Primo quia Deus non limitavit suam virtutem ad naturalem processum aut etiam ad influentias corporum caelestium ut videlicet praeter illa agere non possit ideo et praeter illa saepissime egit in punitione peccaminum. mortalitates et alia inferendo praeter omnem influentiam corporum. sicut in punitione peccati superbiae in David super mortalitatem inflictam populo propter populi numerationem etc. Secundo hoc utique congruit divinae sapientiae quae cum rebus omnibus sic administrat ut eas propriis motibus agere sinat. Ideo sicut non convenit malitiam daemonis omnino impedire sed potius decet ipsam permittere ut agat quantum ad bonum universi spectare potest. licet continuo etiam refrenatur per bonos angelos ut non tantum noceat quantum nocere vellet. Ita etiam non convenit malitiam humanam refrenare super ea ad quae ex libertate arbitrii potest. ut est fidem abnegare et seipsum daemoni devovere quae utique facere in potestate sunt voluntatis humanae. Ex quibus etiam duobus cum Deus maxime offenditur iuste permittit ea quae a malefica desiderantur et propter quae fidem abnegavit et ad quae diaboli potentia se extendit ut est hominibus iumentis et terrae frugibus posse nocere. Tertio Deus iuste permittit illa mala fieri per quae diabolus etiam per indirectum maxime torquaetur et summam recipit displicentiam sed per illa mala que a maleficis virtute daemonum fiunt per indirectum diabolus maxime torquetur dum contra suam voluntatem Deus omnibus malis ad gloriam sui nominis ad fidei commendationem ad electorum purgationem et cumulum meritorum utitur. Certum est enim quod inter omnes displicentias quas diabolus ex superbia quae semper contra Deum erigit. iuxta illud. Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. haec praecipua est qua sibi displicet quod Deus omnia sua machinamenta in sui gloriam etc. convertit. Iuste ergo Deus cuncta permittit. Ad secundum superius responsum est. et oportet respondere ad duo quae includuntur in argumento. scilicet quod non dicitur diabolus fortior Deo nec eius factura. immo cernitur quod minimae virtutis existit cum nihil possit nisi permissione divina. unde eius virtus potest dici minima comparando ad divinam permissionem. licet sit maxima comparando ad virtutes corporales quas naturaliter excedit. iuxta illud saepe allegatum. Non est potestas super terram quae ei valeat comparari. Job. XLI. Alterum ad quod respondendum. Cur videlicet Deus potius super vim generativam permittit maleficia fieri quam super alios actus humanos. De quibus etiam supra tactum est in materia de permissione divina sub titulo. quomodo maleficae vim generativam et actum venereum impedire possunt. Est enim hoc propter foeditatem illius actus. Et quia originale peccatum inflictum ex culpa primorum parentum per illum actum transfunditur · et exemplificatur etiam de serpente qui primum instrumentum diaboli fuit. etc. Ad tertium dicendum quod sicut intentio et appetitus diaboli maior est ad temptandum bonos quam malos. licet ex parte temptati magis temptat malos quam bonos. id est quod amplior habilitas est in malis ad recipiendum temptationem daemonis quam sit in bonis. Ita etiam plus affectat laedere bonos quam malos. licet maiorem habilitatem laedendi inveniret in malis quam in bonis. Et huius est ratio. quia secundum Grego. quanto crebrius quis diabolo se subicit tanto intolerabiliorem sibi facit ut ei reluctari non possit. Sed cum mali crebrius se subiciant diabolo eis fit temptatio magis intolerabilis et frequentior cum non habeant scutum fidei formatae quo se tueantur. De quo scuto Apostolus Ephe. VI. In omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sed ex alia parte magis et acrius impugnat bonos quam malos. Et ratio quia cum iam possideat malos non autem bonos. ideo magis conatur per tribulationem trahere ad sui dominium iustos quos non habet quam peccatores possessos. sicut aliquis princeps terrenus magis insurgit contra illum qui plus aufert de iure suo vel qui plus nocet regno quam contra illos qui non sibi contrariantur. Ad quartum quod Deus permittit mala fieri non vult tamen mala fieri ultra praemissa quae tacta sunt praedicator declarare potest per quinque signa voluntatis divinae. quae sunt praeceptum. prohibitio. concilium. operatio. et permissio. vide sanctum Thomam praecipue in prima parte. quia ibi planius declarat. q. XIX. ar. XII. Nam licet una sit voluntas in Deo quae est ipse Deus sicut et una eius essentia. tamen per respectum ad eius opera indicatur et significatur nobis eius voluntas multipliciter secundum quod Psalmista dicit. Magna opera domini exquisita in omnes voluntates eius. Unde voluntas in Deo distinguitur non ex parte rei sed ex parte suorum effectuum ita ut voluntas proprie dicta dicatur voluntas beneplaciti. Voluntas metaphorice dicta dicatur voluntas signi inquantum videlicet per signa et metaphora indicatur nobis Deum hoc velle. A simili. Sicut paterfamilias unam habens in se voluntatem demonstrat illam quinque modis. scilicet per se et per alium. Per se dupliciter. directe et indirecte. Directe cum aliquid operatur. et tunc est operatio. Indirecte autem quando non impedit operantem sicut et in. IIII. physicorum dicitur. Removens et prohibens est movens per accidens. et quantum ad hoc dicitur signum permissio.
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/67
Appearance