Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

¶ Quaestio. XI. Quod obstetrices maleficae conceptus in utero diversis modis interimunt abortum procurant. et ubi hoc non faciunt daemonibus natos infantes offerunt.
QUinto sexto et septimo insimul veritas supradicta probatur per quattuor horrendos actus quos circa infantes in utero et ex utero matris exercent quae cum per mulieres daemones exercere habent et non per viros ideo potius mulieres quam viros sibi associare ille insatiabilis homicida satagit et sunt huiusmodi opera. Nam canonistae plus quam theologi de maleficiali impedimento tractantes ubi supra. Dicunt quod maleficium fit non solum ne quis actum carnalem exercere valeat de quo supra tactum est. Sed etiam fit ne mulier concipiat vel si concipit. quod tunc abortum faciat. Et additur tertius modus cum quarto quod ubi abortum non procurant quod tunc infantem consumunt vel daemoni offerunt. De primis duobus modis non est dubium cum per naturalia homo absque daemonum auxilio ut per herbas vel alia impedimenta procurare posset quod mulier non posset generare vel concipere ut supra tactum est. Sed de aliis duobus quod etiam a maleficis procurantur disserendum est nec opus est argumenta deducere ubi evidentissima indicia et experimenta haec reddunt credibilius. Et de primo quod certae maleficae contra humanae naturae inclinationem immo adversus omnium bestiarum condiciones lupina dumtaxat specie excepta infantes devorare et comedere solent. Est inquisitor Cumanus de quo supra mentio habita est qui haec nobis retulit quod ea de causa ab incolis comitatus Burbiae vocatus ad inquisitionem faciendam. eo videlicet quod quidam cum puerum ex cunis amisisset et explorando conventionem mulierum nocturno tempore vidisset et perpendisset infantem occidi et liquore ebibito devorare. Ideo ut prius tactum est unico anno qui et fuit annus proxime elapsus XL. et unam maleficas igni tradidit certis aliis ad dominium archiducis Austriae Sigismundi fugam capientibus. adsunt pro confirmatione huius scripta quaedam Johann. Nider in suo formicario cuius utique et eorum quae scripsit recens memoria superest. unde non incredibilia sicut apparent existunt. sed et hoc quod maiora damna in his omnibus obstetrices maleficae procurant prout maleficae paenitentes nobis et aliis saepius retulerunt dicentes. Nemo fidei Catholicae amplius nocet quam obstetrices ubi enim pueros non interimunt tunc quasi aliquid acturae foris extra cameram infantem deferunt et sursum in aere elevantes daemonibus offerunt. Modus autem in huiusmodi flagitiis qui observatur in. II. iam parte patebit. et. ca. VII. quam et aggredi necesse est prius unica dumtaxat decisione quaestionis de permissione divina praemissa. Dictum est enim a principio tria necessario ad maleficialem effectum concurrere. daemonem cum malefica et divinam permissionem.

DEinde considerandum est de ipsa permissione divina. circa quam quattuor quaeruntur. Primo an necessarium sit ipsam permissionem ad maleficialem effectum concurrere. Secundo quod Deus iuste permittit creaturam ex natura peccabilem etiam actum maleficialem et alia horrenda flagitia perpetrare aliis duabus permissionibus praesuppositis. Tertio quod maleficiorum flagitia cuncta mala quae Deus fieri permittit excedunt. Quarto qualiter haec materia sit populo publicanda.
CIrca tertium principale huius primae partis tangens divinam permissionem quaeritur. An divinam permissionem in his operibus maleficorum commendare ita sit Catholicum quod eius oppositum. scilicet redarguere illam omnino sit haereticum. et arguitur quod non sit haereticum asserere. quod Deus tantam potestatem non permittat diabolo in huiusmodi maleficiis. refutare enim illa quae in contumeliam creatoris possunt cedere est Catholicum et non haereticum. Sed asserere quod diabolo non permittatur talis potestas nocendi hominibus est Catholicum. probatur. quia oppositum asserere videtur cedere in contumeliam creatoris. Nam sequitur quod non omnia sint subiecta divinae providentiae eo quod omnis sapiens provisor excludit defectum et malum quantum potest ab his quorum curam gerit. Cum autem ea quae per maleficia fiunt si a Deo permittuntur ab eo non excluduntur. et si ab eo non excluduntur non erit sapiens provisor ipse Deus et sic non subsunt omnia suae providentiae. quod quia falsum est ideo hoc falsum quod Deus permittat. Praeterea ille aliquid permittit fieri quod posset impedire si vellet aut quod non potest impedire etiam si vellet. sed neutrum illorum Deo potest convenire. Non primum quia talis iudicatur invidus. non secundum quia talis iudicatur impotens. Tunc quaeritur incidentaliter. hoc maleficium Petro accidit et Deus potuit impedire et non fecit. ergo Deus est invidus seu non habet curam de omnibus. Si vero non potuit impedire etiam si vellet tunc non est omnipotens quae omnia sicut inconveniens est asserere. scilicet Deum non habere curam omnium etc. ergo et hoc quod maleficia ex Dei permissione contingunt. Praeterea. quicumque dimittitur sibi et est dominus actuum suorum non subest permissioni aut providentiae alicuius gubernantis. sed homines sibiipsis dimittuntur a Deo secundum illud Ecci. XV. Deus ab initio constituit hominem. et reliquit eum in manu consilii sui. specialiter etiam mali in suis operibus relinquuntur secundum illud. Dimisit eos secundum desideria cordis eorum. igitur non omnia mala divinae permissioni subduntur. Praeterea Augus. dicit in