Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

quo ad nos sed non simpliciter. quia non potest operari praeter ordinem totius naturae creatae et per omnes virtutes creaturarum nobis ignotarum. Sic enim solus Deus dicitur facere miracula. Iuxta illud. Tu es Deus qui facis mirabilia magna solus. Mali autem Christiani faciunt per signa publicae iustitiae. sicut invocando nomen Christi vel exhibendo aliqua sacramenta. si cui placet inspiciat sanctum Tho. in prima parte. q. CXI. ar. IIII. potest etiam attendere ea quae in secunda parte operis. c. VI. deducentur inferius. Consequenter quod nec per voces et verba concurrente virtute stellarum.


DEmum quod nec ex vocibus quorumcumque hominum concurrente quacumque constellatione super quascumque imagines. Nam cum intellectus hominis huius dispositionis est quod eius cognitio ex rebus causatur cum intelligentem necesse sit phantasmata speculari. Non est eius condicio quod ex sua conceptione seu intellectuali operatione intrinseca ubi illam solam per verba exprimeret res ab extra habeat causare. aut quod conceptio intellectus expressa per verba haberet corpora immutare. Tales enim homines qui talem haberent virtutem non essent nobiscum unius speciei: sed aequivoce dicerentur homines. Praeterea. si dicatur quod illa efficiunt per verba concurrente virtute stellarum a nativitate unde contingit quod prae ceteris hominibus dum proferunt verba quod per illa aliquid efficiunt cum tamen alii etiam proferentes eadem non possent aliquam transmutationem efficere: quia virtus stellarum a nativitate eis non deservit. Patet ex praecedentibus illa esse falsa ex reprobatione trium errorum. planetariorum. genetliacorum. et fatalem ordinem ponentium. Praeterea cum verba exprimunt mentis conceptum. et corpora caelestia non possunt imprimere intellectum nec etiam eorum motores nisi per se absque motione corporum caelestium intellectum vellent illuminare et hoc solummodo fieret ad opera bona. quia ad mala perpetranda non illuminatur intellectus sed obumbratur quod non est officium bonorum spirituum sed malorum. Ideo patet quod si verba eorum aliquid efficiunt hoc non est vigore alicuius corporis caelestis sed assistentia alicuius virtutis intellectivae quae etiam et si sit bona secundum naturam non tamen potest esse bona secundum voluntatem inquantum semper ad malum machinatur. et talis erit daemon ut supra ostensum est. Et quod nec per imagines possint talia efficere quasi corpora caelestia super ipsas aliquid influerent quia huiusmodi imagines quantumcumque characteribus et figuris sint insignitae sunt effectus hominis operantis per artem. Caelestia autem corpora effectus causant naturales cuiusmodi non sunt effectus maleficorum qui dicuntur maleficiales. utpote in malum creaturarum praeter consuetum ordinem naturae prosilientes: unde nihil ad propositum. Praeterea supra ostensum est etiam quod duplices sunt imagines. astrologicae et magicae. quae etiam ad bonum aliquod privatum obtinendum et non ad corruptionem ordinantur. Maleficorum autem imagines sunt omnino alterius cum semper ad nocumentum creaturarum et ex daemonum iussu ad aliquem locum occulte reponuntur ut desuper ambulantes aut dormientes laedantur ut ipsae maleficae fatentur. unde et ab ipsis daemonibus efficiunt quicquid causant et non ex corporum caelestium influentiis. Ad argumenta. Ad primum dictum Augustini est intelligendum quod causa depravationis hominis redit ad hominis voluntatem sicut ad causam effectum perficientem. quae proprie dicitur esse causa. non sic autem est causa effectum permittentem vel disponentem vel conciliantem aut praecipientem quibus modis scilicet conciliative. dispositive. et praeceptive diabolus dicitur causa peccati et depravationis. Deus autem solummodo permissive qui mala permittit propter bona. Iuxta Augustinum in ench. Diabolus autem disponit interius suggerendo persuadet interius et exterius acrius stimulando. Praecipit autem his qui ei totaliter se subdiderunt ut sunt malefici quibus non est opus interius instigari sed tantum exterius etc. Et per hoc etiam ad secundum quod quilibet est causa suae malitiae directe intelligendo. et ad probationes patet eadem responsio. quia licet repugnat libero arbitrio moveri per modum praecipientis: non autem per modum disponentis. Ad tertium. Motus ad virtutes aut ad vitia dispositive possunt causari ab influentiis corporum caelestium. et capitur motus pro quadam naturali inclinatione ad virtutes humanas et vitia. opera autem maleficorum quia excedunt communem ordinem naturae. ideo illis influentiis subiacere non possunt. Ad quartum idem patet. quia sunt causae humanorum actuum corpora caelestia. sed illa opera non sunt humanitus adinventa. Ad quintum quod motores orbium possint imprimere in animas si intelligatur immediate sic imprimunt illuminando ad bonum et non ad maleficia ut supra tactum est. Si autem intelligatur mediate tunc iuxta influentiam corporum caelestium imprimunt indirecte et dispositive. Ad sextum. hoc quod daemones secundum certa augmenta lunae homines vexant. contingit propter duo. Primo quidem