Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

Enchiri. sicut etiam Philosophus in. IX. met. Melius est quaedam nescire quam scire ut vilia. sed omne quod est melius est Deo attribuendum. ergo Deus non impedit se de illis vilissimis maleficorum operibus ut illa permittat vel non. Ad idem Apostolus. I. Corinth. IX. Non est Deo cura de bobus. et eadem ratione de aliis irrationalibus creaturis. unde quando maleficiatur vel non. non est Deo cura. nec etiam eius permissioni quae ex eius providentia procedit subduntur. Praeterea quae ex necessitate contingunt providam permissionem non requirunt sicut nec prudentiam. patet hoc per Philosophum in. VI. ethi. Prudentia est recta ratio contingentium de quibus est consilium et electio. sed plures effectus maleficiales ex necessitate contingunt. puta quando ex aliqua causa et influentia corporum caelestium accidunt infirmitates vel aliquae alia quae nos iudicamus maleficia unde non semper subduntur divinae permissioni. Praeterea si permissione divina homines maleficiantur tunc quaeritur. Cur potius super unum quam super alium. Si dicatur quod propter peccata. quae magis abundant in uno quam in altero. hoc videtur esse falsum quia tunc maiores peccatores amplius maleficiarentur. cuius contrarium dum apparet eo quod minus in mundo sicut puniuntur. Iuxta illud. Bene est omnibus qui praevaricantur ita etiam maleficiantur. Patet denique ex eo quod innocentes pueri et alii iusti amplius maleficiuntur. Sed contra Deus permittit licet non velit malum fieri et hoc propter perfectionem universi. Dionysius. III. ca. de divinis nominibus. Erit malum ad omnes id est perfectionem universi conferens. et Augus. in ench. Ex omnibus bonis et malis consistit universitatis admirabilis pulchritudo. Inquantum etiam illud quod malum dicitur bene ordinatum et in loco suo positum eminentius commendat bona et illa magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis. Item sanctus Tho. improbat opinionem illorum. quod licet Deus non velit mala quia neque creatura aliqua appetit malum sive appetitu naturali sive animali sive intellectuali quae est voluntas cuius obiectum est bonum. vult tamen mala esse vel fieri. hoc dicit esse falsum. quia Deus neque vult mala fieri neque vult mala non fieri. sed vult permittere malum fieri et hoc est bonum propter perfectionem universi. Quare autem sit erroneum dicere. Deus vult mala esse vel fieri propter bonum universi dicit. Quia nihil est iudicandum bonum nisi secundum id quod competit ei per se et non per accidens. sicut virtuosus iudicatur bonus in intellectuali creatura et non animali. Malum autem non ordinatur ad bonum per se sed per accidens. quia praeter intentionem eorum qui malum operantur resultat bonum. sicut praeter intentionem maleficorum aut praeter intentionem tyrannorum fuit quod ex eorum persecutione claresceret patientiam martyrum. Responsio. Quaestio quanta utilior ad praedicandum tanto etiam difficilior ad intelligendum existit. Est enim inter argumenta hoc principium non tam laicorum quam et quorundam sapientum. Maleficia tam horrenda ut superius tacta sunt non permitti a Deo causas divinae permissionis huius ignorantes. ex qua etiam ignorantia quia maleficae non supprimuntur per ultionem debitam iam totam Christianitatem depopulare videntur. ut ergo ad utramque viam iuxta theologorum sententiam docto et indocto satisfiat per discussiones duarum difficultatum est respondendum et primo. Quod mundus divinae providentiae ita subiacet quod ipse immediate omnibus providet. Secundo quod universitatem malorum quae fiunt sive in malis culpae sive poenae sive damni ex duabus primis permissionibus circa casum angelorum et primorum parentum iuste permittit. unde et patebit quod in his diffidere pertinaciter haeresim sapit cum erroribus infidelium talis se implicat. Quo ad primum notandum. quod praesupposito illo quod providentia Deo conveniat. Iuxta illud Sapien. XIIII. Tu autem pater gubernas omnia providentia. oportet etiam asserere quod omnia sint ita subiecta suae providentiae quod etiam omnibus immediate provideat quod ut pateat ostendamus primo per reprobationem cuiusdam contrarii erroris. Nam super illud Job. XXII. Nubes latibulum eius et circa cardines caeli perambulat nec nostra considerat. Quidam opinati fuerunt iuxta doctrinam sancti Tho. I. parte. q. XXII. Ponere tantummodo incorruptibilia subiacere divinae providentiae. prout sunt substantiae separatae et corpora caelestia cum speciebus rerum inferiorum quae etiam sunt incorruptibilia. Individua vero specierum quia sunt corruptibilia dicebant non subiacere. Unde sic divinae providentiae dicebant subiacere omnia inferiora quae in mundo aguntur. in universali tantum et non in particulari seu singulari. Sed quia hoc aliis videbatur inconveniens. ut de homine non esset amplior Deo cura quam de aliis animalibus. Ideo Rabbi Moses volens medium tenere dixit concordando cum primis. Corruptibilia omnia sicut sunt individua rerum omnino non subiacere divinae gubernationi sed tantummodo universalia et alia quae tacta sunt. Hominem vero ab illa generalitate corruptibilium excepit. et hoc propter splendorem intellectus quo participant cum substantiis separatis. et sic secundum istam opinionem quicquid hominibus accideret in maleficiis esset ex permissione Dei non autem quicquid animalibus aut aliis terrae frugibus eveniret. Et haec opinio licet sit veritati propinquior quam illa quae