mali maledictio Evae: totum abstulit benedictio Mariae. Unde plurima et semper laudabilia sunt de ipsis praedicanda. Sed quia adhuc modernis temporibus haec perfidia amplius in mulieribus quam in viris invenitur ut ipsa experientia docet. curiosius causam investigando ultra praemissa dicere possumus quod in omnibus viribus tam animae quam corporis cum sint defectuosae non mirum si plura maleficia in eos quos aemulantur fieri procurant. quantum enim ad intellectum seu ad intelligendum spiritualia alterius videntur esse speciei a viris cui auctoritas et ratio cum variis scripturae exemplis alludit. Terentius ait. Mulieres ferme ut pueri levi sententia sunt. Et Lactantius. III. institutionum. Numquam aliquam mulierem philosophiam scivisse nisi Temestes. Et Proverb. XI. quasi describens mulierem dicit. Est circulus aureus in naribus suis: mulier pulchra et fatua. Ratio naturalis est. quia plus carnalis viro existit ut patet in multis carnalibus spurcitiis. qui etiam defectus notantur in formatione primae mulieris cum de costa curva formata fuit id est de costa pectoris quae est torta et quasi contraria viro. Ex quo defectu etiam procedit quod cum sit animal imperfectum semper decipit. Propter quod semper decipit. Cato instruit: insidias lacrimis etc. et illud. Dum femina plorat: virum decipere laborat. Patet in uxore Samsonis quae multum infestans eum ad declarandum sibi problema propositum sodalibus ab eo expositum eis revelavit et sic decepit. Patet et in prima muliere quod ex natura minorem habent fidem cum dixit serpenti interroganti. quare non ederent de omni ligno paradisi. respondit. de omni etc. ne forte moriamur in quo ostendit se dubitare et non fidem habere ad verba Dei quae omnia etiam etymologia nominis demonstrat. Dicitur enim femina fe. et minus. quia semper minorem habet et servat fidem et hoc ex natura quo ad fidelitatem. licet ex gratia simul et natura fides in beatissima virgine numquam defecerat cum tamen in omnibus viris defecisset tempore passionis Christi. Mala ergo mulier ex natura cum citius in fide dubitat etiam citius fidem abnegat quod est fundamentum in maleficis. Quantum denique ad aliam potentiam animae scilicet voluntatem. ex natura cum odit aliquem quem prius amavit tunc aestuat per iram et impatientiam. et sicut maris aestus semper bullit et currit: sic talis est tota impatiens. Alludit huic rationi auctoritas diversa Ecci. XXV. Non est ira super iram mulieris. Et Sene. tragoed. VIII. Nulla vis flammae tumidique venti tanta nec teli metuenda torti quanta cum coniunx viduata taedis ardet et odit. patet in muliere quae false accusavit Joseph et incarcerare fecit quia noluit sibi in scelus consentire adulterii. Genesis. XXXIX. Et revera potissima causa deserviens in augmentum maleficarum est dolorosum duellum inter maritatos et non maritatas feminas et viros. immo et inter ipsas feminas etiam sanctas: quid tunc de ceteris. Vides enim in Genesi. quanta fuit impatientia et invidia Sarae ad Hagar postquam concepit. Genesis. XXI. Quanta Rachel ad Leam propter filios quos non habebat Rachel Genesis. XXX. Quanta Hannae ad Phenennam fecundam ipsa sterili existente. I. Regum. I. Quanta Mariae ad Mosen. Numeri. XII. Unde murmuravit et detraxit Mosi propter quod et lepra percussa. Quanta Marthae ad Magdalenam ipsa sedente et Martha ministrante. Lucae. X. Unde et Ecci. XXXVII. Tracta cum muliere de his quae aemulatur. quasi dicat. non est tractandum cum ea quia semper aemulatio id est invidia est in mala muliere. Et quae inter se sic agitantur quanto magis adversus viros. Quare etiam ut narrat Valerius. Phoroneus rex Graecorum die qua mortuus est dixit Leontio fratri suo. ad summam felicitatem nihil mihi deesset si mihi semper uxor defuisset. Cui Leontius. Et quomodo uxor obstat felicitati? Et ille. Mariti hoc omnes sciunt. Et Socrates philosophus interrogatus si ducenda esset uxor. Respondit. Si non capies solitudo arbitrans excipiet. hic generis interitus hic heres alienus. Sed si ceperis illic perpetua sollicitudo: conquestus querularum: dotis exprobratio affinium grave supercilium: garrula socrus lingua. successor alieni matrimonii incertus liberorum eventus: haec dixit ut expertus. Nam ut ait Hieronymus contra Jovinianum. Hic Socrates duas habuit uxores quas ingenti patientia sustinens non potuit tamen ab earum contumeliis clamoribus et vituperationibus liberari. Unde quadam die ipsis querulantibus contra eum et ipse domum egressus ut earum molestias evitaret et ante domum sederet: proiecerunt illae mulieres super eum aquam immundam super quo ipse non perturbatus quia philosophus ait. Sciebam quod post tonitrua pluviae sequerentur. Et de quodam legitur cuius uxor submersa erat in fluvio quod cum quaereret cadaver eius ad educendum de aqua ibat per fluvium contra aquam: et interrogatus causam cum res graves descendant infra et non supra quare quaereret contra aquam. Respondit. Mulier ista in vita semper fuit contraria dictis et factis sive mandatis meis. ideo quaero contrario mo
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/37
Appearance