Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

paenituit et salvatus post solutionem factam per Christum. incomparabiliter autem peccata maleficarum excedunt in gravitate. non contentae de suis personalibus peccatis et perditionibus cum etiam innumeras alias post se continue trahunt. Ad tertium dicendum ex praehabitis quod hoc fuit per accidens in peccato Adae quod maiorem laesionem intulit. Et hoc videlicet quod naturam integram invenit et quod corruptam necessario non voluntarie transfundere habuit. unde non sequitur quod suum peccatum simpliciter gravius ceteris fuit. Tum etiam quia haec idem etiam sequentia peccata fecissent si talem naturam invenissent. sicut et secundum mortale peccatum non privat gratiam eo quod illam non invenit. privaret autem si illam inveniret. Haec est solutio sancti. Tho. in. II. di. XXI. ar. II. in solutione secundi argumenti quam solutionem si quis ad plenum vult intelligere habet considerare quod Adam originalem iustitiam si perstitisset non transfudisset in posteros prout Ansel. opinabatur. quia etiam aliquis post eum peccare potuisset. videantur dicta Docto. di. XX. An pueri mox nati fuissent in gratia confirmati. Item quolibet. CI. an iidem qui nunc salvantur homines salvati fuissent si Adam non peccasset.

¶ Sequitur modus praedicandi contra quinque argumenta laicorum quibus probare videntur sparsim quod Deus non permittat tantam potestatem diabolo et maleficis circa huiusmodi maleficia inferenda.
SIt denique praedicator providus super certa argumenta laicorum vel etiam peritorum quorundam qui intantum maleficas esse negant quod licet malitiam et potentiam daemonis ad inferendum ex suo desiderio huiusmodi mala concedant divinam tamen permissionem sibi condescendentem negant. Nec volunt quod Deus talia fieri permittat. et licet modum arguendi non habeant et in tenebris sicut caeci palpitant. iam unum iam alterum medium tangendo. opus tamen est eorum assertiones ad quinque argumenta reducere. Ex quibus utique omnes eorum cavillationes procedere possunt. Et primo quod Deus non permittat diabolo sub tanta potestate saevire in homines.
UTrum ad maleficialem effectum a daemone per maleficam procurandum semper habet concurrere divina permissio. Et arguitur quinque argumentis quod Deus non permittit. unde etiam maleficium nihil est in mundo. Et primum sumitur ex parte Dei. Secundum ex parte diaboli. Tertium ex parte maleficae. Quartum ex parte morbi. Quintum ex parte praedicatorum et iudicum qui talia contra eas praedicant et iudicant qui utique numquam securi essent. Primo sic. Deus punire potest hominem propter peccata. et punit gladio fame et mortalitate. Item diversis aliis infirmitatibus variis et innumeris quibus humana condicio subiacet. unde quia opus ei non est adiungere alias punitiones ideo non permittit. Secundo sic. Ex parte diaboli si vera essent quae praedicantur quod videlicet vim generativam impedire possunt. ut videlicet mulier non concipiat. vel si concipiat quod abortum faciat. vel si non abortum quod etiam post partum natos interficiunt. utique sic perimere possent totum mundum. Et iterum posset dici quod opera diaboli essent fortiora operibus Dei. scilicet sacramento matrimonii quod est opus Dei. Tertio ex parte hominis. Nam videmus si maleficium debet esse aliquid in mundo tunc aliqui homines plus aliis maleficiuntur. De quo si quaeritur utique dicitur hoc esse propter punitione peccatorum. sed hoc est falsum. ergo et illud quod maleficia sint in mundo. Falsitas autem probatur ex eo. quia tunc maiores peccatores amplius punirentur. hoc est falsum cum minus puniantur quam alii interdum iusti. quod etiam cernitur in pueris innocentibus qui asseruntur maleficiati. Quarto potest addi et aliud argumentum ex parte Dei. hoc quod quis impedire posset et non impedit sed fieri permittit. utique iudicatur ex sua voluntate processisse. Sed Deus cum sit summe bonus non potest velle malum. ergo non potest permittere ut fiat malum quod ipse impedire potest. Item ex parte morbi defectus et infirmitates qui dicuntur maleficiales similes etiam sunt defectibus et infirmitatibus naturalibus. id est qui ex defectu naturae procedunt. quod enim aliquis claudicat. excaecatur vel rationem perdit vel etiam moritur ex defectu naturae contingere possunt. unde non possunt secure maleficis ascribi. Ultimo ex parte iudicum et praedicatorum qui cum talia adversus maleficas praedicant et practicant utique propter ingens odium a maleficis contra eos conceptum numquam essent securi. Sed contra argumenta sumantur ex quaestione prima super tertium principale primae partis tractatus. et proponantur illa quae sunt magis ad populum quomodo videlicet permittit mala fieri licet non velit malum fieri. permittit autem propter admirabilem perfectionem universi quae considerantur in hoc quod bona commendantur eminentius et magis placent et sunt laudabiliora dum comparantur malis. habentur ibi auctoritates. Item profunda Dei divinae sapientiae iustitiae et bonitatis relucent. quae alias essent occulta. Et breviter pro decisione quaestionis possunt colligi ex his quae ibi tanguntur varia documenta pro informatione populi. videlicet quod Deus iuste duos casus permisit. scilicet angelorum et primorum parentum qui cum sint maiores omnibus aliis casibus. Non mirum si alii minores permittantur. Qualiter autem sunt maiores quo ad causalitatem non quo ad alias circumstantias secundum quas peccata maleficarum ut in. III. q. tangitur. et malorum angelorum et primorum parentum peccata excedunt. et quare Deus iuste permisit illos primos casus tangitur in. II. q. ex quibus plurima colligere et dilatare potest ad suum placitum. Sed ad respondendum super argumenta. Nam ad primum cum dicitur. Deus sufficienter punit per naturales infirmitates. mortalitates. gladio et fame. Respondetur ex tribus.