perpetrandum peccata non ex ignorantia nec infirmitate. unde censetur peccare ex malitia. Vel sit actualis malitia quae dicitur ipsa mali electio quae etiam ponitur peccatum in spiritum sanctum. numquam potest circa ipsum maleficum tantum efficere quod talia opera ut sunt immutationes elementorum et laesiones circa corpora indifferenter hominum et iumentorum absque assistentia alicuius altioris virtutis proveniant quod declaratur primo ex parte causae. secundo ex parte effectus maleficialis. Nam hoc quod non potest homo efficere absque malitia puta per sua naturalia imminuta: minus potest per ipsa naturalia iam diminuta. Patet cum iam sit virtus activa etiam diminuta. Sed homo per peccata qualitercumque per malitiam commissa diminuitur in bonis naturalibus. probatur auctoritate et ratione. Nam Dio. IIII. ca. de divi. no. dicit. Malum est defectus naturalis habitudinis. et loquitur de malo culpae. Unde et nemo noscens malum operatur illud: quod si operatur ex defectu operatur. Ratio sic. Sicut se habet bonum gratiae ad malum naturae ita se habet malum culpae ad bonum naturae. sed per gratiam diminuitur malum naturae ut fomes qui est inclinatio ad culpam. ergo per culpam a fortiori diminuitur bonum naturae. Nec obstatur si dicatur de fascinatione quae interdum procuratur ex invultuatione seu inspectione alicuius vetulae malitiosae puerum aspicientis unde puer immutatur et fascinatur. quia sicut supra tactum est: hoc tantummodo contingere potest circa pueros propter teneram complexionem. Hic autem loquimur de corporum quorumcumque hominum et iumentorum ac etiam elementorum ad grandines immutationes. Si quis velit latius intelligere: inspiciet Doctorem Sanctum in quaestionibus de malo. Utrum peccatum possit corrumpere totum bonum naturae. etc. Ex parte denique effectuum maleficialium declaratur. Nam ex effectibus devenitur in cognitionem causae. Unde sicut illi effectus quo ad nos qui fiunt praeter ordinem naturae creatae nobis notae per virtutem creaturae nobis ignotae. licet non sint proprie miracula sicut illa quae fiunt praeter ordinem totius naturae creatae qualia secundum potestatem operatur ille qui est supra omnem ordinem totius naturae creatae qui est Deus benedictus: secundum quam acceptionem dicitur. Tu es qui facis mirabilia magna solus. ita et maleficiales effectus dicuntur miraculosi inquantum fiunt ab aliqua causa nobis ignota et praeter ordinem naturae creatae nobis notae. Ex quibus elicitur quod virtus corporalis hominis ad huiusmodi opera causanda non se extendere potest quae semper hoc habet ut causa cum suo effectu naturali nota sit naturaliter absque admiratione. et quod effectus maleficiales possunt aliquo modo dici miracula inquantum notitiam humanam excedunt patet ex se ipsis cum naturaliter non fiunt. patet et per omnes doctores. praesertim Augustinum. in li. LXXXIII. q. ubi dicit. Quod magicis artibus fiunt miracula plerumque similia illis miraculis quae fiunt per servos Dei. Et iterum in eodem dicit. Magi faciunt miracula per privatos contractus. boni Christiani per publicam iustitiam. mali Christiani per signa publicae iustitiae quae omnia sic declarantur. Nam iustitia divina est in toto universo sicut lex publica in civitate. Virtus autem creaturae cuiuslibet in universo se habet ut virtus alicuius privatae personae in civitate. Ideo boni Christiani inquantum per divinam iustitiam miracula faciunt dicuntur facere miracula per publicam iustitiam. Magus autem quia operatur ex pacto inito cum daemone: dicitur operari per privatum contractum quia operatur per daemonem qui sua naturali virtute potest facere aliquid praeter ordinem naturae creatae nobis notae per virtutem creaturae nobis ignotae. et erit miraculum [ 33 ]quo ad nos sed non simpliciter. quia non potest operari praeter ordinem totius naturae creatae et per omnes virtutes creaturarum nobis ignotarum. Sic enim solus Deus dicitur facere miracula. Iuxta illud. Tu es Deus qui facis mirabilia magna solus. Mali autem Christiani faciunt per signa publicae iustitiae. sicut invocando nomen Christi vel exhibendo aliqua sacramenta. si cui placet inspiciat sanctum Tho. in prima parte. q. CXI. ar. IIII. potest etiam attendere ea quae in secunda parte operis. c. VI. deducentur inferius. Consequenter quod nec per voces et verba concurrente virtute stellarum.
