Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

aliquantulum afflictio Saulis inquantum illa harmonia aliqualiter dulcorabat appetitum eius per auditum: per quam dulcorationem reddebatur minus aptus ad illam vexationem. Sed quod spiritus malus recederet quando David citharisabat hoc erat propter vim crucis quod satis expresse dicitur in glo. ubi sic dicitur. Erat David in canticis musicis eruditus diversorum sonorum rationabilis moderatusque concentus. Unitatem essentiae significat quae variis modis quotidie resonat. David malignum spiritum in cithara compescuit: non quia tanta esset vis in cithara sed in signo crucis qui in ligno crucis et cordarum extensione id est venarum gerebatur quae iam tunc daemones effugebat.

¶ Sequitur quo ad ipsas maleficas daemonibus se subicientibus. Et est sexta quo ad quaestionem et secundum membrum.


PRo tertia et annexa difficultate quo ad ipsas maleficas daemonibus se subicientibus plura super modum aggrediendi huiusmodi spurcitias possunt difficultari. Primo ex parte daemonis et corporis ab eo assumpti ex quo elemento sit illud formatum. Secundo ex parte actus. an semper cum infusione seminis ab altero recepto. Tertio ex parte temporis et loci an potius in uno tempore quam in altero exerceat. Quarto an visibiliter quo ad circumstantes se agitat. Ex parte mulierum an tantummodo illae quae ex huiusmodi spurcitiis procreantur a daemonibus frequentantur. Secundo an illae quae ab obstetricibus tempore partus daemonibus offeruntur. Tertio an remissior sit in talibus ipsa venerea delectatio: Ad quae omnia ad praesens cum non sit respondendum eo quod tantummodo generalitati studemus. et in secunda parte operis illa singula per eorum opera explanantur ut patebit in quarto capitulo ubi de singulis modis fiet mentio. ideo ad secundum principale tendamus. Et primo cur in tam fragili sexu hoc genus perfidiae invenitur amplius quam in viris. Et erit quaestio prima generalis quo ad condiciones generales mulierum. Secunda specialis cuiusmodi mulieres amplius inveniuntur superstitiosae et maleficae. Tertia singularis quo ad ipsas obstetrices quae omnes alias in malitia excedunt.


QUo ad primum. cur in sexu tam fragili mulierum maior multitudo maleficarum reperitur quam inter viros. et quidem in contrarium argumenta deducere non expedit: cum ipsa experientia praeter verborum et fide dignorum testimonia talia facit credibilia. Dicamus sexum non despiciendo in quo Deus semper magna fecit fortia ut confundet. quod diversae a diversis super haec assignantur rationes. Semper tamen in principali concordantes. unde et pro mulierum avisamento ipsa materia bene est praedicabilis affectantque audire ut experientia saepe docuit dummodo discrete proponatur. Nam aliqui doctores hanc rationem tradunt. Dicunt enim tria esse in rerum natura. lingua. ecclesiasticus et femina. quae medium in bonitate aut malitia tenere nesciunt. sed ubi limites suae condicionis excedunt. ibi quendam apicem et supremum gradum in bonitate aut malitia vendicant. In bonitate quidem quando a bono reguntur spiritu unde et optima sunt In malitia vero quando a malo spiritu reguntur unde et pessima efficiuntur. De lingua enim patet cum eius ministerio plurima regna fidei Christianae sunt subiugata unde et apostolis Christi in igneis linguis spiritussanctus visus est. Patet et in aliis sapientibus praedicatoribus quotidie lingua canum vulnera et ulcera languentis Lazari lingentes. Iuxta illud. Lingua canum tuorum ex inimicis animas eripientes. Unde et dux et pater Praedicatorum ordinis in figura catuli latrantis et accensam faculam in ore gestantis praemonstratus est ut suo latratu usque in praesens habeat lupos haereticos arcere a gregibus ovium Christi. Patet et ex quotidiana experientia quod unius viri prudentis lingua interdum infinitorum hominum strages praepeditur. propter quae non immerito in eius commendationem Salomon proverb. decimo. plura cecinit. In labiis sapientis invenitur sapientia. Et iterum. Argentum electum lingua iusti: cor impiorum pro nihilo. Iterum Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. Cuius causa ibidem. XVI. subditur. quia hominis est praeparare animum et Dei gubernare linguam. De mala vero lingua invenies Ecci. XXVIII. lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem. civitates munitas destruxit. et domus magnatorum effodit. Et dicitur lingua tertia eorum qui inter duas partes contrarias incaute vel maculose loquuntur. De secundo scilicet ecclesiasticis intellige clericos et religiosos in utroque sexu. Chryso. super illud. Eiecit vendentes et ementes de templo. Sicut