DEmum quod nec ex vocibus quorumcumque hominum concurrente quacumque constellatione super quascumque imagines. Nam cum intellectus hominis huius dispositionis est quod eius cognitio ex rebus causatur cum intelligentem necesse sit phantasmata speculari. Non est eius condicio quod ex sua conceptione seu intellectuali operatione intrinseca ubi illam solam per verba exprimeret res ab extra habeat causare. aut quod conceptio intellectus expressa per verba haberet corpora immutare. Tales enim homines qui talem haberent virtutem non essent nobiscum unius speciei: sed aequivoce dicerentur homines. Praeterea. si dicatur quod illa efficiunt per verba concurrente virtute stellarum a nativitate unde contingit quod prae ceteris hominibus dum proferunt verba quod per illa aliquid efficiunt cum tamen alii etiam proferentes eadem non possent aliquam transmutationem efficere: quia virtus stellarum a nativitate eis non deservit. Patet ex praecedentibus illa esse falsa ex reprobatione trium errorum. planetariorum. genetliacorum. et fatalem ordinem ponentium. Praeterea cum verba exprimunt mentis conceptum. et corpora caelestia non possunt imprimere intellectum nec etiam eorum motores nisi per se absque motione corporum caelestium intellectum vellent illuminare et hoc solummodo fieret ad opera bona. quia ad mala perpetranda non illuminatur intellectus sed obumbratur quod non est officium bonorum spirituum sed malorum. Ideo patet quod si verba eorum aliquid efficiunt hoc non est vigore alicuius corporis caelestis sed assistentia alicuius virtutis intellectivae quae etiam et si sit bona secundum naturam non tamen potest esse bona secundum voluntatem inquantum semper ad malum machinatur. et talis erit daemon ut supra ostensum est. Et quod nec per imagines possint talia efficere quasi corpora caelestia super ipsas aliquid influerent quia huiusmodi imagines quantumcumque characteribus et figuris sint insignitae sunt effectus hominis operantis per artem. Caelestia autem corpora effectus causant naturales cuiusmodi non sunt effectus maleficorum qui dicuntur maleficiales. utpote in malum creaturarum praeter consuetum ordinem naturae prosilientes: unde nihil ad propositum. Praeterea supra ostensum est etiam quod duplices sunt imagines. astrologicae et magicae. quae etiam ad bonum aliquod privatum obtinendum et non ad corruptionem ordinantur. Maleficorum autem imagines sunt omnino alterius cum semper ad nocumentum creaturarum et ex daemonum iussu ad aliquem locum occulte reponuntur ut desuper ambulantes aut dormientes laedantur ut ipsae maleficae fatentur. unde et ab ipsis daemonibus efficiunt quicquid causant et non ex corporum caelestium influentiis. Ad argumenta. Ad primum dictum Augustini est intelligendum quod causa depravationis hominis redit ad hominis voluntatem sicut ad causam effectum perficientem. quae proprie dicitur esse causa. non sic autem est causa effectum permittentem vel disponentem vel conciliantem aut praecipientem quibus modis scilicet conciliative. dispositive. et praeceptive diabolus dicitur causa peccati et depravationis. Deus autem solummodo permissive qui mala permittit propter bona. Iuxta Augustinum in ench. Diabolus autem disponit interius suggerendo persuadet interius et exterius acrius stimulando. Praecipit autem his qui ei totaliter se subdiderunt ut sunt malefici quibus non est opus interius instigari sed tantum exterius etc. Et per hoc etiam ad secundum quod quilibet est causa suae malitiae directe intelligendo. et ad probationes patet eadem responsio. quia licet repugnat libero arbitrio moveri per modum praecipientis: non autem per modum disponentis. Ad tertium. Motus ad virtutes aut ad vitia dispositive possunt causari ab influentiis corporum caelestium. et capitur motus pro quadam naturali inclinatione ad virtutes humanas et vitia. opera autem maleficorum quia excedunt communem ordinem naturae. ideo illis influentiis subiacere non possunt. Ad quartum idem patet. quia sunt causae humanorum actuum corpora caelestia. sed illa opera non sunt humanitus adinventa. Ad quintum quod motores orbium possint imprimere in animas si intelligatur immediate sic imprimunt illuminando ad bonum et non ad maleficia ut supra tactum est. Si autem intelligatur mediate tunc iuxta influentiam corporum caelestium imprimunt indirecte et dispositive. Ad sextum. hoc quod daemones secundum certa augmenta lunae homines vexant. contingit propter duo. Primo quidem [ 34 ]ad hoc ut infament creaturam Dei scilicet lunam ut Hieronymus et Chrysosto. dicunt. Secundo quia cum non possint operari nisi mediantibus naturalibus virtutibus ut supra dictum est. Ideo considerant corporum aptitudines ad effectus inducendos et quia cerebrum est humidissimum omnium partium corporis ut Aristo. dicit et naturales omnes. Ideo maxime subicitur operationi lunae quae ex sua proprietate habet movere humores. In cerebro autem perficiuntur vires animales. Et ideo daemones secundum certa augmenta lunae perturbant hominis phantasiam quando considerant cerebrum ad hoc dispositum. Ad aliud quod daemones advocati in certis constellationibus adveniunt faciunt propter duo. Primo ut homines in hunc errorem inducant quod credunt aliquod numen esse in stellis. Secundo quia considerant secundum aliquas constellationes materiam corporalem magis esse dispositam ad effectus pro quibus advocantur. Ad tertium quod sicut dicit Augus XXI. de civi. Dei. Per varia genera lapidum herbarum lignorum animalium carminum et instrumentorum musicorum daemones alliciuntur non ut animalia cibis sed ut spiritus signis inquantum scilicet haec eis exhibentur in signum divini honoris cuius ipsi sunt cupidi. Tamen quia saepe obicitur quod daemones possunt impediri per herbas et harmonias a vexatione hominum ut in argumento allegatur de Saul per harmoniam citharae. Unde nituntur defendere quod aliqui possent effectus maleficiales producere per certas herbas et occultas causas absque auxilio daemonum tantummodo ex influentia corporum caelestium quae plus possunt imprimere in huiusmodi res corporales ad effectus corporales quam in ipsos daemones ad producendum huiusmodi effectus maleficiales. Ideo latius cum sit respondendum est advertendum quod herbae vel harmoniae non possunt sua naturali virtute totaliter excludere vexationem qua diabolus possit hominem vexare si sibi permitteretur a Deo vel angelis bonis. possunt tamen illam vexationem mitigare et ita parva posset esse vexatio illa quod possent eam penitus excludere. sed hoc facerent non agendo in ipsum daemonem cum sit spiritus separatus in quem non potest naturaliter agere quodcumque corpus. sed agendo in ipsum vexatum a daemone. Omnis enim causa limitatae virtutis producere potest effectum intensiorem in materiam dispositam quam non dispositam. cui et consonat illud Philosophi II. de anima. Actus activorum sunt in patiente praedisposito. Daemon autem est agens limitatae virtutis. ergo vexationem intensiorem facere potest diabolus in homine disposito ad illam vexationem sive ad illud ad quod diabolus intendit adducere quam in homine dispositionis contrariae. Puta diabolus potest vexare intensius passione melancholica hominem dispositum ad illam quam hominem contrariae dispositionis. Certum est autem quod herbae et harmoniae multum possunt immutare dispositionem corporis. et ex consequenti motus sensualitatis. hoc patet de herbis cum quaedam inclinant ad laetitiam quaedam ad tristitiam. et sic de aliis. Hoc etiam patet de harmoniis per Philosophum. VIII. polit. ubi vult quod diversae harmoniae habent provocare diversas passiones in homine. Hoc etiam refert Boetius in musica sua. Et auctor de ortu scientiarum ubi loquens de utilitate musicae dicit. quod valet ad curandum vel alleviandum diversas infirmitates. Et ita patere potest quod ceteris paribus fit vexatio debilior. Non autem video quomodo herbae vel harmoniae possint in homine dispositionem aliquam causare propter quam homo nullo modo posset a daemone vexari si tamen permitteretur. quia diabolus movendo solum motu locali vapores et ipsos spiritus inordinato motu posset hominem multum vexare. Herbae autem vel harmoniae nullam dispositionem causare possent in homine sua naturali virtute per quam prohibetur daemon praedictam commotionem facere. Contingit tamen quandoque quod diabolo non permittitur hominem vexare nisi vexatione ita parva quod per aliquam fortem dispositionem ad contrarium tolleretur totaliter. et tunc aliquae herbae vel harmoniae possent corpus hominis ita ad contrarium disponere quod illa vexatio totaliter amoveretur. verbi gratia. Diabolus quandoque posset hominem vexare vexatione tristitiae ita debiliter quod per aliquas herbas vel harmonias quae haberent causare dilatationem et diffusionem spirituum qui sunt motus contrarii tristitiae totaliter amoveretur illa tristitia. Quod autem Augus. li. II. de doctri. Christia. condemnat ligaturas et quaedam alia de quibus ibi diffusius scribit hoc attribuens arti magicae. hoc est quantum ad illud quod non possunt ex sua naturali virtute. quod patet ex hoc quod dicit sic. Ad hoc genus pertinent omnes ligaturae atque remedia quae medicorum condemnat disciplina. In quo satis patet quod illa condemnat quantum ad usum respectu cuius non habent aliquam efficaciam ex sua naturali virtute. Quantum autem ad illud quod. I. Regum. c. XVI. habetur. Quod Saul qui vexabatur a daemone alleviabatur quando David citharam percutiebat coram eo et quod spiritus malus recedebat etc. Sciendum quod bene verum est quod per tactum citharae virtute naturali illius harmoniae alleviabatur [ 35 ]aliquantulum afflictio Saulis inquantum illa harmonia aliqualiter dulcorabat appetitum eius per auditum: per quam dulcorationem reddebatur minus aptus ad illam vexationem. Sed quod spiritus malus recederet quando David citharisabat hoc erat propter vim crucis quod satis expresse dicitur in glo. ubi sic dicitur. Erat David in canticis musicis eruditus diversorum sonorum rationabilis moderatusque concentus. Unitatem essentiae significat quae variis modis quotidie resonat. David malignum spiritum in cithara compescuit: non quia tanta esset vis in cithara sed in signo crucis qui in ligno crucis et cordarum extensione id est venarum gerebatur quae iam tunc daemones effugebat.